صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Confurgunt venti, atque in nubem cogitur aër. 20
Nec nos obniti contra, nec tendere tantum
Sufficimus. fuperat quoniam Fortuna, fequamur;
Quoque vocat, vertamus iter. nec litora longe
Fida reor fraterna Erycis, portufque Sicanos:
Si modo rite memor fervata remetior aftra.
Tum pius Aeneas: Equidem fic pofcere ventos
Jamdudum, et fruftra cerno te tendere contra.
Flecte viam velis. An fit mihi gratior ulla,
Quove magis feffas optem demittere navis,
Quam quae Dardanium tellus mihi fervat Aceften,
Et patris Anchifae gremio conplectitur offa?
Haec ubi dicta, petunt portus; et vela fecundi
Intendunt Zephyri. fertur cita gurgite claffis :
Et tandem laeti notae advertuntur arenae.

At procul excelfo miratus vertice montis
Adventum fociafque ratis, occurrit Aceftes,
Horridus in jaculis et pelle Libyftidis uríae:
Troïa Crinifo conceptum flumine mater
Quem genuit. Veterum non inmemor ille parentum
Gratatur reduces, et gaza laetus agrefti

Excipit, ac feffos opibus folatur amicis.

Poftera quum primo ftellas Oriente fugarat

Clara dies; focios in coetum litore ab omni
Advocat Aeneas, tumulique ex aggere fatur :
Dardanidae magni, genus alto à fanguine divôm :
Annuus exactis conpletur menfibus orbis,
Ex quo reliquias divinique offa parentis

Condidimus terra, maeftafque facravimus aras :
Jamque dies (ni fallor) adeft, quem femper acerbum,

Semper

50

Semper honoratum (fic dî voluiftis) habebo.
Hunc ego Gaetulis agerem fi Syrtibus exful,
Argolicove mari deprenfus, et urbe Mycenae ;
Annua vota tamen follemnifque ordine pompas
Exfequerer; ftrueremque fuis altaria donis.
Nunc ultro ad cineres ipfius et offa parentis,
Haud equidem fine mente, reor, fine numine divôm,
Adfumus, et portus delati intramus amicos.
Ergo agite, et laetum cuncti celebremus honorem :
Pofcamus ventos; atque haec me facra quot annis,
Urbe velit pofita, templis fibi ferre dicatis.
Bina boum vobis Troja generatus Aceftes
Dat numero capita in navis. Adhibete Penatis,
Et patrios epulis, et quos colit hofpes Aceftes.
Praeterea, fi nona diem mortalibus almum
Aurora extulerit, radiifque retexerit orbem,
Prima citae Teucris ponam certamina claffis.
Quique pedum curfu valet, et qui viribus audax,
Aut jaculo incedit melior, levibusve sagittis,
Seu crudo fidit pugnam conmittere caeftu:
Cuncti adfint, meritaeque exfpectent praemia palmae
Ore favete omnes, et tempora cingite ramis.
Sic fatus, velat materna tempora myrto.
Hoc Helymus facit, hoc aevi maturus Aceftes,
Hoc puer Afcanius: fequitur quos cetera pubes.
Ille è concilio multis cum millibus ibat
Ad tumulum, magna medius comitante caterva.
Hiç duo rite mero libans carchefia Baccho
Fundit humi, duo lacte novo, duo fanguine facro:
Purpureofque jacit flores, ac talia fatur:

Salve, fancte parens: iterum, falvete recepti 81 Nequidquam cineres, animaeque, umbraeque pa

ternae.

Non licuit finis Italos, fataliaque arva,

Nec tecum Aufonium, quicumque eft, quaerere
Thybrim.

Dixerat haec adytis quum lubricus angais ab imis
Septem ingens gyros, feptena volumina traxit,
Amplexus placide tumulum, labsusque per aras :
Caeruleae quoi terga notae, maculofus et auro
Squamam incendebat fulgor: ceu nubibus arcus
Mille jacit varios adverfo fole colores.
Obftupuit vifu Aeneas. ille agmine longo
Tandem inter pateras, et levia pocula ferpens,
Libavitque dapes, rurfufque innoxius imo
Succeffit tumulo, et depasta altaria liquit.
Hoc magis inceptos genitori inftaurat honores,
Incertus Geniumne loci, famulumque parentis
Effe putet: caedit quinas de more bidentis,
Totque fues, totidem nigrantis terga juvencos:
Vinaque fundebat pateris, animamque vocabat
Anchifae magni, manifque Acheronte remiffos.
Nec non et focii, quae quoique eft copia, laeti
Dona ferunt: onerantque aras, mactantque juvencos.
Ordine aëna locant alii, fufique per herbam
Subjiciunt veribus prunas, et vifcera torrent.

Exfpectata dies aderat, nonamque ferena
Auroram Phaethontis equi jam luce vehebant
Famaque finitimos et clari nomen Acestae
Excierat. laeto conplerant litora coetu,

:

110

Vifuri Aeneadas: pars et certare parati.
Munera principio ante oculos, circoque locantur
In medio: facri tripodes, viridefque coronae,
Et palmae, pretium victoribus, armaque, et oftro
Perfufae veftes, argenti aurique talenta:
Et tuba conmiffos medio canit aggere ludos.

Prima pares ineunt gravibus certamina remis
Quatuor, ex omni delectae claffe, carinae.
Velocem Mneftheus agit acri remige Priftin,
Mox Italus Mneftheus, genus à quo nomine Memmî,
Ingentemque Gyas ingenti mole Chimaeram,
Urbis opus: triplici pubes quam Dardana versu
Inpellunt, terno confurgunt ordine remi.
Sergeftufque, domus tenet à quo Sergia nomen,
Centauro invehitur magna: Scyllaque Cloanthus
Caerulea genus unde tibi, Romane Cluenti.

Eft procul in pelago faxum fpumantia contra
Litora quod tumidis fubmerfum tunditur olim
Fluctibus, hiberni condunt ubi fidera Cori:
Tranquillo filet, inmotaque adtollitur unda
Campus, et apricis ftatio gratiffima mergis.
Hîc viridem Aeneas, frondenti ex ilice, metam
Conftituit, fignum nautis, pater: unde reverti
Scirent, et longos ubi circumflectere curfus.
Tum loca forte legunt, ipfique in puppibus auro
Ductores longe effulgent oftroque decori.
Cetera populea velatur fronde juventus,
Nudatofque humeros oleo perfufa nitefcit.
Confidunt tranftris, intextaque brachia remis,
Intenti exfpectant fignum, exfultantiaque haurit

Corda

Corda pavor pulfans, laudumque adrecta cupido.
Inde, ubi clara dedit fonitum tuba, finibus omnes
(Haud mora) profiluere fuis: ferit aethera clamor
Nauticus adductis fpumant freta versa lacertis.
Infindunt pariter fulcos, totumque dehifcit.
Convolfum remis roftrifque tridentibus aequor.
Non tam praecipites bijugo certamine campum
Conripuere, ruuntque effufi carcere currus :
Nec fic inmiffis aurigae undantia lora

142

Concuffere jugis, pronique in verbera pendent.
Tum plaufu fremituque virûm, ftudiifque faventum
Confonat omne nemus: vocemque inclusa volutant
Litora: pulfati colles clamore refultant.
Effugit ante alios, primifque elabitur undis
Turbam inter fremitumque Gyas: quem deinde
Cloanthus

Confequitur, melior remis; fed pondere pinus
Tarda tenet. Poft hos aequo discrimine Priftis,
Centaurufque locum tendunt fuperare priorem.
Et nunc Priftis habet, nunc victam praeterit ingers
Centaurus nunc una ambae junctifque feruntur
Frontibus, et longa fulcant vada falfa carina.
Jamque propinquabant fcopulo, metamque tenebant,
Quum princeps medioque Gyas in gurgite victor
Rectorem navis conpellat voce Menoeten :
Quo tantum mihi dexter abis? huc dirige greffum.
Litus ama, et laeva stringat fine palmula cautes;
Altum alii teneant. Dixit. Sed caeca Menoetes,
Saxa timens, proram pelagi detorquet ad undas.
Quo diverfus abis? iterum: pete faxa, Menoete,

Cum

« السابقةمتابعة »