صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

5

OPULENTIA SORDIDA.

A. UNDE es tam exsuccus, quasi pastus sis rore cum cicadis? Videris mihi nihil aliud quam syphar hominis.

B. Apud inferos umbræ saturantur malva et porro; at ego vixi decem menses ubi ne id quidem contigit.

A Ubinam quæso te? num abreptus in navem galeatam?

B. Nequaquam, sed Synodii.

A. Periclitatus es bulimia in tam opulenta urbe?

B. Maxime.

A. Quid ita libuit commorari tot menses apud talem hospitem?

B. Erat quod alligaret, et sic animus erat tunc.

A. Sed dic obsecro, quo apparatu vivit ille.

B. Dicam quandoquidem commemoratio actorum laborum solet esse jucunda.

A. Futura est mihi certè. B. Illud incommodi accessit à cœlo, cum agerem illic. Boreas spirabat tres totos menses, nisi quod illic nescio quomodo nunquam perseverat ultra octavum

A. Quid in causa? An de- diem. derat pecunia?

B. Nec pecunia nec amici.

A. Quid erat mali igitur? B. Mihi res erat cum hospite Antronio.

A. Cum illo opulento? B. Sed sordidissimo. A. Narras simile monstri. B. Minime. Sic divites fiunt qui emergunt è summa inopia.

A. Quomodo igitur spirabat tres totos menses?

B. Sub eum diem mutabat stationem velut ex constituto; sed post octo horas migravit in priorem locum.

A. Ibi opus erat luculento foco tenui corpusculo.

.B. Erat satis ignis, si suppetisset copia lignorum. Sed ne noster Antronius faceret quid impendii heic,

evellebat radices arborum ex rusculis insularibus, neglectos ab aliis idque ferè noctu. Ex his nondum bene siccis ignis struebatur, non absque fumo, sed sine flamma, non qui calefaceret, sed qui præstaret, ne posset dici vere esse nullum ignem ibi. Unicus autem ignis durabat totum diem, adeo temperatum erat incendium.

A. Erat durum hibernare illic.

B. Imo erat multo durius æstivare.

A. Quî sic?

B. Quoniam ea domus habebat tantum pulicum et cimicum, ut nec liceret esse quietum interdiu, nec pere somnum noctu.

ca

A. Miseras divitias! B. Præsertim in hoc genere pecoris.

A. Oportet fœminas esse ignavas illic.

B. Latitant, nec versantur inter viros: ita fit ut illic fœminæ sint nihil aliud quam fœminæ; et ea ministeria desint viris, quæ solent suppeditari ab eo sexu.

A. Sed non pigebat Antronium tractationis?

B. Nihil erat dulce illi educato in hujusmodi sordibus præter lucrum: habitavit ubivis potius quam domi, negotiabatur in omni re. Scis autem eam urbem esse mercurialem præ cæteris. Ille nobilis pictor existimavit de

plorandum, si dies abisset absque linea. Antronius deplorabat longe magis si dies præterisset absque lucro; quod si quando evenisset quærebat Mercurium domi. A. Quid faciebat?

B. Habebat cisternam in ædibus, ex more ejus civitatis. Illic hauriebat aliquot situlas aquæ, et infundebat in vinaria vasa. Heic erat certum lucrum.

A. Fortasse vinum erat æquo vehementius.

B. Imo erat plus quam vappa; nam nunquam emebat vinum nisi corruptum, quo emeret minoris. Ne quid ex eo periret, subinde miscebat fæces decem annorum, volvens ac revolvens omnia, quo videretur mustum. Neque enim ille passus fuisset ullam micam fæcis perire.

A. At si qua fides medicis, tale vinum gignit calculos vesicæ.

B. Medici non errant; nam erat nullus annus in ea domo tam felix, quin unus atque álter periret calculo. Neque ille horrebat funes

tam domum.

A. Non?

B. Colligebat etiam vectigal a mortuis, nec aspernabatur lucellum quamvis exiguum.

A. Dicis furtum.

B. Negotiatores vocant lu

crum.

A. Quid interea bibebat Antronius?

B. Idem nectar fermè. A. Non sensit malum? B. Erat durus qui posset esse vel fœnum, et, ut dixi, fuerat educatus a teneris annis in talibus deliciis. Existimabat nihil certius hoc lucro. A. Quid ita?

B. Si supputes uxorem, filios, filiam, generum, operas, et famulas, alebat domi triginta tria corpora. Jam quo dilutius vinum erat, hoc parcius bibebatur et serius exhauriebatur. Hic subducito mihi, quam non pœnitendam summam situla aquæ addita in singulos dies conficiat in annum.

A. O sordes!!

B. Atqui non minus compendii redibat ex pane. A. Quo pacto?

B. Emebat vitiatum triticum, quod aliusnoluisset emere. Heic præsens lucrum statim, quod emebat minoris. Cæterum medicabatur vitio arte.

A. Quo tandem?

B. Est genus argillæ non dissimile frumento, quo videmus equos delectari, dum et arrodunt parietes, et bibunt libentius ex lacunis turbidis ea argilla. Admiscebat tertiam partem ejus

terræ.

A. Est isthuc medicari?

B. Certe vitium tritici minus sentiebatur. An putas hoc lucrum quoque aspernandum? Adde jam aliud stratagema: Subigebat panem domi, nec id crebrius, etiam æstate, quam bis in

mense.

A. Isthuc est apponere lapides non panes.

B. Aut si quid est durius lapide. Sed remedium erat paratum huic malo quoque. A. Quodnam?

B. Macerabant fragmenta panis vino immersa cyathis.

A. Labra habebant similes lactucas. Sed ferebant operæ talem tractationem?

B. Primum narrabo apparatum primatum ejus familiæ, quo divines facilius quomodo operæ tractentur.

A. Cupio audire?

B. Erat nulla mentio illic de jentaculo. Prandium differebatur fere in primam horam à meridie.

A. Quamobrem?

B. Antronius paterfamilias expectabatur; Cœnabatur interdum ad decimam horam. A. At tu solebas esse impatientior inediæ.

B. Eoque subinde clamabam ad Orthrogonum, generum Antronii, (nam ageba mus in eodem conclavi) heus Orthrogone, non cœnantur hodie apud Synodos? Respondit commode, Antroni

um adfuturum brevi. Cum viderem nihil apparari, et stomachus latraret; heus, inquam, Orthrogone, erit pereundum fame hodie? Excusabat horam, aut aliquid simile. Cum non ferrem latratum stomachi, interpellabam occupatum rursus. Quid futurum est? inquam; eritne moriendum fame? Ubi jam Orthrogonus consumpsisset omnem tergiversationem, abiit ad famulos, jussitque mensam adornari. Tandem cum nec Antronius rediret, nec quidquam appararetur, Orthrogonus victus meis conviciis, descendebat ad uxorem, socrum, ac liberos, clamitans, ut appararent cœnam. A. Nunc saltem expecto

cœnam.

B. Ne propera. Tandem claudus famulus prodibat præfectus ei negotio, non admodum dissimilis Vulcano; insternit mensam linteo. Ea prima spes cœnæ. Tandem post longam vociferationem, vitreæ phialæ adferuntur cum aqua limpida sane.

A. Altera spes cœnæ. B. Ne propera, inquam. Rursus post atroces clamores, phiala plena istius fæculenti nectaris adfertur.

A. O bene factum!

B. Sed sîne pane. Nihil periculi adhuc. Nemo famelicus bibit tale vinum lubens. Clamatum est ite

rum usque ad ravim. Tum demum ille panis apponitur, quem ursus vix frangeret dentibus.

A. Certe jam consultum est vitæ.

B. Sub multam noctem tandem, Antronius venit, ferè hoc inauspicatissimo proæmio ut diceret stomachum sibi dolere.

A. Quid mali auspicii hic? B. Quia tunc erat nihil quod ederetur.

A. Dolebat re verâ?

B. Adeo ut solus devoraturus fuerit tres capos si quis dedisset gratis.

A. Expecto convivium. B. Primum patina cum fabacea farina apponebatur illi, quod genus opsonii venditur illic tenuibus. Aiebat se uti hoc remedio adversus omne genus morbi.

A. Quot convivæ eratis? B. Interdum octo aut novem. Inter quos erat ille doctus Verpius, quem arbitror non ignotum tibi: et major natu filius.

A. Quid apponebatur illis? B. An non satis est frugi hominibus, quod Melchisedech obtulit Abrahæ victori quinque regum?

A. Nihil opsonii igitur?
B. Erat nonnihil.
A. Quodnam?

B. Memini nos fuisse novem convivas numero in mensa, cum numerarem non

« السابقةمتابعة »