صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

jam ultra annum carui. Ultimæ enim tuæ, quibus me respondisse memini, decimo Maii die anni præcedentis scriptæ sunt. Salutem mihi à te aliquoties dixerunt D. D. Clericus et Guenellonus, et literas mihi à te brevi scribendas nuntiârunt, quas tamen hactenus frustra expectavi; hoc autem negotiorum tuorum, quibus obrutus es, frequentiæ unice adscribendum duco. Aliquoties tibi scribere gestii; sed veritus sum, ne importunior scriptio ab amico occupatissimo responsum minus tempestivum extorquere videretur. Nunc vero, cum munus tibi honoratissimum, à primoribus Angliæ demandatum esse, constans ad nos fama pertulit; silentium abrumpendum censui, ut dignitatem hanc non tam tibi, quam Angliæ, gratuler, quæ in collegio amplissimo, una cum summis regni proceribus, te assessorem habet, cujus consilia omnia prudentiâ, fide, candore, ac sinceritate diriguntur, et communi civium saluti unice destinantur. Deus vitam tibi largiatur longævam, consiliisque tuis successum, quem merentur, concedat. Ego hic occupatus vivo; et tamen vix quicquam promoveo, non aliter ac si otio desidioso torperem. Arminii scripta inedita me occupatum tenent: promisi ego bibliopola Germano, me ea paraturum ad editionem; sed in scriptis ejus relegendis, ob characterum exilitatem et ductum lectu neutiquam commodum, tantam reperio difficultatem, ut nisi tanti viri memoria, et non exigua, quam inde ad publicum redituram video utilitas, ingrati laboris molestiam levaret, jam operæ promissæ pœnituisset. Hoc opus ubi edidero, nullis amplius posthumis aliorum operibus edendis me fatigabo. Oculorum acies sæpissime intendenda est, ut characteres exiles, et vetustate multis in locis ferme evanescentes legantur. Ita multum temporis impendo, non tamen eo cum fructu, qui temporis diuturnitatem compensare possit. Sed quoniam alea jacta est, pergendum est. Prodibunt de novo prælectiones in Jonam et Malachiam, quibus annectitur disputatio contra Judæos, in posteriorem ad Thessalonicenses, in secundum et tertium caput Apocalypseos; et disputatio contra cardinalem Perronium quæ cum opusculis antehac editis justum conficient volumen. Præmisit D. Casper Brantius pro

lixiorem vitæ Arminii historiam, quæ multa hactenus exteris ignota continebit. Prodiit nuper apud nos tractatus Anglici, "quod Religio Christiana, qualis nobis est repræsentata in scriptura sacra, sit summe rationalis," versió Gallica. Illius autorem volunt multi esse amicum meum. Ego respondeo, mihi nihil de eo constare; et cum autor, quisquis ille sit, latere vult, nostrum non esse conjecturis, ut plurimum fallacibus, indulgere. Ego summâ cum voluptate lectioni illius incumbo, et in præcipuo (quod toto libro, de fidei christianæ objecto tractat) argumento illi prorsus assentior. Hoc recte percepto, gravissimas ac acerbissimas in ecclesiâ christianâ disputationes feliciter componi posse puto; saltem ecclesiæ, non obstante opinionum diversitate, pacem facili negotio posse restitui: ea enim quæ nunc à plerisque ut unicum ferme christianismi fundamentum urgentur, objecto fidei non comprehendi planum fiet. Quod unicum anathematismis, schismatibus, et odiis tollendis remedium est. Ego, ut videas me attente tractatum hunc legere, omniaque argumenta exacte ponderare, non possum, quin tibi observationem quandam indicem, quæ licet forte non magni videri posset esse momenti, tamen argumento autoris, quo utitur, pondus aliquod afferre potest. Cap. iv, autor ad suæ sententiæ stabilimentum adducit locum ex 2 epist. Joan. ver. 7, quem optime ab ipso allegatum judico: verum versio Gallica ita eum exhibet, ut, me judice, non exacte exprimat sensum, qui in Græco extat, quique sententiam autoris validius confirmat. Quâ ratione eum Anglice expresserit autor, ignoro. Gallice autem ita extat: "Que plusieurs imposteurs se sont élevez dans le monde, lesquels ne confessent point, que Jesus, le Messie, soit venu en chair:" quæ sensum hunc continere videntur, quod impostores hi non confessi sunt, quod Jesus, qui est Messias, venerit in carne. Græcus autem textus ita habet: Ότι πολλοὶ πλάνοι εἰσῆλθον εἰς τὸν κόσμον, οἱ μὴ ὁμολογᾶνίες Ἰησῶν Χρισὸν ἐρχόμενον ἐν σαρκί. Quæ posteriora verba ego verto, non, qui non confitentur Jesum, qui est Christus seu Messias, in carne venisse; sed, qui non confitentur Jesus Messiam, qui in carne venit: non enim est infinitivus in Græco, sed participium. Hic sensus est longe alius, et autoris hujus

VOL. X.

E

scopo

multo accommodatior. Priore enim sensu hæc esse impostorum falsâ doctrinâ arguitur, quod non confiteantur Jesum, qui est Messias, in carne venisse. Inde sequeretur quod qui confitetur Jesum, de quo Joannes affirmat quod sit Messias (vox enim Xpisòs, per appositionem, hoc sensu est legenda) in carne venisse, maneat in doctrinâ Christi, ut est ver. 9. Atqui multi, qui non credebant Jesum esse Messiam, credebant tamen Jesum, qui Messias est, in carne venisse. Si posteriore sensu vertantur, tum sensus est, impostores non confiteri Jesum Christum, qui in carne venit; hoc est, non confiteri, quod ille Jesus, qui in carne venit, sit Messias. Confiteri enim Jesum Messiam, est, confiteri quod Jesus sit Messias, seque illius discipulum profiteri; juxta Matth. x. 32. Illum autem Jesum, quem confiteri oportet, describit Joannes, quod sit ille qui in carne venit, et inter Judæos versatus est. Inde sequitur, quod ille in doctrinâ Christi maneat, qui confitetur quod Jesus, qui in carne venit, sit Messias. Et hæc est sincera fidei in Christum confessio. Eundem esse sensum puto, 1 Joan. iv. 2, 3, ubi similiter non reperitur infinitivus, sed participium óra. Non est quidem hæc observatio tanti in hoc negotio, facit tamen ad genuinam textus Græci intelligentiam, et autoris instituto favet. In aliis autem disputationibus, quæ cum Mennonitis nostratibus instituuntur, maximi est usus. Sed tempus est ut abrumpam. Vides tibi cum homine loquace rem esse, qui cum literis suis te compellat, calamo imperare non potest. Vale, vir amplissime, et feliciter age.

Tui observantissimus,
P. à LIMBORCH.

[blocks in formation]

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.
Vir amplissime,

Si omnes in religione eo uterentur candore, quo tu usus es in amicitiâ, non majorem offensionem inter dissentientes parerent argumenta, quam inter nos nuper peperit diuturnum nimis silentium. Si epistolarum reciprocationem

æstimem, an tua major taciturnitas, an mea, dicere non ausim, credo me eâ ex parte peccâsse. Ea vero utcunque se res habeat, tu certe humanitate tuâ et ignoscendo prior effecisti, ut culpa omnino mea sit, eoque magis probrosam mihi sentio, quod tu et levissima quidem reprehensione abstinuisti; negotiorum excusatione, quâ pro me apud te usus es, aliquid momenti erga alium habere potuisset, certe tibi me eo nomine excusatum nolim, addere etiam poteram valetudinem, totâ præteritâ hyeme valde incommodam. Sed nec hoc quidem, quo minus tam charo, tam fido amico scriberem, impedimento esse non debuit. Vis rem ipsam ut tibi scriberem, semper quæro tempus omnino vacuum, animumque ab aliis curis et cogitationibus liberum; hoc cum raro accidit ita ad voluntatem, ut non ad aliud et magis opportunum tempus rejiciam, de die in diem differendo annus elabitur, et tandem pudor culpæ superveniens tardiorem reddit. Si hoc ignavia latebram dicas, non recuso; hoc certo scio imminutæ amicitiæ, vel mutatæ voluntatis non esse crimen; et forsan ut omnia fatear, non expeditus linguæ Latinæ usus fastidium menti non bene se explicanti oggerit. Sed tua amicitia et benevolentia, vir amplissime, omnia superat. Gratulationem tuam, eo, quo tu scripsisti animo, id est, amicissimo, accipio: sed quid tandem mihi, senectutis et valetudinis onere succumbenti, cum negotiorum publicorum tumultu? Secessus mihi jam quærendus esset, et vel annis vel studiis meis quies. Hoc, si mihi credas, et magis aveo, et mihi magis accommodatum credo, sed nescio quo fato, quod alius ambitiose et frustra quærit, alii vel inscio, vel etiam detrectanti tribuitur. Viri istius magni scripta inedita, tuâ operâ proditura, gratulor reipub. christianæ. De libro Anglicano in linguam Gallicam verso, cujus lectioni, cum ad me scripseras, incubuisti, idem tecum sentio, contentionum et schismatum radices evellit, quantum id potest religionis christianæ veritas et fundamentum, si id auctor recte explicuerit, ut mihi videtur; cum vero totum perlegeris, et tuam et aliorum de tractatu illo sententiam scire vellem. Theologis nostris tam conformistis, quam non-conformistis, displicere audio; reliqui (ut fit). probant, improbantve,

prout suo vel alieno innituntur judicio. Quod monuisti de loco Joannis tecum sentio: idem est in versione nostrâ, quem in Gallicâ observâsti, error; sed ad rem facit, verum appositè magis textus Græcus, quem tu rectissime, ut mihi videtur, interpretaris. Vale, vir amplissime, et me ama,

Lond. 3 Sept. 1696.

Tui amantissimum,

J. LOCKE.

Joanni Locke Philippus à Limborch, s. P. D.

Vir amplissime,

[ocr errors]

CITIUS tuis, decimo quinto demum Octobris die mihi redditis, respondissem, verum quoniam judicium meum de tractatu Anglicano in linguam Gallicam verso petiisti, tempus à reliquis curis vacuum quæsivi, ut tractatum illum elegantissimum uno tenore perlegere, omniaque illo contenta considerare et expendere possem. Maxime mihi opportunum videbatur tempus hoc hibernum, quo ab exercitiis academicis feriari solemus; sed et illud frigore suo acutissimo non leviter impetum scribendi remoratum est. Legi totum tractatum à capite ad calcem ; nec unicâ lectione contentus, eum relegi. Interim huc perlatus est actorum Lipsiensium mensis October, quo compendium tractatus illius, pro doctorum illorum more, nobis exhibetur. Primo aiunt autoris illius Pockii nomen esse dici (credo eos incerto rumori temere fidem adhibuisse, et in nomine unâ aberrâsse literâ) tum compendio quod confecêre, omnia, quibus aliquam autori invidiam conflari posse putant, sedulo enumerant, ut systematum theologicorum contemptum ulcisci velle videantur. Extollunt magnifice Joannem Edvardum, quod præclare hactenus in Angliâ contra Socinianam hæresin variis scriptis militaverit, librumque ediderit meditationum quarundam de causis et occasione atheismi, hodierni præsertim sæculi; in quo passim autoris hujus anonymi sententias, ut periculosas et à Socinianismo ac atheismo non alienas, perstrinxit. Subjungunt hisce compendium duorum scrip

« السابقةمتابعة »