صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

redemptione. Equidem certum est, lapsum Adami à doctrinâ de redemptione non excludi; attamen & propria cujusque nostrûm peccata ab ea secludenda non sunt. Plurimorum doctorum sententia est, Dominum Jesum nos liberâsse è miseria, in quam per Adami peccatum incidimus, & in eundem felicitatis statum, quem in Adamo amissimus, restituisse. Ego puto illos exiliter nimium de immenso Christi beneficio sentire, ipsumque ex multis peccatis, ut Apostolus, Rom. v, loquitur, nos liberâsse, & ad statum multo feliciorem, vitam nempe æternam in cœlis perduxisse. Huic addo: quod ibidem dicatur, Adamum per peccatum amisisse immortalitem, & factum esse mortalem. Si immortalitas autori huic significet, quod Adamus si non peccâsset, moriturus non fuisset, & mortalitas, quod per peccatum necessitatem moriendi contraxerit; verissimam ejus sententiam judico. Si vero immortalitas, ut vox illa proprie sonat, illi significet moriendi impossibilitatem, non recte dici puto Adamum fuisse creatum immortalem. Ego sententiam meam plenius explicui in theologia mea Christiana, lib. ii. cap. 24. Verum hæc immortalitas, hoc est, immunitas à morte, alterius plane est generis quam immortalitas Dei: sicut & mortalitas, seu moriendi potentia, multum differt à morte, seu moriendi necessitate. Quare etiam minus commode mihi dictum videtur, p. 230, quod Adami immortalitas sit imago Dei, ad quam conditus est: & licet concederetur, alibi immortalitatem vocari imaginem Dei; non tamen exinde sequeretur, quando Adamus ad imaginem Dei conditus dicitur, illam imaginem esse immortalitatem; non enim necesse est, omnia quæ alibi scriptura imagine Dei designat, ea comprehensa esse, quando hominem ad imaginem Dei conditum dicit: sufficit eximiam quandam in homine esse qualitatem, respectu cujus imaginem Dei referre dici possit. Inter alia loca video, p. 232, citari ad Rom. cap. viii. 29, ubi dicimur à Deo præcogniti & prædestinati "ut simus conformes imagini filii ejus, ut ipse sit primogenitus inter mul"tos fratres." Putat autor illa imagine, cui conformes esse debemus, designari immortalitatem & vitam æternam. Ego autem non tam vitam æternam, quam modum ad vitam æternam perveniendi, quo fideles Christi

[ocr errors]

similes esse debent, hic significari credo, nimirum per crucem & afflictiones: quam imaginem Dominus discipulis indicat, Luc. xxiv. 26. " nonne oportuit Christum ista pati atque intrare in gloriam suam-?" Hanc explicationem totius capitis series evincit: jam enim, v. 17, dixerat "hæredes sumus Dei, cohæredes autem "Christi, siquidem cum ipso patimur, ut una cum ipso "glorificemur." Eaque occasione multus est, ut fideles hortetur ad crucem & afflictiones evangelii causa sustinendas, inter alia, argumento à voluntate divina petito, quod per crucem nos ad salutem velit perducere: & ne id ipsis absonum videatur, Deum, quos diligit, tot dura in hoc mundo immittere, exemplum illis Christi proponit, cujus imagini ut sint conformes. Deus eos prædestinavit, & consequenter ad crucem ferendam vocavit: & in sequentibus porro ostendit, illas afflictiones non posse ipsos separare ab amore Dei, quo ipsos in Christo complectitur. Hinc & scriptura passim aliis inculcat, nos gloriæ Christi fore consortes, si & cum ipso crucem sustinuerimus, 2 Tim. ii. 11, 12. & præsertim. Heb. ii. 10. "Decebat ut ipse, propter quem "sunt omnia, & per quem sunt omnia, multos filios "in gloriam adducendo, principem salutis ipsorum per afflictiones consecraret." Et hoc potissimum argumento fideles ad constantem persecutionum tolerantiam horatur, 1 Pet. iv. 12, 13. Heb. xii. 1, 2, 3. Hanc credo esse imaginem Christi, cui ut conformes simus Deum nos prædestinâsse ait apostolus, Rom. viii. 29. consentaneè iis quæ leguntur, Act. xiv. 22. 2 Tim. iii. 12. Page 246, ait autor sibi non occurrere, quod D. Jesus ipse sibi tribuat titulum sacerdotis, aut mentionem faciat ullius rei, quæ ad sacerdotium refertur. Munus Christi sacerdotale in apostolorum epistolis, & præcipue in epistola ad Hebræos nobis plenius esse descriptum, manifestum est; nec negari potest D. Jesum nusquam in evangeliis sibi sacerdotis titulum tribuere. Attamen negandum non videtur, quod sibi alicubi actionem sacerdotalem tribuat: diserte enim ait, se "animam suam Aurgov avrÌ TOλλv daturum," Matth. XX. 28. Sanguinem suum vocat sanguinem novi " fœderis, qui pro multis effunditur, in remissionem pec"catorum." Matth. xxvi. 28. Negare non possumus hunc esse actum, qui ad sacerdotium respectum habet.

66

[ocr errors]

Quare fortasse præstitisset id præteriisse, neque homi nibus calumniandi occasionem quærentibus quicquam suppeditâsse, quod cum specie aliqua carpere posse videatur. Præter hæc, in tractatu hoc, quædam mihi occurrere videntur, quæ vix inter se conciliari possunt, nisi forte autor mentem suam plenius explicet. Pag. 13, ait, Dum Adam pulsus sit è paradiso terestri, omnisque ejus posteritas ea propter nascatur extra hunc deliciarum locum; inde naturaliter sequi debet, omnes homines morituros, & in æternum sub potentia mortis man suros, atque ita penitus fore perditos; ex eo statu autem omnes per Christum liberatos docet, & quidem per legem fidei, quam postea fuse ostendit evangelio contineri. Hæc meo judicio vere dicuntur: verum non satis capio, quomodo cum his bene concilientur, quæ legun tur, pag. 250 & 266, quod qui justi sunt non indigent gratia, sed jus habent ad arborem vitæ. Illi enim quatenus Adami posteri, etiam sub potentia mortis æternum manere debent: quomodo ergo per suam justitiam jus possunt acquirere ad arborem vitæ, ita ut nulla gratia indigeant? cum antea docuerat, omnes ex illo statu necessariæ mortis liberatos, & quidem per legem fidei: unde sequi videtur, liberationem illam non posse fieri, nisi per legem fidei. Ergo non per perfectam legis operum obedientiam: nam è miseria liberare gratiæ est, quam lex operum excludit. Tum nec cum princi pio isto commode satis conciliare possum, quod autor dicit, qua ratione illi, qui de Christo nihil quicquam inaudiverunt, salvari possint. Si enim per Adamum ne cessariæ ac æternæ morti sunt obnoxii, è qua per solam legem fidei beneficio Christi liberentur, non videtur illis sufficere posse, quod lumine naturæ aliquas fidei illius, quod Deus sit misericors, scintillas habeant; sed per illam fidei legem, quam Deus salutis obtinendæ conditionem statuit, servari debere videntur. Video doctores: systematicos hic multum offendi: atque ideo neque acquiescere illis quinque fructibus, quos D. Jesum adventu suo in mund in hominibus contulisse docet autor. Ego in doctorum systemáticorum gratiam nihil in veri tatis præjudicium docendum judico; & si quid illi præter rationem carpant, indignationem eorum spernendam censeo: sed considerandum, an non majus quid dici

possit & oporteat, quod ipsis licet non satisfaciat, minus tamen forsan offendet, & meo judicio plenius rei veritatem exhibet. Video fructus quidem indicari prophetici ac regii muneris Christi, nullos vero sacerdotalis. Quid si ergo hic addatur muneris sacerdotalis fructus; quod mundus Deo sit reconciliatus, adeo ut nunc per Christum omnibus omnino hominibus remedium paratum sit è miseria sua in quam occasione peccati Adami, propriisque peccatis inciderunt, emergendi & salutem æternam consequendi? Hoc posito, puto explicari posse, qua ratione, salvis principiis ante positis, ii, qui de Christo nihil ne fando quidem audiverunt, per Christum salvari possint. Nempe quod Deus illis qui (ut autor hic ait, pag. 292) instinctu luminis naturæ ad gratiam & misericordiam ejus confugiunt, delictorumque resipiscentiam agunt, eorumque veniam supplices petunt, gratiam per Christum impetratam applicet, ipsisque propter Christum remissionem peccatorum & justitiam imputet. Atque ita beneficium, quod ubi Christus prædicatus est, non nisi per directam in Christum fidem, obtineri potest, illi sine directa in Christum, ipsis non prædicatum, fide consequantur per gratiosam imputationem divinam; qui favores & beneficia sua latius extendere potest, quam promissorum verba ferunt. Ut ita omnium salus in sacrificio Christi propitiatorio fundetur. Puto hæc non multum à sententia hujus autoris differre, & iis, quæ evangelio continentur, consentanea esse. Ultimum caput per omnia amplector: omnia credenda & observanda ut salutem consequamur evangeliis & actiis contineri, credo; nullumque novum articulum in epistolis apostolicis superaddi: quæ alii novos fidei articulos urgent, non novi articuli sunt, sed aut magis dilucidæ articulorum jam antea traditorum explanationes; aut doctrinæ antea traditæ ab objectionibus præcipue Judæorum vindicationes, cujus illustre nobis documentum præbet epistola ad Romanos. Hæc sunt paucula illa, quæ mihi inter legendum occurrerunt, quæque tibi expendenda propono., Fortasse autoris mentem per omnia non plene assecutus sum. Verum exigua hæc sunt, & extra principalem autoris scopum, quem argumentis omni exceptione majoribus eum probâsse judico, adeo ut me sibi habeat penitus assen

tientem. Imprimis laudo, quod tam candide & ingenue, nec minus solide, demonstret recipiscentiæ & bonorum operum necessitatem, & per legem fidei non penitus esse abolitam legem operum, sed mitigatam. Ego illorum hominum theologiam non capio, qui fidem, quo nobis merita Christi applicamus, etiam ante ullum resipiscentiæ actum, nos coram Deo justificare docent. Hac enim persuasione imbuti, facile, mediis in sceleribus, homines incauti sibi justitiam & salutem adscribunt, modo in se fiduciam minime vacillantem deprehendant. Et doctores improvidi hanc temerariam confidentiam alunt, dum hominibus impiis & sceleratis, modo circa vitæ finem fiduciam in Christi meritis firmam profiteantur, salutem sine ulla hæsitatione addicere non verentur. Hujus generis exemplum in nostra civitate recens, quod oblivione obliterari non debet, commemorabo. Præterita æstate ancilla quædam, ut heri sui ædes spoliare posset, noctu eas incendit. Mortis damnata fidem suam in Christi meritis verbis emphaticis, coram ministro verbi divini, qui morituræ adfuit, prolixe professa est: Ille sceleratæ non tantum indubiam salutis spem fecit, sed & postridie pro concione illius fidem prolixe populo commendavit, adeo quidem, ut dicere non veritus sit, se, sola ignominia excepta, talem sibi vitæ exitum optare; multis applaudentibus, aliis vero (non Remonstrantibus modo, sed & contra-Remonstrantibus) non sine indignatione talem Encomiasten cum suo encomio reprehendentibus. Verum tandem manum de tabula. Tu pro solita tua benevolentia prolixitati meæ ignosces. Vale, vir amplissime, mihique semper venerande.

Amstelod. 26 Martii, 1697.

Tui amantissimus,
P. à LIMBORCH.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. p. D.
Vir amplissime,

INTER negotia publica & privatam valetudinem tam parum mihi conceditur otii literarii, ut sperem diuturnum meum silentium, non ex imminuta omnino in te

« السابقةمتابعة »