صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[graphic]
[ocr errors][merged small][merged small]
[graphic]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

IN nova fert animus mutatas dicere formas
Corpora. Di, cœptis (nam vos mutastis et illas)
Adspirate meis: primâque ab origine mundi
Ad mea perpetuum deducite tempora carmen.

ANTE,

Chaos, et mundi creatio. FAB. I.

mare et tellus et, quod tegit omnia, cœlum, Unus erat toto naturæ vultus in orbe,

10.

Quem dixêre Chaos; rudis indigestaque moles:
Nec quicquam nisi pondus iners; congestaque eodem
Non bene junctarum discordia semina rerum.
Nullus adhuc mundo præbebat lumina Titan;
Nec nova crescendo reparabat cornua Phœbe;
Nec circumfuso pendebat in aëre tellus
Ponderibus librata suis; nec brachia longo
Margine terrarum porrexerat Amphitrite.
Quaque fuit tellus, illic et pontus, et aër:
Sic erat instabilis tellus, innabilis unda,
Lucis egens aër, nulli sua forma manebat,
Obstabatque aliis aliud: quia corpore in uno

[graphic]

Hanc Deus et melior litem Natura diremit : Nam cœlo terras, et terris abscidit undas, Et liquidum spisso secrevit ab aëre cœlum. Quæ postquam evolvit, cæcoque exemit acervo, Dissociata locis concordi pace ligavit. Ignea convexi vis et sine pondere cœli Emicuit, summaque locum sibi legit in arce. Proximus est aër illi levitate, locoque : Densior his tellus, elementaque grandia traxit; Et pressa est gravitate sui. Circumfluus humor 30 Ultima possedit, solidumque coercuit orbem.

Hominis creatio. FAB. II.

SIC ubi dispositam, quisquis fuit ille Deorum,
Congeriem secuit, sectamque in membra redegit;
Principio terram, ne non æqualis ab omni
Parte foret, magni speciem glomeravit in orbis.
Tum freta diffundi, rapidisque tumescere ventis
Jussit, et ambitæ circumdare litora terræ.
Addidit et fontes, immensaque stagna, lacusque,
Fluminaque obliquis cinxit declivia ripis ;
Quæ diversa locis partim sorbentur ab ipsa,
In mare perveniunt partim, campoque recepta
Liberioris aquæ, pro ripis litora pulsant.
Jussit et extendi campos, subsidere valles,
Fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes.
Utque dux dextra coelum, totidemque sinistra
Parte secant zonæ, quinta est ardentior illis ;
Sic onus inclusum numero distinxit eodem

40

[graphic]
[ocr errors][merged small][merged small]

Illic et nebulas, illic consistere nubes

Jussit, et humanas motura tonitrua mentes,
Et cum fulminibus facientes frigora ventos.
His quoque non passim mundi fabricator habendum
Aëra permisit. Vix nunc obsistitur illis,

Cum sua quisque regant diverso flamina tractu,
Quin lanient mundum; Tanta est discordia fratrum.
Eurus ad Auroram Nabathæaque regna recessit, 61
Persidaque, et radiis juga subdita matutinis;
Vesper, et occiduo quæ litora Sole tepescunt,
Proxima sunt Zephyro; Scythiam septemque trionem
Horrifer invasit Boreas; contraria tellus

Nubibus assiduis, pluvioque madescit ab Austro.
Hæc super imposuit liquidum et gravitate carentem
Ethera, nec quicquam terrenæ fæcis habentem.

Vix ea limitibus dissepserat omnia certis ;
Cum, quæ pressa diu massa latuere sub illa,
Sidera cœperunt toto effervescere cœlo.
Neu regio foret ulla suis animantibus orba;
Astra tenent cœleste solum, formæque Deorum:
Cesserunt nitidis habitandæ piscibus undæ :
Terra feras cepit: volucres agitabilis aër.

Sanctius his animal, mentisque capacius alta,
Deerat adhuc, et quod dominari in cætera posset.
Natus homo est: sive hunc divino semine fecit
Ille opifex rerum, mundi melioris origo;
Sive recens tellus, seductaque nuper ab alto
Æthere, cognati retinebat semina coli;
Quam satus Iapeto, mistam fluvialibus undis,
Finxit in cffigiem moderantum cuncta Deorum.

Pronaque cum spectent animalia ocotana

[ocr errors]

70

80

« السابقةمتابعة »