Anthologia Latina: passages from the latin poets

الغلاف الأمامي
George Bell and Sons, 1880 - 460 من الصفحات
 

ما يقوله الناس - كتابة مراجعة

لم نعثر على أي مراجعات في الأماكن المعتادة.

طبعات أخرى - عرض جميع المقتطفات

عبارات ومصطلحات مألوفة

مقاطع مشهورة

الصفحة 74 - Audieras, et fama fuit ; sed carmina tantum nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum Chaonias dicunt aquila veniente columbas.
الصفحة 159 - Tu civitatem quis deceat status, Curas; et Urbi sollicitus times, Quid Seres et regnata Cyro Bactra parent, Tanaisque discors. Prudens futuri temporis exitum Caliginosa nocte premit deus: Ridetque, si mortalis ultra Fas trepidat.
الصفحة 166 - BEATUS ille qui procul negotiis, Ut prisca gens mortalium, Paterna rura bobus exercet suis, Solutus omni fenore, Ñeque excitatur classico miles truci, Neque horret iratum mare, Forumque vitat et superba civium Potentiorum limina.
الصفحة 125 - Neptunia caede rubescunt. 695 regina in mediis patrio vocat agmina sistro necdum etiam geminos a tergo respicit anguis. omnigenumque deum monstra et latrator Anubis contra Neptunum et Venerem contraque Minervam tela tenent.
الصفحة 165 - Odes iv, vii Diffugere nives, redeunt iam gramina campis arboribusque comae; mutat terra vices, et decrescentia ripas flumina praetereunt; Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet ducere nuda chores, immortalia ne speres, monet annus et almum quae rapit hora diem : frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas interitura simul pomifer Autumnus fruges effuderit, et mox bruma recurrit iners.
الصفحة 56 - Ut flos in saeptis secretus nascitur hortis, Ignotus pecori, nullo convolsus aratro, Quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber, Multi illum pueri, multae optavere puellae: Idem cum tenui carptus defloruit ungui, Nulli illum pueri, nullae optavere puellae...
الصفحة 121 - Excudent alii spirantia mollius aera, Credo equidem, vivos ducent de marmore vultus, Orabunt causas melius, caelique meatus Describent radio et surgentia sidera dicent; Tu regere imperio populos, Romane, memento : Hae tibi erunt artes, pacisque imponere morem, Parcere subiectis, et debellare superbos.
الصفحة 108 - Troia per undosum peteretur classibus aequor? Mene fugis? per ego has lacrimas dextramque tuam te, (quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui,) 315 per conubia nostra, per inceptos hymenaeos, si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam dulce meum, miserere domus labentis et istam, oro, si quis adhuc precibus locus, exue mentem.
الصفحة 150 - Catullan quote and several other echoes. integer vitae scelerisque purus non eget Mauris iaculis neque arcu nee venenatis gravida sagittis, Fusee, pharetra, sive per Syrtes iter aestuosas sive facturus per inhospitalem Caucasum vel quae loca fabulosus lambit Hydaspes. namque me silva lupus in Sabina, dum meam canto Lalagen et ultra terminum curis vagor expeditis, fugit inermem.
الصفحة 114 - Ibant obscuri sola sub nocte per umbram perque domos Ditis vacuas et inania regna: quale per incertam lunam sub luce maligna 270 est iter in silvis, ubi caelum condidit umbra luppiter et rebus nox abstulit atra colorem.

معلومات المراجع