صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

communiquer sa preuve, que je tiendrai secrete, ou que je communiquerai comme venant de sa part, selon qu'il le jugera à propos. Je vous prie de l'assurer de mes trés-humbles respects. Je suis, &c.

Oates, 21 Maii, 1698.

J. LOCKE.

Joanni Locke Philippus à Limborch, s. P. D.
Vir amplissime,

la

VIRO magnifico postremas tuas ostendi; illo pro bore rogatu suo àte suscepto maximas agit gratias: non tamen in tuâ argumentatione acquiescit. Methodus illius primo loco probat, dari ens aliquod per se existens ac sibi sufficiens: deinde, illud ens esse tantum unum: tertio, illud ens in se complecti omnes perfectiones, ac proinde esse Deum. Tu vero in tuâ argumentatione præsupponis, omni homini attente meditanti, evidens esse dari ens infinitum, cui nihil addi aut demi potest, atque id idem ipsi est ac supponere, dari ens undequaque perfectum : quæ est tertia ipsius thesis ; adeo ut ex præsuppositâ illius thesi tertiâ probes secundam: cum secunda prius probari debeat, antiquam ex illâ possit concludere tertii. Hæc fuit causa cur ego tibi considerandum dederim, an non ordo illius mutari debeat, et quæ illius tertia est non debeat esse secunda thesis: verum ut argumentatio procedat, non deberet ea thesis præsupponi, sed ex primâ thesi probari: aut si illius methodus placeat, deberet prius ex eo, quod sit ens æternum ac sibi sufficiens, probari illud esse unum ; et hoc probato porro exinde deduci illud esse infinitum, seu undequaque perfectum. Argumentationem suam mihi nondum communicavit : an communicaturus sit, valde dubito. Idem ipsum qui te scrupulus retinet: metuit iniquas theologorum censuras, qui omnia è scholâ suâ non hausta, atro carbone notare, ac infami exosissimarum hæresium nomenclaturâ traducere solent. Tentabo tamen, an prolixiore.colloquio, quod mecum instituere velle dixit, aliquatenus elicere possim, quod scripto tradere gravatur. Vale, vir amplissime, Tui amantissimus, P. à LIMBORCH.

Amstelod. Cal. Jul. 1698.

Joanni Locke Philippus à Limborch, s. P. D.

Vir amplissime,

Post ultimum meum cum viro magnifico colloquium nulla ipsum conveniendi occasio fuit: aliquandiu febriculâ laboravit. Colloquium habui cum quodam illius amico, qui inter alia dixit, minime sibi probari magnifici argumentationem, quâ contendit, si supponamus dari cogitationem, perse existentem, et præterea extensionem, seu materiam, quod neutra ullam alterius possit habere cognitionem : extensionem quidem (aiebat) nullam habituram cognitionem cogitationis; fieri autem non posse, quin cogitatio cognitionem sit habitura extensionis: quia cum cogitatio per se existat, sibique sit sufficiens, etiam est infinita; ac proinde vi infinitæ suæ cogitationis necessario cognoscit extensionem existentem. Sed cum regererem, virum magnificum improbare methodum, qua enti per se existenti sibique sufficienti probantur inesse alia attributa, antequam probatum sit illud esse tantum unicum; respondebat necessario de tali ente debere affirmari illud esse infinitum, sed in suâ naturâ; cogitationem quidem esse infinitæ scientiæ; materiam infinitæ extensionis, si quidem per se existat. Sed inde sequi colligebam, etiam alia attributa posse probari: probatâ enim infinitate etiam probari posse alia illi inesse, sine quibus infinitas concipi nequit. Quod non negavit. Atque ita mecum sentire videbatur unitatem ejusmodi entis tali methodo frustra quæri, sed oportere thesin secundam esse tertiam. Crediderim ego virum magnificum hanc sibi investigandæ veritati præscripsisse methodum, et cum ipse, quæ sibi satisfaciant, argumenta invenire nequeat, ea apud alios quærere. Difficile mihi videtur probatu, ens necessitate naturæ suæ existens esse tantum unum, antequam ex necessariâ existentiâ, alia, quæ cam necessario comitantur, attributa deduxeris. Si vir magnificus ea habeat, operæ pretium foret ea erudito orbi communicare.

Nuper professor Vander Weeyen tractatuluni quendam Rittangeliæ edidit, illique prolixam ac virulentam contra D. Clericum præfixit præfationem, quâ explicationem initii evangelii Joannis à D. Clerico editam, refutare conatur. Ego æquitatem et judicium in illo

scripto desidero. In fine etiam contra me insurgit, verum paucis, quia in Theologiâ meâ Christianâ scripsi, Burmannum pleraque, quæ in suâ Synopsi Theologiæ habet de omnipotentiâ divinâ, descripsisse ex Spinosa Cogitatis Metaphysicis. Ille non negat, sed contendit Burmannum propterea non esse Spinosistam, quod ego nusquam scripsi. Neuter nostrûm tam inepto scriptori quicquam reponet. Dedi ante paucas hebdomadas Ñ. N. literas ad te perferendas; verum ille adhuc Roterodami commoratur: vir est eruditus et moribus probatis. Non tu ex eorum es genere, qui viri, non per omnia tecum in religione sentientis, alloquium horreas. Ille quando advenerit, de statu nostro plura, dicere poterit. Hac hebdomadâ D. Guenellonus me tuis verbis salutavit, quodque postremis meis literis nondum responderis excusavit. Gratissimæ mihi semper sunt literæ tuæ, et quanto crebriores tanto gratiores; sed non sum importunus adeo exactor, ut cum meliorum laborum dispendio eas à te flagitem. Scio responsi tarditatem non oblivioni mei, sed negotiis, quibus obrueris, adscribendam. Spem fecit Guenellonus nonnullam profectionis tuæ instante hyeme in Galliam, et reditus tui in Angliam per Hollandiam nostram. id confirmandæ valetudini inservire queat, opto summis votis, ut iter hoc perficias, ut tui post tam diuturnam absentiam videndi et amplectendi, et fortasse ultimum valedicendi occasio detur. Vale.

Amstetod. 12 Sept. 1698.

Tui amantissimus,

Si

P. à LIMBORCH.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

Vir amplissime,

Lond. 4 Octob. 1698.

ROGO ut magnificum virum meo nomine adeas, dicasque me magnopere rogare ut suam methodum, quâ unitatem entis per se existentis sibique sufficientis adstruit, mihi indicare velit: quandoquidem mea eâ de re argumentandi ratio ipsi non penitus satisfaciat. Nollem ego in re tanti momenti, falso vel fallaci innixus fundamento, mihimet imponere. Si quid stabilius, si quid rectius noverit, ut candidus impertiri velit,

enixè rogito. Si tectum, si tacitum velit, pro me meoque silentio spondeas. Sin tantum beneficium orbi non invideat, in proximâ, quæ jam instat, libri mei editione palam faciam, agnito, si libet, vel velato auctore.

Cartesianorum, quam in epistolâ tuâ reperio oquendi formulam, nullatenus capio. Quid enim sibi velit cogitatio infinita, plane me fugit. Nullo enim modo mihi in animum inducere possum cogitationem per se existere, sed rem, vel substantiam, cogitantem, eamque esse, de quâ affirmari possit esse vel finitam vel infinitam. Qui aliter loqui amant, nescio quid obscuri vel fraudulenti sub tam dubiâ locutione continere mihi videntur, et omnia tenebris involvere : vel saltem quod sentiant clare et dilucide enuntiare non audere, faventes nimium hypothesi non undique sanæ.

Sed de

hoc forsan alias, quando majus suppetet otium. Quod de professore Vander, Weeyen scribis non miror. Istius farinæ homines sic solent, nec aliter possunt; recte facitis quod negligitis.

Literas tuas, quæ Roterodami hærent, avide expecto, et virum illum cui eas ad me perferendas tradidisti. Ex tuâ commendatione mihi erit gratissimus. Viros probos fovendos colendosque semper existimavi. Ignoscant alii meis erroribus; nemini propter opinionum diversitatem bellum indico, ignarus ego et fallibilis homuncio. Evangelicus sum ego christianus, non papista.

Hucusque scripseram die supra notato, quo autem die epistolam hanc finiri permissum est, infra videbis. Quod velim cum me christianum Evangelicum, vel si mavis orthodoxum, non papistam dico, paucis accipe. Inter christiani nominis professores duas ego tantum agnosco classes, evangelicos et papistas. Hos, qui tanquam infallibiles dominium sibi arrogant in aliorum conscientias illos, qui quærentes unice veritatem, illam et sibi et aliis, argumentis solum rationibusque persuasam volunt; aliorum erroribus faciles, suæ imbecillitatis haud immemores: veniam fragilitati et ignorantiæ humanæ dantes petentesque vicissim.

Hyems jam ingravescens et pulmonibus meis infesta me brevi urbe expellet; et abitum suadet invalescens

VOL. X.

G

tussis et anhelitus. Iter in Galliam dudum propositum languescere videtur: quid fiet nescio, ubicunque fuero totus ubique tuus sum. Saluto uxorem tuam optimam liberosque amicosque nostros communes, Veenios, Guenellones, Clericos. Accepi nuper à D° Guenellone epistolam, 3 Octobris datam, pro quâ nunc per te gratias reddere cupio, ipsi primâ datâ occasione responsurus. Vale, vir amicissime, et me ama

18 Octob.

Tui amantissimum,

J. LOCKE.

Joanni Locke Philippus à Limborch, s. P. D.
Amplissime Vir,

QUOD literis tuis hactenus non responderim valetudo minus prospera in causâ fuit. in causâ fuit. Aliquot hebdomadibus febriculâ laboravi, accessêre dolores colici acres admodum ac vehementes. Tandem benignitate divinâ convalui, et ad intermissa studia reversus sum.

Cartesianam illam loquendi formulam ego tecum non capio; cogitationem enim per se existentem non percipio, sed quidem substantiam cogitantem: verum ne sententiam suam minus candide proponi querantur, iisdem, quibus illi eam explicant, verbis uti, necesse habui: ego autem quando me explico, ita loqui non soleo.

Quæ de christianis evangelicis et papistis disseris, optima sunt et verissima. Ego utramque classem in omnibus christianorum sectis reperiri credo. Nullum enim cœtum ita prorsus corruptum mihi persuadeo, ut nemo in tanto numero sit evangelicus; licet enim cœtus ipse professionem edat papismi, nonnullos tamen in eo latere credo evangelicos, quibus dominatus ille in aliorum conscientias displicet, ac dissentientibus salutem abjudicare religio est. Rursus licet cœtus evangelicam charitatem profiteatur, non adeo in omnibus et per omnia purgatum, sperare ausim, quin et degeneres aliquot in eo reperiantur, qui professionis suæ obliti, tyrannidem animo fovent, libertatemque sentiendi, quam sibi cupiunt, aliis invident. Ita ubique zizania tritico permixta in hoc sæculo habebimus. Evangelicos ego,

« السابقةمتابعة »