صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

salutem plurimam tibi dicit. Verrynium sæpius quæsitum nondum domi reperi; hujus septimanæ dies aliquot extra urbem transegit; cum domum redierit, non diu insalutatum permittam. Vale cum tuâ tuisque, & me ama Tui studiosissimum,

Utrecht, 11 Oct. 1686.

J. LOCKE.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

Vir reverendissime, amicissime, colendissime, SINE fati & eneluctabili prædestinationis vi experior in me ipso, quomodo peccandi initia quandam sensim afferunt secum peccandi necessitatem. Literis tuis amicissimis 9. & 14. Febr. datis respondendi, quam primum eas acceperam, ansam mihi eripuit rei alicujus agendæ importuna tum festinatio. Sed cum, peracto cum eo quocum mihi res erat negotio, jam decessus illius in Angliam mihi fecerit otium, satis ad literas scribendas vacare mihi videor, nondum tamen nactus sum eam, quâ aliàs usus sum, scribendi libertatem. In hoc silentii crimen rebus aliis impeditus, quasi inscius incidi miser, quod jam tempore auctum penè confirmat pudor. Sic delicta delictis cumulamus semel irretiti, & modesti pariter & pervicaces in vitiis suis indurescunt. Vides quo in statu jam sum, & nisi credere me vis omnia certa & immutabili necessitate evenire, negligentiæ huic meæ ignoscere debes, ut redeat mihi antiqua mea apud te parrhesia. De Germanâ patrum theologiâ idem tecum planè sentio. Maxima semper fuit, semperque erit Germanorum natio, & pauci sunt in tantâ scriptorum multitudine, qui non videntur eo sub aëre nati. Sed me hâc de re à tuâ opinione non esse alienum, non multum miraberis. Aliquid amplius fateor est, quod ego numeros tuos secretos notaverim, & quod tu hoc observaveris. Cave tibi & ignosce quam primum silentio meo, ne loquacitate tibi magis sim molestus, vides me in secretiora tua penetrare. Scire volunt secreto domus'— & nôsti quod sequitur, atque inde timeri.' Magica

[ocr errors]

hæ metuendæ sunt artes nimis perspicaces, quibus ego non parum mihi placeo, quandoquidem ex tam jucundo tam laudabili enascuntur fonte, & id mihi testatum faciunt, quod ante omnia cupio. Scio jam mentem meam à tuâ harmonicâ quâdam sympathiâ regi planè & gubernari. Sic me orthodoxum semper fore certum est. O! utinam eodem modo & sciens fieri ppssem. Ut enim verum fatear, inscius tuis numeris usus sum, sed gaudeo me prodiisse tenus: vellem & in aliis rebus hoc mihi acciderit. Agnosco genium tuum, cui me ducendum totum libenter traderem. Gratias ago quam maximas, pro omni tuâ curâ & operâ, in literis, in libris, & aliis meis rebus locatâ. Utinam daretur & vices rependere. Vale, & me ama

18 Tui amantissimum,

Rotterodami, Mar. 8.16,) (87

5

J. LOCKE.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. p. D.

QUID illo facies homine, qui nec cantare par est, nec respondere paratus? Quid juvat libertate à te ipso concessâ uti, sine viribus, ad ea quæ decent præstanda, necessariis? Jocundissima tua, & floribus undique referta, epistola ad ea, quæ scribis, iterum iterumque legenda maxime invitat; ut vero calamum sumam, & aliquid meo more rescribam valde dehortatur & deterret. Etsi enim grati sit animi, argutis & facetis amici sermonibus aliquid respondere, imprudentis tamen est & parum pudici, ornatis incondita, urbanis agrestia, pretiosis vilia, vel in ipso literarum commercio reponere. Frustra igitur à te libertate donatus sum, munus sane in specie magnificum, sed nisi aliquid de tuo etiam impertire possis ingenio, plane inutile; frustra enim accusabis me tanquam in libertate tardum, cui tam parata & justa sit defensio hebetem non debere esse loquacem, nec decere xáλxéa xgúcawy, ut ut enim eo modo liber sim, parum certe videbor liberalis. Novi animum tuum, novi ingenium, & quam paratus sis omnia, ab amicâ voluntate profecta, in bonam partem interpretari; hoc boni omnia consulentis non parva laus est sed male in

terim scribentis pessima excusatio. Ea tamen fiducia fretus, en te iterum compellare ausim, melioribus studiis vacantem; si quid in eo pecco, nolo incusare vim à satis illatam, causam sane, si qua sit, omnium maxime improbam, sed te ipsum, quid ab omni vi & coactione longissime abes, tua humanitas, tua benevolentia, tui lepores cogunt ut agnoscam, & ut fatear me tibi gratias habere, etiamsi referre non possim. Si his conditionibus mecum agere velis, en tibi ad legendas tuas epistolas paratissimum & cupidissimum: ad meas rescribendas, etiamsi cupiam, tardum, & sane tam necessitate quam officio tardum. Tu cum ista excusatione uti non potes, & maturè scribas rogo, & abundè. Id ni facias, audies me graviter querentem, te non præstare & amico & egenti id quod potes, & id quod debes, quia potes. Si jam inciperem iniquo jure communem inter nos colere amicitiam, hæc jam proponere vix animum inducerem; sed cum hac lege à primordiis amicitiæ semper viximus, ut tu properè & cumulatè omnia officia benevolentiæ præstares, ego vel in agnoscendo parcus & lentus essem, pati jam debes mores meos quantumvis malos, vetustate jam confirmatos, in quibus nihil novum, nihil insolens reperies. Vides quocum tibi res est; in hâc tamen culpâ non prorsus ingratus videri vellem, si id in se aliquid gratitudinis habet, ut qui eam, quâ se destitutum fatetur, in te miratur & amplectitur virtutem: in ea quæro mihi patrocinium, quod mihimet præstare non possum. Sed de me satis, ad majora nunc venio tua, scil. typographo haud parum irascor quod tuum, tam utile, tam doctum opus adeo procrastinet, spero jam accedente sole operarum diligentia incalescit. De Episcopii etiam tractatu gaudeo: de alio quod postulas tecum coram agam, ut enim quod res est fatear, scripseram prius ad te, nisi speraveram antehac me Amstelodamum accessurum, ut jucundissimâ illic amicorum consuetudine fruerer, imprimis tuâ, sine quâ hi ipsi veris non amonè transeunt dies, Vale, vir præstan. tissime, &, ut facis, me ama,

Rotterodami, 16 Maij, . 1687,

Tui studiosissimum,

J. LOCKE

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

NONNE satis tibi est, vir clarissime, Judæum vicisse*, nisi eodem opere inter Christianos, tui amantissimum tibi etiam prorsus subjuges? Diversis fateor armis nos aggrederis, illum argumentis, me beneficiis obstrictum tenes, è quibus ille se vix credo expediet; ego certo de me pronunciare possum, me tibi semper obnoxium futurum. Quid enim rependam viro, cui non sufficit me suis cumulare beneficiis, nisi insuper me dignum reddere conetur, dum suas sibi laudes ipse detrahit, quibus me ornatum velit ; & in earum partem mihi non debitam venire? Tu fateor amicâ tuâ urbanitate facilius me, quocunque velis, circumducere possis, quam ille alter sua quemquam metaphysica. Sed ne expectes tamen, ut unquam eo usque me deducas, ut concedam istam festinationem, quâ exemplar ad me primum omnium misisti, mihi quovis jure deberi. Totum hoc beneficium & festinationis & muneris tuæ benevolentiæ & amicitiæ acceptum refero. Tu forsan, prout tua est humanitas, aliquo modo æquum putâsti ei primo omnium donere, quem noveras debere ex jam degustato opere vehementissimè omnium expetere hanc dissertationem, & desiderare redintegratam sibi denuò legendi voluptatem. Hujusmodi meritum facile agnosco, nec cuiquam donare poteras hoc volumen, cui æque exoptatum, æque acceptum esse potuit, ac mihi. Triduum illud & amplius, uti mones, nemo videbit. Laudo ego istam tuam erga Judæum comitatem; quanquam, ni fallor, quando perlegerit, vix credet ille, sibi hoc munere tantum factum esse beneficium, ut gaudeat tam maturè hunc librum in manus suas pervenisse. De eo, quod in calce. epistolæ adjicis brevi plura. Dolui te per triduum mihi tam prope tam proculque fuisse. Sed patientius ferendum, quod amicum habeam, quem plures amant. Optimam tuam uxorem, collegas, reli

*De veritate religionis Christianæ amica collatio cum erudito Judæo, (Is. Orobio.)

quosque amicos nostros, officiosissimè quæso meo nomine salutes. Vale, & me ama

Rotterod. 11 Sept.

1687.

Tui amantissimum,

J. LOCKE.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

NIMIS severus profectò es, vir clarissime, tuorum erga amicos officiorum exactor, alienæ vero negligentiæ valde immemor, dum te cunctationis insimulas, apud hominem uti nôsti omnium mortalium maxime cunctatorem. Nolo igitur apud te obtinere axioma illud, quo ultimas tuas male auspicatus es, "nihil deterius amico cunctatore," sive de te ipso cogites, sive (uti aliquando meliore jure evenire possit) de me. Ego enim lentus admodum, & tamen inter eos, qui amicitiam cum fide colunt, non ultimum mihi locum vendico. Si hoe aliquanto arrogantius dictum sit, tu ipse videas. Tu alienas laudes mihi tribuis, & si illis semel mihimet placeo, ubi tandem me sistam? Istud synagogæ decretum satis, ut mihi videtur, à Judæis astutè promulgatum, ut eorum hic hyperaspites aliquid habeat, quod aliis dicat, etiamsi nihil habeat quod tibi respondeat: è consulto hoc factum credo, ut salvo honore & quantum fieri possit causa, possit ex arenâ decedere; tua enim argumentandi methodus, an nasutulis quibusdam Christianis, & nihil nisi sua probantibus, placebit, nescio; vix credo placebit Judæis, qui ea se magis implicatos sentient, quam fieri solent ab iis, qui Christianam religionem ad suum modulum exigentes, vix in ea reperirent, quod solidè Judæis opponere possent. Ego à quo librum tuum primum accepi (nam ita me cumulas, ut distinctione opus sit) tam incommodâ usus sum valetudine, ut illius lectioni vacare adhuc non potuerim. Sed jam indies convalescens, spero me non diu cariturum eâ voluptate. Interim gratias tibi ago quam maximas, & jam spero eredes mihi satisfactum duplici hoc tributo, quod illud Judæi scriptum, sive characteres respicias, sive latinitatem, plane barbarum, olim perlegerim; nam

« السابقةمتابعة »