صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

210

220

Ingentes tollent animos, prensique negabunt Verbera lenta pati et duris parere lupatis. Sed non ulla magis vires industria firmat, Quam Venerem et cæci stimulos avertere amoris, Sive boum sive est cui gratior usus equorum. Atque ideo tauros procul atque in sola relegant Pascua, post montem oppositum et trans flumina lata, Aut intus clausos satura ad præsepia servant. Carpit enim vires paulatim uritque videndo Femina; nec nemorum patitur meminisse, nec herbæ. Dulcibus illa quidem illecebris et sæpe superbos Cornibus inter se subigit decernere amantes. Pascitur in magna Sila formosa juvenca: Illi alternantes multa vi prælia miscent Vulneribus crebris; Versaque in obnixos urgentur cornua vasto lavit ater corpora sanguis, Cum gemitu; reboant silvæque et longus Olympus. Nec mos bellantes una stabulare; sed alter Victus abit, longeque ignotis exsulat oris ; Multa gemens ignominiam plagasque superbi Victoris, tum, quos amisit inultus, amores, Et stabula aspectans regnis excessit avitis. Ergo omni cura vires exercet, et inter Dura jacet pernox instrato saxa cubili, Frondibus hirsutis et carice pastus acuta; Et tentat sese, atque irasci in cornua discit, Arboris obnixus trunco, ventosque lacessit Ictibus, et sparsa ad pugnam proludit arena. Post, ubi collectum robur viresque refectæ, Fluctus uti medio cœpit quum albescere ponto, Signa movet, præcepsque oblitum fertur in hostem : Longius ex altoque sinum trahit; utque, volutus Ad terras, immane sonat per saxa, neque ipso Monte minor procumbit; at ima exæstuat unda Verticibus, nigramque alte subjectat arenan. Omne adeo genus in terris hominumque ferarumque,

230

240

Et genus æquoreum, pecudes, pictæque volucres,
In furias ignemque ruunt; amor omnibus idem.
Tempore non alio catulorum oblita leæna
Sævior erravit campis ; nec funera vulgo
Tam multa informes ursi stragemque dedere
Per silvas: tum sævus aper, tum pessima tigris;
Heu! male tum Libyæ solis erratur in agris.
Nonne vides, ut tota tremor pertentet equorum
Corpora, si tantum notas odor attulit auras?
Ac neque eos jam frena virum, neque verbera sæva,
Non scopuli rupesque cave, atque objecta retardant
Flumina, correptos unda torquentia montes.
Ipse ruit dentesque Sabellicus exacuit sus,
Et pede prosubigit terram, fricat arbore costas,
Atque hinc atque illinc humerosque ad vulnera durat.
Quid juvenis, magnum cui versat in ossibus ignem
Durus amor? Nempe abruptis turbata procellis
Nocte natat cæca serus freta; quem super ingens
Porta tonat cœli, et scopulis illisa reclamant
Equora; nec miseri possunt revocare parentes,
Nec moritura super crudeli funere virgo.
Quid lynces Bacchi variæ, et genus acre luporum
Atque canum? quid, quæ imbelles dant prælia cervi?
Scilicet ante omnes furor est insignis equarum;
Et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci
Potniades malis membra absumsere quadriga.
Illas ducit amor trans Gargara, transque sonantem
Ascanium; superant montes, et flumina tranant.
Continuoque, avidis ubi subdita flamma medullis,
Vere magis, quia vere calor redit ossibus, illæ
Ore omnes versæ in Zephyrum stant rupibus altis,
Exceptantque leves auras; et sæpe sine ullis
Conjugiis vento gravidæ, mirabile dictu,
Saxa per et scopulos et depressas convalles
Diffugiunt, non, Eure, tuos, neque Solis ad ortus,
In Boream Caurumque, aut unde nigerrimus Auster

250

260

270

Nascitur, et pluvio contristat frigore cœlum.
Hic demum, hippomanes vero quod nomine dicunt
Pastores, lentum destillat ab inguine virus,
Hippomanes, quod sæpe malæ legere novercæ,
Miscueruntque herbas et non innoxia verba.
Sed fugit interea, fugit irreparabile tempus,
Singula dum capti circumvectamur amore.
Hoc satis armentis; superat pars altera curæ,
Lanigeros agitare greges hirtasque capellas.
Hic labor; hinc laudem fortes sperate coloni.
Nec sum animi dubius, verbis ea vincere magnum
Quam sit, et angustis hunc addere rebus honorem.
Sed me Parnasi deserta per ardua dulcis

Raptat amor; juvat ire jugis, qua nulla priorum
Castaliam molli devertitur orbita clivo.

280

Nunc, veneranda Pales, magno nunc ore sonandum,
Incipiens stabulis edico in mollibus herbam
Carpere oves, dum mox frondosa reducitur æstas;
Et multa duram stipula filicumque maniplis
Sternere subter humum, glaciesne frigida lædat
Molle pecus, scabiemque ferat turpesque podagras.
Post hinc digressus jubeo frondentia capris
Arbuta sufficere, et fluvios præbere recentes :
Et stabula a ventis hiberno opponere soli
Ad medium conversa diem, quum* frigidus olim
Jam cadit extremoque irrorat Aquarius anno.
Hæ quoque non cura nobis leviore tuendæ ;
Nec minor usus erit; quamvis Milesia magno
Vellera mutentur Tyrios incocta rubores.
Densior hinc suboles, hinc largi copia lactis :
Quam magis exhausto spumaverit ubere muletra;
Læta magis pressis manabunt flumina mammis.
Nec minus interea barbas incanaque menta
Cinyphii tondent hirci sætasque comantes
Usum in castrorum, et miseris velamina nautis.
Pascuntur vero silvas et summa Lycei,

* dum

290

300

210

י,

Horrentesque rubos, et amantes ardua dumos:
Atque ipsæ memores redeunt in tecta, suosque
Ducunt, et gravido superant vix ubere limen.
Ergo omni studio glaciem ventosque nivales,
Quo minor est illis curæ mortalis egestas,
Avertes, victumque feres et virgea lætus
Pabula; nec tota claudes fonilia bruma.
At vero, Zephyris quum læta vocantibus æstas
In saltus utrumque gregem atque in pascua mittet,
Luciferi primo cum sidere frigida rura

320

330

Carpamus, dum mane novum, dum gramina canent,
Et ros in tenera pecori gratissimus herba.
Inde, ubi quarta sitim cœli collegerit hora,
Et cantu querulæ rumpent arbusta cicada,
Ad puteos aut alta greges ad stagna jubeto
Currentem ilignis potare canalibus undam:
Estibus at mediis umbrosam exquirere vallem,
Sicubi magna Jovis antiquo robore quercus
Ingentes tendat ramos; aut sicubi nigrum
Ilicibus crebris sacra nemus accubet umbra.
Tum tenues dare rursus aquas, et pascere rursus
Solis ad occasum, quum frigidus aëra vesper
Temperat, et saltus reficit jam roscida luna,
Litoraque alcyonen resonant, acalanthida dumi.
Quid tibi pastores Libyæ, quid pascua versu
Prosequar, et raris habitata mapalia tectis?
Sæpe diem noctemque, et totum ex ordine mensem
Pascitur itque pecus longa in deserta sine ullis
Hospitiis tantum campi jacet. Omnia secum
Armentarius Afer agit, tectumque Laremque
Armaque Amyclæumque canem Cressamque pharetram :
Non secus ac patriis acer Romanus in armis
Injusto sub fasce viam quum carpit, et hosti
Ante exspectatum positis stat in agmine castris.
At non, qua Scythiæ gentes Mæotiaque unda,
Turbidus et torquens flaventes Hister arenas,

340

350

360

Quaque redit medium Rhodope porrecta sub axcm.
Illic clausa tenent stabulis armenta; neque ullæ
Aut herbæ campo apparent aut arbore frondes;
Sed jacet aggeribus niveis informis et alto
Terra gelu late, septemque assurgit in ulnas:
Semper hiems, semper spirantes frigora Cauri.
Tum Sol pallentes haud unquam discutit umbras:
Nec quum invectus equis altum petit æthera; nec quum
Præcipitem oceani rubro lavit æquore currum.
Concrescunt subitæ currenti in flumine crustæ,
Undaque jam tergo ferratos sustinet orbes,
Puppibus illa prius, patulis nunc hospita plaustris.
Araque dissiliunt vulgo, vestesque rigescunt
Indutæ, cæduntque securibus humida vina,
Et tota solidam in glaciem vertere lacunæ,
Stiriaque impexis induruit horrida barbis.
Interea toto non secius aëre ningit;
Intereunt pecudes, stant circumfusa pruinis
Corpora magna boum, confertoque agmine cervi

Torpent mole nova, et summis vix cornibus exstant. 370
Hos non immissis canibus, non cassibus ullis,
Puniceæve agitant pavidos formidine pinnæ :
Sed frustra oppositum trudentes pectore montem
Cominus obtruncant ferro, graviterque rudentes
Cædunt, et magno læti clamore reportant.
Ipsi in defossis specubus secura sub alta
Otia agunt terra, congestaque robora totasque
Advolvere focis ulmos, ignique dedere.
Hic noctem ludo ducunt, et pocula læti
Fermento atque acidis imitantur vitea sorbis.
Talis Hyperboreo septem subjecta trioni
Gens effrena virûm Rhipæo tunditur Euro,
Et pecudum fulvis velatur corpora sætis.

Si tibi lanitium curæ: primum aspera silva
Lappæque tribulique absint; fuge pabula læta;
Continuoque greges villis lege mollibus albos.

380

« السابقةمتابعة »