Œuvres de VirgileGarnier frères, 1863 - 697 من الصفحات |
طبعات أخرى - عرض جميع المقتطفات
عبارات ومصطلحات مألوفة
airs amor animis arma armes armis arte atque auras bella bois brille champs chants cher chercher ciel circum cœur combats corpore corps côté coup cours destins devant dictis dieu dieux donne Énée fata fils fleuve flots flumina fond force forêts fortuna front fuit fureur Grecs guerriers hæc Haud haut héros Hinc ille inter ipse jeune jour Jupiter l'autre laisse lance Latins littora loin long lui-même magna main malheureux Mars mers mihi milieu mont mort multa neque nuit nunc omnes omnia palais parle pater patrie pectore père peuples pied plaine portes premier puissant qu'un quæ quam Quid quum rapide regna reste sacré sang sera seul soleil sort super tela tellus terre tête tibi tombe tour traits Troie Troyens Turnus vaisseaux vaste venit vents Virgile viri vole yeux
مقاطع مشهورة
الصفحة 423 - Aenea, nunc pectore firmo.' tantum effata furens antro se inmisit aperto; ille ducem haud timidis vadentem passibus aequat. Di, quibus imperium est animarum, umbraeque silentes et Chaos et Phlegethon, loca nocte tacentia late, 265 sit mihi fas audita loqui, sit numine vestro pandere res alta terra et caligine mersas. Ibant obscuri sola sub nocte per umbram perque domos Ditis vacuas et inania regna...
الصفحة 352 - I, sequere Italiam ventis, pete regna per undas. Spero equidem mediis, si quid pia numina possunt, supplicia hausurum scopulis, et nomine Dido saepe vocaturum. Sequar atris ignibus absens, et cum frigida mors anima seduxerit artus, 385 omnibus umbra locis adero. Dabis, improbe, poenas. Audiam, et haec Manis veniet mihi fama sub imos.
الصفحة 417 - Talibus orabat dictis, arasque tenebat, cum sic orsa loqui vates : ' Sate sanguine divom, 125 Tros Anchisiade, facilis descensus Averno ; noctes atque dies patet atri janua Ditis ; sed revocare gradum superasque evadere ad auras, hoc opus, hic labor est.
الصفحة 170 - ... tum, si qua sonum procul arma dedere, stare loco nescit, micat auribus et tremit artus, collectumque fremens volvit sub naribus ignem. 85 densa iuba, et dextro iactata recumbit in armo ; at duplex agitur per lumbos spina, cavatque tellurem et solido graviter sonat ungula cornu.
الصفحة 487 - Ecce Sabinorum prisco de sanguine magnum agmen agens Clausus magnique ipse agminis instar, Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens per Latium, postquam in partem data Roma Sabinis.
الصفحة 100 - Maenalios mecum, mea tibia, versus, saevus Amor docuit natorum sanguine matrem commaculare manus ; crudelis tu quoque, mater : crudelis mater magis, an puer improbus ille? improbus ille puer ; crudelis tu quoque, mater.
الصفحة 162 - At secura quies et nescia fallere vita, Dives opum variarum, at latis otia fundis (Speluncae vivique lacus et frigida tempe Mugitusque boum mollesque sub arbore somni) Non absunt ; illic saltus ac lustra ferarum, Et patiens operum exiguoque adsueta iuventus Sacra deum sanctique patres ; extrema per illos Iustitia excedens terris vestigia fecit.
الصفحة 177 - Fluctus uti medio coepit cum albescere ponto, Longius ex altoque sinum trahit; utque volutus Ad terras immane sonat per saxa, neque ipso Monte minor procumbit ; at ima exaestuat unda 240 Verticibus, nigramque alte subjectat arenam.
الصفحة 270 - ... sibila lambebant linguis vibrantibus ora. diffugimus visu exsangues. illi agmine certo Laocoonta petunt, et primum parva duorum corpora natorum serpens amplexus uterque implicat...
الصفحة 390 - Entellus vires in ventum effudit, et ultro Ipse gravis graviterque ad terram pondere vasto Concidit : ut quondam cava concidit aut Erymantho, Aut Ida in magna, radicibus eruta pinus.