صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Si bellum finire manu, si pellere Teucros
Apparat: his mecum decuit concurrere telis;
Vixet, cui vitam Deus aut sua dextra dedisset.
Nunc ite, et miseris supponite civibus ignem.
Dixerat Æneas. Olli obstupuere silentes;
Conversique oculos inter se atque ora tenebant.
Tum senior semperque odiis et crimine Drances
Infensus juveni Turno sic ore vicissim
Orsa refert: O fama ingens, ingentior armis,
Vir Trojane, quibus cœlo te laudibus æquem?
Justitiæne prius mirer, belline laborum?
Nos vero hæc patriam grati referemus ad urbem :
Et te, si qua viam dederit fortuna, Latino
Jungemus regi. Quærat sibi fœdera Turnus.

1

15

morti. Si statuit terminare bellum manu et ejicere Trojanos, decuit eum pugno mecum his armis: vixisset is nostrum, cui Deus aut virtus sua servasset vita Abite jam, et subjicite flammas miseris civibus mortuis. Æneas locutus erat: taciti obstupuerunt, ac tenebant oculos et vultus inter se obversos. Tum sen Drances, semper infestus odiis et criminatione juveni Turno, sic deinde voce repor verba: O vir Trojane, fama magne, major factis, quibus laudibus extollam te eœlum? an prius admirabor te ob justitiam, an ob opera bellica? Nos autem memor beneficii reportabimus ista quæ dicis in urbem patriam: et sociabimus te regi L tino, si aliqua fortuna modum offerat: Turnus quærat sibi alia fædera. Immo del

-----------

se objecerat sane Turnus. Servius agnoscit morti: ait esse δεικτικώς, qua jacentes ostendat.-117. mecum decuit: hoc ordine meliores Pierii et Heins Vulgo: decuit mecum. convertere vel contendere cod. Kæler., perperam.118. Vixit Goth. tert., indocte. Vixet pro vixisset. et sua Menag. pr.-12Illi Dorvill. Goth. tert. cum Rom. Illi obstipuere Pier. in omnibus fere i venerat.-122. sed crimine Donat. ad Terent. Hec. v, 2, 13. Drances odiis crimine semper Goth. tert.-123. Infestus multæ edd. vett., sic et Gud. alte Menag. et duo Goth. Infensis Mentel. pr., et Infensi Medic. a m. pr. e Hugen.-126. Justitiane...labore Rom. et alii Pier. cum Regio. Justitiane e laborum Priscian. xvII apud Pier. et Heins. labores Alcuin. in Gramma laborem nonnulli Heins. et Pier., horum alii etiam Justitiam et laborem. Vos Justitiam primum. Quæ omnia debentur grammaticorum inscitiæ græcismi θαυμάζειν τινὰ τινὸς (χάριν, ἕνεκα) conf. Guell. bellive Parrhas.-127. hoc du Burm. grati superscriptum læti Zulich.--129. fædere Mentel. pr.-131. su

NOTE

118 Vixet] Syncope, pro vixisset. Sic Æn. iv. 682. Extinxti, pro extinxisti, &c.

122 Crimine] Criminationibus, quibus Turnum semper onerabat, ex odio. Sic Æn. 11, 98. 'hinc semper Ulysses Criminibus terrere novis.'

126 Justitiæne prius mirer] Mor Græcorum: apud quos verba adm randi et similia nonnulla genitivo jun guntur. Sic infra 280. 'memini læ torve malorum.' Apud Horat. Od 1. 11. 9. 17. Desine mollium Tanden querelarum.'

Quin et fatales murorum attollere moles,
Saxaque subvectare humeris Trojana juvabit.
Dixerat hæc, unoque omnes eadem ore fremebant.

130

Bis senos pepigere dies, et, pace sequestra,
Per sylvas Teucri, mixtique impune Latini,
Erravere jugis. Ferro sonat icta bipenni
Fraxinus; evertunt actas ad sidera pinus;
Robora nec cuneis et olentem scindere cedrum,
Nec plaustris cessant vectare gementibus ornos.
Et jam Fama volans, tanti prænuntia luctus,
Evandrum Evandrique domos et mænia complet,
Quæ modo victorem Latio Pallanta ferebat.

135

140

tabit etiam nos, erigere moles fatales murorum tuorum, et portare humeris saxa Trojanæ urbis. Dixerat hæc, et omnes communi voce mussitabant talia. Statuerunt inducias ad duodecim dies : et pace intermedia, Trojani et Latini confusi absque periculo vagati sunt per montes et sylvas. Fraxinus alta sonat securi utrimque acuta: eruunt pinus erectas ad astra: nec intermittunt secare cuneis quercus et cedros odoratas, nec vehere ornos plaustris stridentibus. Et jam fama, prænuntia tanti doloris, dispersa implet Evandrum, et Evandri ædem atque urbem; quæ fama prius narrabat per La

vectari sec. Moret. Reg. subjectare Goth. pr., sed hoc aliud est: conf. Lucret. VI, 700, ubi montes cavernosi extollere flammas saxaque subjectare dicuntur. Porro Trojane a m. sec. Medic. Montalb. Reg. et Dorvill., perperam ; ut Trojanam urbem, Trojanos muros, sic saxa Trojana dixit. Tandem juvabat a m. pr. Gud. qu. Moret. et Franc., ut mox v. 168.-132. unaque Goth. pr. ore ferebant Goth. tert. 134. silvam Medic. Latinis Goth. pr. 135. icta Heins. e Rom. et aliquot suis reposuit. Vulgg. duce Mediceo alta; tum acta aliquot Pier. Zulich. pro var. lect., male: cum mox sequatur: actas pinus.-136. evertuntque Goth. tert. et pr. Hamb. a m. sec. altas Dorvill. et Goth. tert. ictas pr. Moret. pinos Medic. pr. Voss. et al. vid. x, 230.-137. findere Gud. a m. sec. cædere Ven. quercum pr. Moret.-138. ornus Sprot. 139. volat Bigot. et Goth. tert.-140. domus Probus in Grammatica, et sic alter Hamb. Tum replet Rom. et reliqui Pier. Medic. a m. pr. et plerique Heins. cum binis Goth. Erf. et vett. edd. Firmat quoque Heinsius; reliquit tamen alterum, complet, quod legitur inde ab Ald. pr. quodque ipse præferam. Reposuit quoque nunc Wakef. 141. Quæ non ed. pr. Bur

[blocks in formation]

145.

Arcades ad portas ruere, et de more vetusto
Funereas rapuere faces. Lucet via longo
Ordine flammarum, et late discriminat agros.
Contra turba Phrygum veniens plangentia jungunt
Agmina. Quæ postquam matres succedere tectis
Viderunt, moœstam incendunt clamoribus urbem.
At non Evandrum potis est vis ulla tenere:
Sed venit in medios. Feretro Pallanta reposto
Procubuit super, atque hæret lacrymansque gemensque, 150
Et via vix tandem voci laxata dolore est:

Non hæc, o Palla, dederas promissa parenti.

tium, Pallanta victorem esse. Arcades incipiunt concurrere ad portas urbis, et juxta ritum veterem corripuerunt funebres tædas: iter splendet longa serie flammarum, et late dividit campos. Multitudo Trojanorum adversum veniens conjungit iis agmina sua dolentia. Quæ quando matres viderunt ingredi domos, commovent clamoribus urbem omnem. At nulla violentia potest cohibere Evandrum, sed currit in medios: feretro deposito, concidit super Pallanta, atque inhæret flens et gemens: ac demum difficile via aperta est voci per dolorem: O Palla, non dederas hæc promissa patri tuo: sed

............

mann.-142. Arcadas Bigot. et apud Serv., sed vitiose. Arcades et sec. Moret. ad portam ed. pr. Burm. at portis ruere multi ap. Serv., non male : etsi eodem redit, seu turba portis ruat in campos, seu ad portas, ut exeat. -144. disterminat qu. Moret.-145. jungunt e Mediceo et aliis Heins. (adde Colot.) pro vulgari jungit, quod Rom. tuetur.-146. accedere pr. Hamb. pro var. lect. tecto vett. edd., sicque Goth. pr. tectis primum intulisse videtur Ald. pr., idque Rom. et Medic. cum aliis tuentur. succedere muris aliquot Pier., scil. ex interpretatione.-149. Pallante plerique Heins. et a m. pr. Medic., sicque omnes Goth. et Erf. Tumque esset vel: super Pallante, feretro reposito; vel: super Pallante reposito in feretro. Pallanta in Mediceo Aproniani emendatio est. conf. Jul. Sab. Sed forte fraudem fecit ignorata vocis reposto significatio h. 1. pro deposito, posito simpliciter.-150. Procubuit perpetua lectio edd. inde ab Aldo e Medic. et aliis firmata ab Heins. Procumbit Rom., quod Pier. commendaverat, et Commelin. e Palat. intulerat, iterum revocatum a Burmanni operis et Pulmann. aut alia Elzev. harens aliquot Heins. cum Goth. tert.--151. Ut via aliquando malebat Heins, sed et Maroni sic frequentatum. mox tandem Zulich. a m. pr. vocis Rom. et Medic. ac Gud., adeoque vetustissimi codd. Heinsius etiam argutius quid suspicatur: Et via-vocis laxata dolori est. Aberat est Ven. 152. 153. Si vera hæc est lectio et interpunctio, quæ vulgo habetur: Non hæc dederas promissa parenti, Cautius ut sævo velles: invita ratione grammatica dictum est: promittere ut. Ruæus non male supplet: sed fore ut. Possit quoque aliquis supplere: parenti, cuin ego te monerem, ut velles. Sed tum præstitisset statim scribere: non hæc d. p. monenti, Cautius ut s. v. Ineptit Servius: nil vident Cerda et ceteri. Unus Faber alterum jubet versum sejungere a superiori, et expli

NOTÆ

147 Incendunt] Metaphora, pro con

citant, Æn. Iv. 360.

148 Potis est] Æn. 111. 671. Fere-. trum, Æn, vi. 218,

Cautius ut sævo velles te credere Marti!
Haud ignarus eram, quantum nova gloria in armis,
Et prædulce decus primo certamine posset.
Primitiæ juvenis miseræ! bellique propinqui
Dura rudimenta! et nulli exaudita Deorum
Vota precesque meæ! tuque, o sanctissima conjux,
Felix morte tua, neque in hunc servata dolorem!
Contra ego vivendo vici mea fata, superstes
Restarem ut genitor. Troum socia arma secutum
Obruerent Rutuli telis! animam ipse dedissem,
Atque hæc pompa domum me, non Pallanta, referret!
Nec vos arguerim, Teucri, nec fœdera, nec, quas

[ocr errors]

155

160

fore ut velles te committere duro Marti circumspectius. Non eram nescius, quantum valeret nova cupiditas gloriæ in bello, et jucundus ille honor in prima pugna. O primi conatus juvenis infelices, et acerba experimenta belli vicini, et vota precesque meæ a nullo Deorum auditæ! et tu, o sanctissima uxor, felix per mortem tuam, nec superstes ad hunc luctum! contra ego vivendo excessi mea fata, ut pater restarem superstes filio. Si Rutuli obruissent me telis eo quod junxi societatem belli cum Trojanis, ipse libens amisissem vitam; et hæc pompa reveheret domum me, non Pallanta. Nec incusabo vos, o Trojani, nec fœdus, nec quas manus sociavimus per

care: utinam vero voluisses cautius te credere Marti! Ita velles pro voluisses. Præstaret saltem sic: Cautius at velles. In Servianis traditur; " Alii non parenti sed petenti legunt:" quod etsi ab indocto grammatico perperam exponitur, tamen omni difficultati occurrit, et merito ipsi Heinsio concinnius videbatur: petenti mihi, ut velles.-153. aut savo Rom. te cr. bello Goth. tert. -154. Haud ignarus enim Hamb. pr., non illepide. nova gaudia cod. Thuan, ap. Macrob. iv, 6.-155. p. in certamine Ven, et qu. Moret. possit aliquot Burm. et Goth. pr.-157. Clara r. sec. Rottend. n, e. priorum sec. Hamb. -160. vixi m. f. Menag. pr. vinci vel vinco Montalb. fuçta Zulich.-161. secutus pr. Menag.-162. Obruerent Rutuli: telis a. i. dedissem distinguunt aliquot codd. Heins. Obruerint Exc. Burm. Obruerunt Hugen. telis Rutuli Sprot. telis R. et Franc.--163. Pallante pr. Mentel. non P. dedisset Leid. et a m. sec. Zulich. cum Reg.--164. Non vos pr, Hamb, arguerem aliquot Pier.

NOTE

156 Primitiæ] Supra 16. Belli propinqui: vel inter finitimos et propinquos populos, ita ut ab eo abstinere non potuerim: vel imminentis, cujus mors Pallantis præludium est.

. 160 Vici mea fata] Superavi naturalem ordinem, longiore vita. Fatum enim esse videtur, ut pater ante filium moriatur.

161 Troum socia, &c.] Si peccavi inita cum Trojanis armorum societate;

:

solus plecti a Rutilis debui, solus ani. mam effundere. Obruerent] Supple utinam, aut si: ut Æn. vi. 31. Par. tem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes.' Volscorum] Gens fuit Latinis et Rutulis contermina ab ori ente, Æn. vII. 803. Latium, Æn. vII, 54. Phryges, Trojani, Æn. 1. 385. Tyrrheni duces, Æn. x. 164. Tropea, supra 7.

Junximus hospitio, dextras: sors ista senectæ
Debita erat nostræ. Quod si immatura manebat
Mors natum: cæsis Volscorum millibus ante,
Ducentem in Latium Teucros cecidisse juvabit.
Quin ego non alio digner te funere, Palla,
Quam pius Æneas, et quam magni Phryges, et quam
Tyrrhenique duces, Tyrrhenum exercitus omnis.
Magna tropæa ferunt, quos dat tua dextera leto.
Tu quoque nunc stares immanis truncus in armis :

Esset par ætas, et idem si robur ab annis,

1

1

hospitium: calamitas ista debita erat meæ senectuti. Tamen si mors immat destinata erat filio: oportebat eum mori inducentem Trojanos in Latium, occ prius multis millibus Volscorum. Ego vero, o Palla, non honorabo te alia pomp quam pius Æneas, et quam illustres Trojani, et quam ductores Tusci, et omnis ex citus Tuscorum. Illi portant magna trophæa, ex iis, quos tua manus demisit mor Tu etiam, o Turne, stares jam grandis truncus vestitus armis: si par fuisset at

............

et a m. pr. Gud. arguero Goth. sec.-165. dextræ Gud. a m. pr. fors Zulic illa edd. ap. Pier.--166. matura Franc. et Goth. tert.-168. in Latio d Burm. juvaret Rom., tum Medic. Gud. a m. sec. et Ven. cum Goth. te Ita sensus esset hic: Quodsi-juvaret saltem hoc, si non ante cecidisset fili meus, quam Teucris in Latium ductis, eorum rebus ac sedibus firmatis. Nu juvabit est pro juvet, juvato, pro solatio esto. 169. dignem te alios lege narrat Servius, per archaismum: dignor Sprot. -170. Phryges græce extu poëta, Φρύγες: alias ultima corripi non posset. et quod sec. Menag.-17 Tyrrhenumque omnes vett. edd., quod quidem constat; grammatica sa ratione id postulante, sed cum versus vitio; hinc Teucrum Musonius conjici bat, Turnumque Ven. Sed codd. fere omnes que excludere testantur Pier. Heins., et primum sublatum que video in Commelin. Pro insititio hab totum hoc: et quam T. d.....omnis.-172. ferant Rom. et alii Pier. ed. I Burm. Gud. et aliquot alii Heinsii, quod ei non damnandum videtur: el sententiam non explicat. Hunc versum Ortuinum confodisse, narrat Burn et spurium haberi atque a codd. nonnullis abesse Taubmannus tradit. A Pier tamen et Heinsio nil monitum. In margine autem ed. Ven. 1544 legitu Versum hunc non habet codex vetustus. Neque sane Virgilianus esse videtu saltem non satis elaboratus; etsi eo carere sententia vix potest.-173. arvis malit Heins., quia statim v. 175 armis recurrit. Non assentiar: na trunci in armis docte sunt trunci hostilibus armis induti : ut v. 83; h. e. tropæ -174. Est vir doctus, qui hunc versum expunctum esse malit, ut sit se tentia: cum istis tropæis etiam tuum tropæum, o Turne, hic jamdudum asta deberet; ut sit tacita exprobratio Trojanorum, qui vindictam de Turno nondu sumserant. Bona sententia; nisi poëtæ alia placuisset. idem sit ed. Ald. Junt., quod corrigit Pierius et Nauger. Ald. tert. robor Mentel. pr. et cod Pier. ab armis Franc. et Zulich. a m. pr. in annis Montalb. Dorvill. et Ex

NOTE

174 Esset par atas] Aut mihi, aut fuit, quam ut te vinceret. nato: sed ego senior sum, natus junior

« السابقةمتابعة »