صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

O mihi, ait, misero mens quam tranquilla fuisset,

Hoc celasset adhuc si modo terra malum!

Nunc autem virtus ipsa est venalis; et aurum
Quid contra vitii tormina sæva valet?

O inimicum aurum! O homini infestissima pestis,
Cui datur illecebras vincere posse tuas?

Aurum homines suasit contemnere quicquid ho

nestum est,

Et præter nomen nil retinere boni.

Aurum cuncta mali per terras semina sparsit;
Aurum nocturnis furibus arma dedit.

Bella docet fortes, timidosque ad pessima ducit,
Fœdifragas artes, multiplicesque dolos,

Nec vitii quicquam est, quod non inveneris or

tum

Ex malesuadâ auri sacrilegâque fame.

Dixit, et ingemuit; Plutusque suum sibi numen
Ante oculos, irâ fervidus, ipse stetit.

Arcam clausit avarus, et ora horrentia rugis
Ostendens, tremulum sic Deus increpuit.

Questibus his raucis mihi cur, stulte, obstrepis

aures?

Ista tui similis tristia quisque canit.

Commaculavi egone humanum genus, improbe?

Culpa,

Dum rapis, et captas omnia, culpa tua est. Mene execrandum censes, quia tam pretiosa Criminibus fiunt perniciosa tuis?

Virtutis specie, pulchro ceu pallio amictus Quisque catus nebulo sordida facta tegit. Atque suis manibus commissa potentia, durum Et dirum subito vergit ad imperium.

Hinc, nimium dum latro aurum detrudit in ar

cam,

Idem aurum latet in pectore pestis edax, Nutrit avaritiam et fastum, suspendere adunco Suadet naso inopes, et vitium omne docet. Auri et larga probo si copia contigit, instar Roris dilapsi ex æthere cuncta beat :

TRANSLATIONS FROM GAY.

Tum, quasi numen inesset, alit, fovet, educat

orbos,

Et viduas lacrymis ora rigare vetat.

Quo sua crimina jure auro derivet avarus,
Aurum animæ pretium qui cupit atque capit?
Lege pari gladium incuset sicarius atrox
Caso homine, et ferrum judicet esse reum.

PAPILIO ET LIMAX.

QUI subito ex imis rerum in fastigia surgit,
Nativas sordes, quicquid agatur, olet.

[blocks in formation]
« السابقةمتابعة »