صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

AENEIDOS LIB. VII.

U quoque litoribus noftris, Aeneïa nutrix,

Tauernam moriens famam, Cajeta, dedifti. Ꭲ

Et nunc fervat honos fedem tuus, offaque nomen
Hefperia in magna (fi qua eft ea gloria) fignant.
At pius exfequiis Aeneas rite folutis,

Aggere conpofito tumuli, poftquam alta quiêrunt
Aequora, tendit iter velis, portumque relinquit.
Adipirant aurae in noctem, nec candida cursus
Luna negat: fplendet tremulo fub lumine pontus.
Proxima Circaeae raduntur litora terrae:
Dives inadceffos ubi Solis filia lucos
Adfiduo refonat cantu, te&tifque fuperbis

Urit odoratam nocturna in lumina cedrum,
Arguto tenuis percurrens pectine telas.
Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum,
Vincla recufantum, et fera fub nocte rudentum :
Saetigerique fues, atque in praefepibus urfi
Saevire, ac formae magnorum ululare luporum:
Quos hominum ex facie dea faeva potentibus herbis
Induerat Circe in voltus ac terga ferarum.
Quae ne monftra pii paterentur talia Troës
Delati in portus, neu litora dira fubirent;
Neptunus ventis inplevit vela fecundis ;
Atque fugam dedit, et praeter vada fervida vexit.

Jamque

Jamque rubefcebat radiis mare, et aethere ab alto Aurora in rofeis fulgebat lutea bigis:

Quum venti pofuere, omnifque repente refedit

1216 lutea of clay

Flatus, et in lento luctantur marmore tonfae. Puia tondit'ofuam'
Atque hîc Aeneas ingentem ex aequore lucum vel puia" "Fondetur"

Profpicit. hunc inter fluvio Tiberinus amoeno,
Vorticibus rapidis et multa flavus arena,

In mare prorumpit. variae circumque fupraque
Adfuetae ripis volucres et fluminis alveo

ferro.

Aethera mulcebant cantu, lucoque volabant. arm
Flectere iter fociis, terraeque advertere proras
Inperat, et laetus fluvio fuccedit opaco.

Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora rerum,
Quis Latio antiquo fuerit ftatus, advena claffem
Quum primum Aufoniis exercitus adpulit oris,
Expediam, et primae revocabo exordia pugnae.
Tu vatem, tu, diva, mone. Dicam horrida bella: intruct

Dicam acies, actofque animis in funera reges,
Tyrrhenamque manum, totamque fub arma coactam
Hefperiam. Major rerum mihi nafcitur ordo:
Majus opus moveo. Rex arva Latinus et urbis
Jam fenior longo placidas in pace regebat.
Hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica
Adcipimus. Fauno Picus pater: ifque parentem
Te, Saturne, refert: tu fanguinis ultimus auctor.
Filius huic, fato divôm, prolefque virilis
Nulla fuit, primaque oriens erepta juventa eft.
Sola domum et tantas fervabat filia fedes,
Jam matura viro, jam plenis nubilis annis.
Multi illam magno è Latio totaque petebant

Aufonia:

55

Aufonia: petit ante alios pulcherrimus omnis
Turnus, avis atavifque potens; quem regia conjunx
Adjungi generum miro properabat amore:
Sed variis portenta deûm terroribus obftant.
Laurus erat tecti medio in penetralibus altis,

Sacra comam, multofque metu fervata per annos:
Quam pater inventam, primas quum conderet arces,
Ipfe ferebatur Phoebo facraffe Latinus,
Laurentifque ab ea nomen pofuiffe colonis.
Hujus apes fummum denfae (mirabile dictu)
Stridore ingenti liquidum trans aethera vectae,
Obfedere apicem; et, pedibus per mutua nexis,
Examen fubitum ramo frondente pependit.
Continuo vates, Externum cernimus, inquit,
Adventare virum, et partis petere agmen eafdem
Partibus ex îfdem, et fumma dominarier arce.
Praeterea, caftis adolet dum altaria taedis,
Ut juxta genitorem adftat Lavinia virgo,
Vila (nefas) longis conprendere crinibus ignem,
Atque omnem orratum flamma crepitante cremari;
Regalifque adcenfa comas, adcenfa coronam,
Infignem gemmis: tum fumida lumine fulvo
Involvi, ac totis Volcanum fpargere tectis.
Id vero horrendum, ac vifu mirabile ferri:
Namque fore inluftrem fama fatifque canebant
Ipfam; fed populo magnum portendere bellum.
At rex follicitus monftris, oracula Fauni,
Fatidici genitoris, adit, lucofque fub alta
Confulit Albunea: nemorum quae maxuma facro
Fonte fonat, faevamque exhalat opaca mephitin.

Hinc Italae gentes, omnifque Oenotria tellus, 85
In dubiis refponfa petunt. huc dona facerdos
Quum tulit, et caefarum ovium fub nocte filenti
Pellibus incubuit ftratis, fomnofque petivit,
Multa modis fimulacra videt volitantia miris :
Et varias audit voces, fruiturque deorum
Conloquio, atque imis Acheronta adfatur Avernis.
Hic, et tum pater ipfe petens refponfa Latinus,
Centum lanigeras mactabat rite bidentis.
Atque harum effultus tergo flratifque jacebat
Velleribus. Subita ex alto vox reddita luco eft:
Ne pete connubiis gnatam fociare Latinis,
O mea progenies, thalamis neu crede paratis.
Externi veniunt generi, qui fanguine noftrum
Nomen in aftra ferent, quorumque ab ftirpe nepotes
Omnia fub pedibus, qua Sol utrumque recurrens
Adfpicit Oceanum, vertique regique videbunt.
Haec refponfa patris Fauni, monitufque filenti
Nocte datos, non ipfe fuo premit ore Latinus:
Sed circum late volitans jam Fama per urbis
Aufonias tulerat ; quum Laomedontia pubes
Gramineo ripae religavit ab aggere claffem.

Aeneas, primique duces, et pulcher lulus,
Corpora fub ramis deponunt arboris altae:
Inftituuntque dapes, et adorea liba per herbam
Subjiciunt epulis, (fic Juppiter ille monebat)
Et Cereale folum pomis agreftibus augent.
Confumtis hic forte aliis, ut vertere morfus
Exiguam in cererem penuria adegit edendi,
Et violare manu malifque audacibus orbem
VOL. II.

I

Fatalis

[ocr errors]

Fatalis crufti, patulis nec parcere quadris; 115
Heus! etiam menfas confumimus? inquit Iulus.
Nec plura adludens. Ea vox audita laborum
Prima tulit finem, primamque loquentis ab ore
Eripuit pater, ac ftupefactus numine preffit.
Continuo, Salve fatis mihi debita Tellus,
Vofque, ait, ô fidi Trojae falvete Penates.

Hîc domus, haec patria eft. genitor mihi talia, (nam

que

Nunc repeto) Anchifes fatorum arcana reliquit :
Quum te, gnate, fames ignota ad litora vectum
Adcifis coget dapibus confumere menías;
Tum fperare domos defeffus, ibique memento
Prima locare manu molirique aggere tecta.
Haec erat illa fames; haec nos fuprema manebat,

Exitiis pofitura modum.

Quare agite, et, primo laeti cum lumine Solis,

Quae loca, quive habeant homines, ubi moenia gentis,

Veftigemus, et à portu diverfa petamus.

Nunc pateras libate Jovi, precibufque vocate
Anchifen genitorem, et vina reponite menfis.
Sic deinde effatus frondenti tempora ramo
Inplicat, et geniumque loci, primamque deorum
Tellurem, Nymphafque, et adhuc ignota precatur
Flumina: tum Noctem, no&tifque orientia figna,
Idaeumque Jovem, Phrygiamque ex ordine matrem,
Invocat; et duplicis Caeloque Ereboque parentes.
Hic Pater omnipotens ter caelo clarus ab alto
Intonuit; radiifque ardentem lucis et auro
Ipfe manu quatiens oftendit ab acthere nubem.

Diditur

« السابقةمتابعة »