صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Sunt geminae Somni portae; quarum altera fertur cornea, qua veris facilis datur exitus umbris, 895 altera candenti perfecta nitens elephanto,

sed falsa ad caelum mittunt insomnia manes. his ubi tum natum Anchises unaque Sibyllam prosequitur dictis portaque emittit eburna, ille viam secat ad navis sociosque revisit; 900 tum se ad Caietae recto fert litore portum. ancora de prora iacitur; stant litore puppes.

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER SEPTIMUS.

Tu quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix, aeternam moriens famam, Caieta, dedisti, et nunc servat honos sedem tuus, ossaque nomen Hesperia in magna, siqua est ea gloria, signant.

5 at pius exequiis Aeneas rite solutis,

aggere composito tumuli, postquam alta quierunt aequora, tendit iter velis portumque relinquit. adspirant aurae in noctem, nec candida cursus luna negat; splendet tremulo sub lumine pontus. 10 proxima Circaeae raduntur litora terrae, dives inaccessos ubi Solis filia lucos adsiduo resonat cantu tectisque superbis urit odoratam nocturna in lumina cedrum arguto tenuis percurrens pectine telas. 15 hinc exaudiri gemitus iraeque leonum

vincla recusantum et sera sub nocte rudentum,
saetigerique sues atque in praesaepibus ursi

[blocks in formation]

saevire, ac formae magnorum ululare luporum,
quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis
induerat Circe in voltus ac terga ferarum.
quae ne monstra pii paterentur talia Troes
delati in portus neu litora dira subirent,
Neptunus ventis implevit vela secundis

atque fugam dedit et praeter vada fervida vexit.
Iamque rubescebat radiis mare, et aethere ab alto
Aurora in roseis fulgebat lutea bigis,

cum venti posuere omnisque repente resedit
flatus et in lento luctantur marmore tonsae.
atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum
prospicit. hunc inter fluvio Tiberinus amoeno
verticibus rapidis et multa flavus harena
in mare prorumpit. variae circumque supraque
adsuetae ripis volucres et fluminis alveo
aethera mulcebant cantu lucoque volabant.
flectere iter sociis terraeque advertere proras
imperat et laetus fluvio succedit opaco.

Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora rerum,
quis Latio antiquo fuerit status, advena classem
cum primum Ausoniis exercitus appulit oris,
expediam et primae revocabo exordia pugnae.
tu vatem, tu, diva, mone. dicam horrida bella,
dicam acies actosque animis in funera reges
Tyrrhenamque manum totamque sub arma coactam
Hesperiam. maior rerum mihi nascitur ordo,
maius opus moveo. rex arva Latinus et urbes
iam senior longa placidas in pace regebat.
hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica
accipimus; Fauno Picus pater, isque parentem
te, Saturne, refert; tu sanguinis ultimus auctor.
filius huic fato divum prolesque virilis
nulla fuit primaque oriens erepta iuventa est;

40

45

50

sola domum et tantas servabat filia sedes iam matura viro, iam plenis nubilis annis. multi illam magno e Latio totaque petebant 55 Ausonia; petit ante alios pulcherrimus omnis Turnus, avis atavisque potens, quem regia coniunx adiungi generum miro properabat amore; sed variis portenta deum terroribus obstant. laurus erat tecti medio in penetralibus altis 60 sacra comam multosque metu servata per annos, quam pater inventam, primas cum conderet arces, ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus

Laurentisque ab ea nomen posuisse colonis. huius apes summum densae (mirabile dictu) 65 stridore ingenti liquidum trans aethera vectae obsedere apicem, et pedibus per mutua nexis examen subitum ramo frondente pependit. continuo vates 'externum cernimus', inquit, 'adventare virum et partis petere agmen easdem 70 partibus ex isdem et summa dominarier arce'. practerea, castis adolet dum altaria taedis et iuxta genitorem adstat Lavinia virgo, visa (nefas) longis comprendere crinibus ignem atque omnem ornatum flamma crepitante cremari 75 regalisque accensa comas, accensa coronam insignem gemmis, tum fumida lumine fulvo involvi ac totis Volcanum spargere tectis. id vero horrendum ac visu mirabile ferri; namque fore inlustrem fama fatisque canebant 80 ipsam, sed populo magnum portendere bellum. at rex sollicitus monstris oracula Fauni, fatidici genitoris, adit lucosque sub alta

consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro fonte sonat saevamque exhalat opaca mephitim. 85 hinc Italae gentes omnisque Oenotria tellus

in dubiis responsa petunt; huc dona sacerdos
cum tulit et caesarum ovium sub nocte silenti
pellibus incubuit stratis somnosque petivit,
multa modis simulacra videt volitantia miris
et varias audit voces fruiturque deorum
conloquio atque imis Acheronta adfatur Avernis.
hic et tum pater ipse petens responsa Latinus
centum lanigeras mactabat rite bidentis
atque harum effultus tergo stratisque iacebat
velleribus; subita ex alto vox reddita luco est:
'ne pete conubiis natam sociare Latinis,

o mea progenies, thalamis neu crede paratis;
externi venient generi, qui sanguine nostrum
nomen in astra ferant quorumque ab stirpe nepotes
omnia sub pedibus, qua Sol utrumque recurrens
aspicit Oceanum, vertique regique videbunt.'
haec responsa patris Fauni monitusque silenti
nocte datos non ipse suo premit ore Latinus,
sed circum late volitans iam Fama per urbes
Ausonias tulerat, cum Laomedontia pubes
gramineo ripae religavit ab aggere classem.
Aeneas primique duces et pulcher Iulus
corpora sub ramis deponunt arboris altae.
instituuntque dapes et adorea liba per herbam
subiciunt epulis (sic Iuppiter ipse monebat)
et Cereale solum pomis agrestibus augent.
consumptis hic forte aliis ut vertere morsus
exiguam in Cererem penuria adegit edendi
et violare manu malisque audacibus orbem
fatalis crusti patulis nec parcere quadris,
'heus! etiam mensas consumimus', inquit Iulus,
nec plura adludens. ea vox audita laborum
prima tulit finem, primamque loquentis ab ore
eripuit pater ac stupefactus numine pressit.

Vergili Aeneis.

10

90

95

100

105

110

115

120 continuo 'salve, fatis mihi debita tellus,

vosque', ait, o fidi Troiae salvete penates!

hic domus, haec patria est; genitor mihi talia namque (nunc repeto) Anchises fatorum arcana reliquit: "cum te, nate, fames ignota ad litora vectum 125 accisis coget dapibus consumere mensas,

tum sperare domos defessus ibique memento
prima locare manu molirique aggere tecta."
haec erat illa fames; haec nos suprema manebat
exiliis positura modum.

130 quare agite et primo laeti cum lumine solis,

quae loca, quive habeant homines, ubi moenia gentis, vestigemus et a portu diversa petamus.

nunc pateras libate Iovi precibusque vocate Anchisen genitorem et vina reponite mensis'. 135 sic deinde effatus frondenti tempora ramo

implicat et geniumque loci primamque deorum Tellurem nymphasque et adhuc ignota precatur flumina, tum Noctem Noctisque orientia signa Idaeumque Iovem Phrygiamque ex ordine matrem 140 invocat et duplicis caeloque Ereboque parentes. hic pater omnipotens ter caelo clarus ab alto intonuit radiisque ardentem lucis et auro ipse manu quatiens ostendit ab aethere nubem. diditur hic subito Troiana per agmina rumor, 145 advenisse diem, quo debita moenia condant. certatim instaurant epulas atque omine magno crateras laeti statuunt et vina coronant.

Postera cum prima lustrabat lampade terras orta dies, urbem et finis et litora gentis 150 diversi explorant: haec fontis stagna Numici, hunc Thybrim fluvium, hic fortis habitare Latinos. tum satus Anchisa delectos ordine ab omni

centum oratores augusta ad moenia regis

« السابقةمتابعة »