Die Falisker: eine geschichtlich-sprachliche untersuchung

الغلاف الأمامي
K.J. Trübner, 1888 - 297 من الصفحات
 

طبعات أخرى - عرض جميع المقتطفات

عبارات ومصطلحات مألوفة

مقاطع مشهورة

الصفحة 112 - Sine carmine ullo, sine imitandorum carminum actu ludiones ex Etruria acciti ad tibicinis modos saltantes haud indecoros motus more Tusco dabant. Imitari deinde eos iuventus simul inconditis inter se iocularia fundentes versibus coepere, nee absoni a voce motus erant.
الصفحة 93 - Soractis mons est Hirpinorum in Flaminia via conlocatus. In hoc autem monte cum aliquando Diti patri sacrum persolveretur — nam diis manibus consecratus est — subito venientes lupi exta de igni rapuerunt. Quos cum diu pastores sequerentur, delati sunt ad quandam speluncam, halitum ex se pestiferum emittentem, adeo ut iuxta stantes necaret: et exinde est orta pestilentia, quia fuerant lupos secuti. De qua responsum est, posse eam sedari, si lupos imitarentur, id est rapto viverent. Quod postquam...
الصفحة 105 - Stroppus est, ut Ateius philologus existimat, quod Graece <rrpo<f>iov vocatur, et quod sacerdotes pro insigni habent in capite. Quidam coronam esse dicunt, aut quod pro corona insigne in caput imponatur, quale sit strophium. Itaque apud Faliscos diem festum esse, qui vocetur struppearia, quia coronati ambulent. Et a Tusculanis...
الصفحة 93 - Haut procul urbe Roma in Faliscorum agro familiae sunt paucae quae vocantur Hirpi; hae sacrificio annuo quod fit ad montem Soractem Apollini super ambustam ligni struem ambulantes non aduruntur, et ob id perpetuo senatus consulto militiae omniumque aliorum munerum vacationem 20 habent.
الصفحة 95 - Urguet utrimque latus nemoris, medioque fragosus Dat sonitum saxis et torto vertice torrens. Hie specus horrendum et saevi spiracula Ditis Monstrantur, ruptoque ingens Acheronte vorago Pestiferas aperit fauces: quis condita Erinys, 570 Invisum numen, terras caelumque levabat.
الصفحة 112 - Vernaculis artificibus, quia ister Tusco verbo ludio vocabatur, nomen histrionibus inditum; qui non, sicut ante, Fescennino versu similem incompositum temere ac rudem alternis iaciebant sed impletas modis saturas descripto iam ad tibicinem cantu motuque congruenti peragebant.
الصفحة 44 - At Messapus, equum domitor, Neptunia proles, Quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro, lam pridem resides populos desuetaque bello Agmina in arma vocat subito, ferrumque retractat.
الصفحة 100 - Euandrus dextram complexus euntis haeret, inexpletus lacrimans, ac talia fatur: 'o mihi praeteritos referat si luppiter annos, 560 qualis eram, cum primam aciem Praeneste sub ipsa stravi scutorumque incendi victor acervos et regem hac Erulum dextra sub Tartara misi, nascenti cui tris animas Feronia mater (horrendum dictu) dederat — terna arma movenda, 565 ter Leto sternendus erat; cui tum tamen omnis abstulit haec animas dextra et totidem exuit armis...
الصفحة 21 - Quidam etiam dicunt Salios a Morrio rege Veientanorum institutos, ut Alesus Neptuni filius eorum carmine laudaretur, qui eiusdem régis familiae auctor ultimus fuit.
الصفحة 93 - Summe deum, sancti custos Soractis Apollo, 785 quem primi colimus, cui pineus ardor acervo pascitur et medium freti pietate per ignem cultores multa premimus vestigia pruna, da, pater, hoc nostris aboleri dedecus armis, omnipotens. Non exuvias pulsaeve tropaeum 790 virginis aut spolia ulla peto (mihi cetera laudem facta ferent) : haec dira meo dum vulnere pestis pulsa cadat, patrias remeabo inglorius urbes.

معلومات المراجع