صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

ODE X.

AD LIGURINUM.

O CRUDELIS adhuc, et Veneris muneribus potens,
Insperata tuæ quum veniet pluma superbiæ,
Et, quæ nunc humeris involitant, deciderint comæ,
Nunc et qui color est puniceæ flore prior rosæ,
Mutatus Ligurinum in faciem verterit hispidam,
Dices: Heu! quoties te in speculo videris alterum,
Quæ mens est hodie, cur eadem non puero fuit?
Vel cur his animis incolumes non redeunt genæ!

ODE XI.

AD PHYLLIDEN.

Est mihi nonum superantis annum
Plenus Albani cadus; est in horto,
Phylli, nectendis apium coronis;
Est hederæ vis

Multa, qua crines religata fulges.
Ridet argento domus; ara, castis
Vincta verbenis, avet immolato
Spargier agno.

Cuncta festinat manus; huc et illuc Cursitant mixtæ pueris puellæ; Sordidum flammæ trepidant rotantes

Vertice fumum.

Ut tamen noris quibus advoceris
Gaudiis, idus tibi sunt agendæ,
Qui dies mensem Veneris marinæ
Findit Aprilem,

Jure sollemnis mihi, sanctiorque
Pæne natali proprio, quod ex hac
Luce Mæcenas meus affluentes
Ordinat annos.

Telephum, quem tu petis, occupavit, Non tuæ sortis juvenem, puella Dives et lasciva, tenetque grata Compede vinctum.

Terret ambustus Phaeton avaras
Spes; et exemplum grave præbet ales
Pegasus, terrenum equitem gravatus
Bellerophontem,

Semper ut te digna sequare, et, ultra Quam licet sperare nefas putando, Disparem vites. Age, jam meorum Finis amorum,

Non enim posthac alia calebo
Femina, condisce modos, amanda
Voce quos reddas. Minuentur atræ
Carmine curæ.

ODE XII.

AD VIRGILIUM.

JAM veris comites quæ mare temperant,
Impellunt animæ lintea Thraciæ;
Jam nec prata rigent, nec fluvii strepunt
Hiberna nive turgidi.

Nidum ponit, Ityn flebiliter gemens,
Infelix avis, et Cecropiæ domus
Æternum opprobrium, quod male barbaras
Regum est ulta libidines.

Dicunt in tenero gramine pinguium
Custodes ovium carmina fistula,
Delectantque Deum, cui pecus et nigri
Colles Arcadiæ placent.

Adduxere sitim tempora, Virgili;
Sed pressum Calibus ducere liberum
Si gestis, juvenum nobilium cliens,
Nardo vina merebere.

m

Nardi parvus onyx eliciet cadum,
Qui nunc Sulpiciis accubat horreis,
Spes donare novas largus, amaraque
Curarum eluere efficax.

Ad quæ si properas gaudia, cum tua
Velox merce veni. Non ego te meis
Immunem meditor tingere poculis,
Plena dives ut in domo.

Verum pone moras et studium lucri,
Nigrorumque memor, dum licet, ignium,
Misce stultitiam consiliis brevem.
Dulce est desipere in loco.

ODE XIII.

IN LYCEN.

AUDIVERE, Lyce, Di mea vota, Di
Audivere, Lyce. Fis anus, et tamen
Vis formosa videri,
Ludisque et bibis impudens,

Et cantu tremulo pota Cupidinem
Lentum sollicitas. Ille virentis et

Doctæ psallere Chiæ
Pulchris excubat in genis.

Importunus enim transvolat aridas
Quercus, et refugit te, quia luridi
Dentes, te quia rugæ
Turpant et capitis nives.

Nec Coæ referunt jam tibi purpuræ,
Nec clari lapides tempora, quæ semel

Notis condita fastis

Inclusit volucris dies.

Quo fugit venus? heu! quove color? decens Quo motus? quid habes illius, illius,

Quæ spirabat amores,

Quæ me surpuerat mihi,

Felix post Cinaram, notaque et artium
Gratarum facies? Sed Cinaræ breves

Annos fata dederunt,

Servatura diu parem

Cornicis vetulæ temporibus Lycen;
Possent ut juvenes visere fervidi,
Multo non sine risu,
Delapsam in cineres facem.

« السابقةمتابعة »