صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

DIVERSORIA.

A.CUR ita visum est plerisque commorari biduum aut triduum Lugduni? Ego ingressus iter semel, non conquiesco, donec pervenero quo constitui.

B. Imo ego admiror quenquam posse avelli illinc.

A. Quamobrem tandem? B. Quia illic est locus unde socii Ulyssis non poterant avelli; illic Sirenes. Nemo tractatur meliùs suæ domi, quam illic in pandocheo. A. Quid fit?

B. Aliqua mulier astabat mensæ semper quæ exhilararet convivas facetiis ac leporibus. Primum materfamilias adibat, quæ salutabat, jubens nos esse hilares, et boni consulere quod apponeretur. Filia succedebat huic, elegans mulier, moribus ac lingua adeo festivis, ut posset exhilarare Catonem ipsum. Nec confabulantur ut cum ignotis hospitibus, sed velut cum olim notis et familiaribus.

A. Agnosco humanitatem Gallicæ gentis.

B. Quoniam autem illæ non poterant adesse semper, quod munia domestica es

sent obeunda, ac reliqui convivæ consalutandi, quædam puella adstabat continenter, instructa ad omnes jocos. Una erat satis excipiendis omnium jaculis: hæc sustinebat fabulam, donec filia rediret: nam mater erat natu grandior.

A. Sed qualis erat apparatus tandem? nam venter non expletur fabulis.

B. Profecto lautus, ut ego miror illos posse accipere hospites tam vili: rursus convivio peracto, alunt hominem lepidis fabulis, ne quid tædii obrepat. Videbar mihi esse domi non peregre.

A. Quid factum est in cubiculis?

B. Illic aderant aliquot puellæ nusquam non, ridentes, lascivientes, lusitantes: ultro rogabant, si habuerimus quid vestium sordidarum, lavabant eas, ac reddebant. Quid multis? videbamus nihil illic præter puellas ac mulieres, niso in stabulo, quanquam puellæ irrumpebant et huc frequenter. Complectuntur abeuntes, ac dimittunt tanto affectu, quasi

omnes essent fratres aut pro- rium. Præbent fœnum in ur. pinquæ cognationis.

A. Fortassis isti mores decent Gallos: mores Germaniæ arrident mihi magis, utpote masculi.

B. Nunquam contigit mihi videre Germaniam: quare, quæso te, ne gravere commemorare, quibus modis accipiant hospitem.

A. Nescio an sit ubique eadem ratio tractandi: Narrabo quod ego vidi. Nemo salutat advenientem, ne videantur ambire hospitem. Nam existimant id sordidum, et indignum Germanica severitate. Ubi inclamaveris diu, tandem aliquis profert caput per fenestram æstuarii (nam degunt in his fere usque ad æstivum solstitium) non aliter quam testudo prospicit è testa. Is est rogandus, an liceat diversari illic. Si non renuit, intelligis locum dari. Commonstrat manu mota, rogantibus ubi sit stabulum. Illic licet tibi tractare tuum equum tuo more, nam nullus famulus admovet manum. Si est celebrius diversorium, ibi famulus commonstrat stabulum, atque etiam locum minime commodum equo. Nam servant commodiora venturis, præsertim nobilibus. Si causeris quid, audis statim si non placet, quære aliud diverso

bibus ægre et parce, nec vendunt multo minoris quam avenam ipsam. Ubi consultum est equo commigras totus in hypocaustum, cum ocreis, sarcinis, luto. Id est unum commune omnibus. B. Apud Gallos designant cubicula, ubi exuant extergant, calefaciant, aut quiescant etiam, si libeat.

sese,

A. Hic nihil tale. In hypocausto exuis ocreas, induis calceos. Si vis, mutas indusium; suspendis vestes madidas pluvià juxta hypocaustum, ipse admoves te ut sicceris. Est et aqua parata, si libeat lavare manus; sed ita munda plerumque, ut alia aqua sit quærenda tibi, quâ abluas eam lotionem.

B. Laudo viros effœminatus nullis deliciis.

A. Quod si tu appuleris ad quartam horam à meridie, tamen non cænabis ante nonam, et nonnunquam deci

mam.

B. Quamobrem?

A. Apparant nihil, nisi videant omnes, ut ministrentur omnibus eadem operà.

B. Quærunt compendium.

A. Tenes. Itaque frequenter octoginta aut nonaginta conveniunt in idem hypocaustum, pedites, equites, negotiatores, nautæ, aurige, agricolæ, pueri, fœminæ, sani, ægroti.

B. Isthuc est vere cænobium.

A. Alius ibi pectit caput, alius abstergit sudorem, alius repurgat perones aut ocreas, alius eructat allium. Quid multis? est non minor confusio ibi linguarum et personarum, quam olim in turri Babel. Quod si conspexerint quem peregrinæ gentis, qui præ se fert nonnihil dignitatis cultu, omnes sunt intenti in hunc, contemplantes oculis defixis, quasi aliquod novum genus animantis advectum sit ex Africa. Adeo ut postquam accubuerint, adspiciant continenter, vultu reflexo in tergum; nec dimoveant oculos, immemores cibi.

ac

B. Romæ, Lutetiæ, Venetiæ, nemo miratur quidquam.

A. Interim est nefas tibi poscere quidquam. Ubi jam est multa vespera, nec plures expectantur venturi, senex famulus prodit cana barba, tonso capite, torvo vultu, sordido vestitu.

B. Oportebat tales esse à poculis Romanis Cardinalibus.

A. Is circumactis oculis, dinumerat tacitus quot sint in hypocausto: quo plures videt adesse, hoc vehementius hypocaustum accenditur, etiamsi alioqui sol sit molestus

[ocr errors]

æstu. Hæc est præcipua pars bonæ tractationis, si omnes diffluant sudore. Si quis non assuetus vapori, aperiat rimam fenestræ, ne præfocetur, protinus audit, claude. Si respondeas, Non fero, audis, quære igitur aliud diversorium.

B. Atqui nihil videtur periculosius, quam tam multos haurire eundem vaporem, maxime corpore resoluto, atque heic capere cibum, et commorari complures horas. Nam jam omitto alliatos ructus, et flatum ventris, putres halitus: sunt multi qui laborant occultis morbis, et omnis morbus habet suum contagium. Certe plerique habent Hispanicam scabiem, sive, ut quidam vocant Gallicam, cum sit communis omnium nationum. Opinor esse non multo minus periculi ab his, quam leprosis. Jam tu divina quantum discriminis sit in pestilentia.

A. Sunt fortes viri, rident, ac negligunt ista.

B. Sed interim sunt fortes periculo multorum.

A. Quid facias? sic assueverunt; et est constantis animi non discedere ab institutis.

B. Atqui ante viginti quinque annos, nihil erat receptius apud Brabantos, quam publicæ thermæ; hæ

nunc frigent ubique; nam nova scabies docuit nos abstinere.

A. Sed audi cætera: post ille barbatus Ganymedes redit ac insternit mensas linteis quot putat esse satis illi numero. Sed O immortalem Deum! quam non milesiis! Diceres cannabea detracta ex antennis. Nam destinavit ad minimum octo convivas unicuique mensæ. Jam quibus patrius mos est notus, accumbunt, ubi libitum fuerit cuique. Nam est nullum discrimen inter pauperem et divitem, inter herum et ser

vum.

B. Hæc est illa vetus æqualitas, quam nunc tyrannis submovit è vita sic opinor Christum vixisse cum Discipulis.

A. Postquam omnes accubuerunt, rursum ille torvus Ganymedes prodit, ac denuo dinumerat sua sodalitia. Mox reversus, apponit ligneum pinacium, et cochleare factum ex eodem argento, deinde cyathum vitreum, aliquanto post panem. Eum quisque repurgat sibi per otium, dum pultes coquuntur. Ita sedentur nonnunquam ferme spatio ho

ræ.

B. Nullus hospitum efflagitat cibum interim?

A. Nullus cui ingenium regionis est notum. Tandem vinum apponitur, bone Deus, quam non fumosum! oportebat sophistas non bibere aliud; tanta est subtilitas et acrimonia. Quod si quis hospes, pecunia oblata privatim, rogat ut aliud genus vini paretur aliunde, primum dissimulant, sed eo vultu, quasi interfecturi. Si urgeas, respondent, hic tot comites et marchiones diversati sunt neque quisquam questus est de meo vino; si non placet, quære tibi aliud diversorium; nam habent nobiles suæ gentis solos pro hominibus, et ostentant horum insignia nusquam non. Jam igitur habent offam quam objiciant latranti stomacho. Mox disci veniunt magna pompa. Primus ferme habet offas panis madefactas jure carnium, aut si est pisculentus dies, jure leguminum. Deinde aliud jus, post aliquid carnium recoctarum, aut salsamentorum recalfactorum. Rursus aliquid pultis, mox aliquid solidioris cibi, donec stomacho probe domito apponant assas carnes, aut elixos pisces, quos non possis contemnere omnino: sed heic sunt parci, et subito tollunt. Hoc pacto temperant convivium, quemadmodum actores fabularum, qui admis

[blocks in formation]

A. Porro sit piaculum, si quis interim dicat, tolle hunc discum, nemo vescitur. Desidendum est usque ad spatium præscriptum quod illi metiuntur clepsydris, ut opinor. Tandem ille barbatus, aut pandocheus ipse minimum differens a famulis vestitu, prodit, rogat ecquid animi nobis sit. Mox aliquod generosius vinum adfertur. Autem amant eos qui bibent largius, cum solvat nihilo plus, qui hauserit plurimum vini, quam qui minimum.

B. Ingenium gentis mi

rum.

A. Cum nonnunquam sint qui absumant plus in vino, quam solvant pro toto convivio. Sed antequam finiam hoc convivium, mirum dictu, quis strepitus ac tumultus vocum sit ibi, postquam omnes cœperunt incalescere potu. Quid multis? omnia sur da. Ficti moriones admiscent se frequenter, quo genere hominum, cum sit nullum magis detestandum, tamen vix credas quantopere Germani delectantur. Illi faciunt cantu, garritu, clamore, saltatione, pulsu, ut hypo

caustum videatur corruiturum. Neque quisquam audiat alterum loquentem. At interim videntur sibi vivere suaviter; atque desidendum est illic, volenti nolenti, usque ad multam noctem.

B. Nunc tandem absolve convivium; nam me tædet quoque tam prolixi.

A. Faciam. Tandem ca. seo sublato, qui vix placet illis, nisi putris ac scatens vermibus, ille barbatus prodit adferens pinacium secum, in quo pinxit creta aliquot circulos, et semicirculos, deponit id in mensa, tacitus interim ac tristis, diceres quempiam Charontem. Qui agnoscunt picturam, deponunt pecuniam, deinde alius atque alius; donec pinacium expleatur. Deinde notatis qui deposuerunt, supputat tacitus; si nihil desit, annuit capite.

B. Quid si quid supersit? A. Fortasse redderet, et faciunt hoc nonnunquam.

B. Nemo reclamat rationi iniquæ?

A. Nemo qui sapit, nam audiret protinus, quid tu es hominis? solves nihilo plus quam alii.

B. Narras liberum genus hominum.

A. Quod si quis lassus ex itinere, cupiet mox à cœna

« السابقةمتابعة »