صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

CONTINUATION OF

FAMILIAR LETTERS

BETWEEN

Mr. LOCKE

AND

SEVERAL OF HIS FRIENDS.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

CUM ante dies decem, ad amicum nostrum dom. Guenellonem scripsi, facilè credes quod te, V. C. non insalutatum præteriverim: verum mei officii, tuorumque beneficiorum ratio postulat à me aliam & salutandi & gratias agendi methodum, ne aut obitèr, aut negligentèr, id quod mihi maximè incumbit, agere videar. Præsertim cum Guenellonis nostri silentium me incertum reddat, an meæ ad ipsum pervenerint literæ, quas sane minime vellem intercidisse; ne vobis omnibus, quibus tot nominibus obstrictus sum, aut parum memor, aut parum gratus appaream, credatisque paucarum horarum intervallum ex animo meo tot tantorumque beneficiorum delevisse memoriam, quam nulla temporis diuturnitas unquam delere valebit. In iis etiam significavi, quam humaniter tuus Vander Key me excepit, quam officiosè adjuvit, quo nomine hic tibi gratias iterum agendas suadet viri istius summa humanitas, quanquam illud parum est, si cum maximo beneficiorum tuorum cumulo conferatur. Dom. Veenium & optimam illius foeminam, quibus salutem verbis non facile reperio, cum nulla sint, quæ aut illorum

« السابقةمتابعة »