Noctivm atticarvm libri XX

الغلاف الأمامي
svmptibus et typis B.G. Tevbneri, 1877
 

الصفحات المحددة

طبعات أخرى - عرض جميع المقتطفات

عبارات ومصطلحات مألوفة

مقاطع مشهورة

الصفحة 118 - Romam redisset et ob quaerendum victum ad circumagendas molas quae "trusatiles" appellantur, operam pistori locasset. 16 Sicuti de Naevio quoque accepimus fabulas eum in carcere duas scripsisse, Hariolum et Leontem, cum ob assiduam maledicentiam et probra in principes civitatis de Graecorum poetarum more dicta in vincula Romae a triumviris coniectus esset. Unde post a tribunis plebis exemptus est, cum in his quas supra dixi fabulis delicta sua et petulantias dictorum quibus multos ante laeserat diluisset.
الصفحة 163 - municipia " quid et quo iure sint quantumque a "colonia" differant ignoramus, existimamusque meliore condicione esse " colonias " quam "municipia." 4 De cuius opinationis tarn promiscae erroribus divus Hadrianus in oratione, quam De Italicensibus , unde ipse ortus fuit, in senatu habuit, peritissime disseruit mirarique se ostendit quod et ipsi Italicenses et quaedam item alia municipia antiqua, in quibus Uticenses nominal, cum suis moribus legibusque uti possent, in ius coloniarum mutari gesti5...
الصفحة 47 - Nam furem, qui manifesto furto prensus esset, tum demum occidi permiserunt, si aut, cum faceret furtum, nox esset, aut interdiu telo se, cum prenderetur, defenderet.
الصفحة 144 - Cum ex generibus hominum suffragi'um feratur, 'curiata' comitia esse, cum ex censu et aetate 'centuriata,' cum ex regionibus et locis, ' tributa ' ; centuriata autem comitia intra pomerium fieri nefas esse, quia exercitum extra urbem imperari oporteat, intra urbem imperari ius non sit. Propterea centuriata in campo Martio haberi exercitumque imperari praesidii causa solitum, quoniam populus esset in suffragiis ferendis occupatus.
الصفحة 178 - qui annales relinquere voluissent, et eos qui res gestas a Romanis perscribere conati essent, omnium rerum hoc interfuit. Annales libri tantummodo quod factum quoque anno gestum sit, ea demonstrabant, id est quasi qui diarium scribunt, quam Graeci ¿ijir)¡iepi8a. vocant. Nobis non modo satis esse video, quod factum esset, id pronuntiare, sed etiam quo consilio 9 quaque ratione gesta essent demonstrare.
الصفحة 126 - cum in principio carminis Achillem esse filium Pelei diceret, quis esset Peleus non addidit ; quam rem procul," inquit, " dubio dixisset, nisi ab Hesiodo iam dictum videret. De Cyclope itidem," inquit, " vel maxime quod unoculus fuit, rem tam insignem non praeterisset, nisi aeque prioris Hesiodi carminibus invulgatum esset.
الصفحة 108 - Non lubet scribere quod in tabula apud pontificem maximum est, quotiens annona cara, quotiens lunae aut solis lumine caligo aut quid obstiterit»'.
الصفحة 212 - Nihil est prorsus istis — inquit — insubidius qui opinantur bona esse potuisse si non essent ibidem mala.
الصفحة 139 - Nam quae ad edendum bibendumque in dies singulos prandii aut cenae causa parantur, 'penus' non sunt; sed ea potius, quae huiusce generis longae usionis gratia contrahuntur et reconduntur, ex eo, quod non in promptu sint, sed intus et penitus habeantur, 'penus
الصفحة 187 - Scio solere plerisque hominibus rebus secundis atque prolixis atque prosperis animum excellere atque superbiam atque ferociam augescere atque crescere.

معلومات المراجع