صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Scilicet hic raphanis Cynicus primùm atque lupino,

Ne virtus ventri serviat, abstinuit.

At niveum postquam bulbum conspexit ocellis,

Jam rigidum et sapiens excutit ingenium: Flagitat, atque avidè spem præter devorat omnem, Virtuti bulbus nil, ait, officiet.

EPITAPHIUM MEDICI. E GRÆCO.

Thessalus Hippocrates, Cous genere, hac jacet urna,
Phœbi immortalis semine progenitus.
Crebra trophæa tulit morborum armis medicinæ,
Laus cui magna: nec id sorte, sed arte fuit.

IN SERVUM MORTUUM. E GRÆCO.

Hic servus dum vixit, erat, nunc mortuus idem,
Non quàm tu, Dari magne, minora potest.

IN ANCILLAM MORTUAM..

Antè fuit solo Sosime corpore serva,

Nunc fato pars est hæc quoque missa manu.

IN PISCATOREM ADAMATUM. E GRÆCO:

Pisces dum captat piscator, divitis illum

Nata videt, visi flagrat amore viri :

Deînde viro nubit. Sic illi ex paupere vita,

Magna superbarum copia venit opum.

Muneris hoc nostri est, Venus inquit: verba retorquens
Fortuna, hæc nostri est muneris, inquit hera.

IN REPENTE FELICEM E MISERO. E GRECO.

Non tibi quòd faveat, sic te fortuna levavit :

Vel de te liqueat, vult, sibi quid liceat.

IN MEDIOCRITATEM. E GRECO.

Invidia est pejor miseratio, Pindarus inquit,

Felici invidiam splendida vita facit.

At nimium miseros miseramur: dent superi ut sim
Nec nimium felix, nec miserandus ego.
Scilicet extremis longè mediocria præstant :

Infima calcantur, summa repentè ruunt.

NIHIL PRODESSE TORQUERI METU MALI VENTURI. E GRÆCO.

Cur patimur stulti? namque hæc vecordia nostra,

Urat ut indomitus pectora nostra metus.

Seu mala non venient, jam nos metus urit inanis :
Sin venient, aliud fit metus ipse malum.

MONOSTICHUM IN LAUDEM POEMATIS HOMERICI. E GRÆCO.

Ipse quidem cecini, scripsit divinus Homerus.

IN RIDICULUM JUDICIUM. E GRÆCO.

Lis agitur, surdusque reus, surdus fuit actor:
Ipse tamen judex surdus utroque magis.
Pro ædibus hic petit æs, quinto jam mense peracto.
Ille refert, tota nocte mihi acta mola est.
Aspicit hos judex: Et quid contenditis, inquit,
An non utrique est mater? utrique alite.

AD LUCERNAM NOCTURNAM.

Lychne reversuram ter te juravit amica,
Nec redit, ô pœnas det tibi, si Deus es.
Ludenti cum nocte places, extinguere; et aufer
Tam sacra tam sacris lumina luminibus.

LAIS ANUS AD SPECULUM. E GRECO.

Nequiter arrisi tibi, quæ modò gratia? amantum

Turbam in vestibulis Lais habens juvenum, Hoc Veneri speculum dico. Nam me cernere talem Qualis sum nolo, qualis eram nequeo.

IN MORTIS DIEM OMNIBUS INCERTUM.

Non ego quos rapuit mors, defleo, defleo vivos,
Quos urunt longo fata futura metu.

ALIUD.

Fleres, si scires unum tua tempora mensem;
Rides, quum non sit forsitan una dies.

IN APUM INDUSTRIAM. E GRECO..

Mellis apes fluvios ipsæ sibi in æthere fingunt,
Ipsæ quos habitant ædificant thalamos.
Grata apis humanæ frugesque facillima vitæ est,
Non bovis, aut curvæ falcis egebit ope.
Tantum opus hic situla est, ubi dulcia pocula mellis
Ubertim parvo fundat ab alveolo.
Congaudete sacræ, varios et pascite flores,
Ætherei volucres nectaris artifices.

IN ANUM FUCIS FRUSTRA UTENTEM.

Sæpe caput tingis, nunquam tinctura senectam,
Aut tensura genis quæ tibi ruga tuis.
Desine jam faciem stibio perfundere totam,

Ne persona tibi hæc sit modò, non facies.

Cum nihil assequeris fuco stibioque, quid amens
Vis tibi? nunquam Hecuben hæc facient Helenen.

IN HOMINIS NATIVITATEM. E GRÆCO.

Heus homo si memor es, quid te dum gigneret egit
Tum pater, ex animo jam tumor ille cadet.
At Plato te fastu dum somniat, inflat inani,

Eternumque vocat semen et æthereum.

Factus es ecce luto, quid suspicis alta? sed istud
Plasmate, qui te ornat, nobiliore feret.

Quin si vera voles audire, libidine fola
Natus es è coitu, guttula et è misera.

DE ASTROLOGO RIDICULO.

Non Cumæa sacro vates correpta furore,
Certius afflata mente futura videt:

Quàm meus astrologus divina clarus in arte
Prævidet inspecto sidere præterita.

ALIUD, IN ASTROLOGUM UXORIS IMPUDICE MARITUM.

Astra tibi æthereo pandunt sese omnia vati,

Omnibus et quæ sint fata futura, monent. Omnibus ast uxor quod se tua publicat, id te Astra, licet videant omnia, nulla monent.

IN EUNDEM, IAMBICUM.

O chare nobis siderum cœlestium

Inspector astris, ipse nunc Phoebus tibi

Optem libenter indicare clanculum

Quiddam, quod ad te pertinens quàm maximè,

Dum cuncta lustro, deprehendi pridie,

Quàm tu redires nuper ex aula domum.

Sed territat Venus, minatur et mihi
Secundum amorem, qui nihilo secundior
Mihi sit futurus, quàm fuit Daphnes prior :
Quicquam cuivis garrulus si deferam
De se marito, quale detuli prius.

Nescibis ergo hoc, cæteras rerum vices
Docebo te. Nuptæ sed in rebus tuæ
Si quid tua non cedat ex sententia,
Hoc omnibus prius patebit, quàm tibi.

ALIUD, IN EUNDEM

Quid inter alta sultè quæris sidera

In humo manentis conjugis mores tuæ ?
Quid alta spectas? infrà id est cui tu times?

Dum jam tu, agat quid illa, quæris in polo,
Hæc quæ libebat, interim egit in solo.

ALIUD, IN ASTROLOGUM EUNDEM.

Sidera vestigas inter cœlestia demens

Cur dubia semper mente quid uxor agat?

Si nescis qualis tibi sit, crede esse pudicam :

Quod tibi persuades, si bene, jam bene habes.
Quid cognoscere vis, quæ non nisi cognita lædunt?
Quid fieri studio vis miser ipse tuo ?

Hic furor haud dubiè est, quum jam desistere possis :
Quærere sollicitè, quod reperire times.

ALIUD, IN ASTROLOGUM.

Saturnus procul est, jamque olim cæcus, ut aiunt,

Nec propè discernens à puero lapidem.

Luna verecundis formosa incedit ocellis,

[ocr errors]

Nec nisi virgineum virgo videre potest.

Jupiter Europen, Martem Venus, et Venerem Mars,

Daphnen Sol, Hyrcen Mercurius recolit.

Hinc factum Astrologe est, tua quum capit uxor amantes,

Sidera significent ut nihil inde tibi.

VOL. II.

Pp

« السابقةمتابعة »