صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

CHARON.

CHARON, GENIUS, ALASTOR.

C. QUID ita properas gestiens, Alastor?

Al. O Charon, opportune tu quidem. Properabam ad

té.

Ch. Quid novæ rei?

Al. Fero nuntium futurum lætissimum tibi Proserpinæque.

Ch. Effer igitur quod fers,

et exonera te.

Al. Furiæ gesserunt suum negotium non minus graviter quam feliciter: infecerunt omnes partes orbis tartareis malis, dissidiis, bellis, latrociniis, pestilentiis, adeo ut jam sint planè calvæ, emissis colubris, et obambulent exhaustæ venenis, quærentes quicquid viperarum atque aspidum est usquam, quando sint tam glabræ quam ovum, et non habent pilum in capite, nec quidquam efficacis succi in pectore. Proinde tu appares cymbam ac remos; mox enim tanta multitudo umbrarum ventura est, ut verear ne non sufficias transmittendis omnibus.

Ch. Ista non fugerant. Al. Unde rescieras? Ch. Ossa pertulerat ante biduum.

Al. Nihil est velociùs illâ dea. Sed quid igitur tu cessas hic?

Ch. Ita nimirum res ferebat. Profectus sum huc, ut compararem mihi aliquam validam triremem, namn mea cymba, jam putris vetustate ac futilis, non sufficeret huic operi; si sunt vera quæ Ossa narravit, quanquam quid opus erat Össâ? Res ipsa compellit, nam feci naufragium.

Al. Nimirum totus distillas, suspicabar te redire e balneo.

Ch. Imo enatabam e Stygiâ palude.

Al. Ubi reliquisti umbras? Ch. Natant cum ranis. Al. Sed quid narravit Ossa!

Ch. Tres monarchas orbis ruere in mutuum exitium capitalibus odiis. Nec ullam partem orbis Christiani esse

[ocr errors]

immunem à furiis, nam illi trés pertrahunt omnes reliquos in consortium belli. Omnes esse talibus animis, ut nemo velit cedere alteri; nec Danum, nec Polonum, nec Scotum, nec vero Turcam esse în otio; moliri dira: pestilentiam sævire ubique, apud Hispanos, apud Britannos, apud Italos, apud Gallos. Ad hæc novam luem natam ex varietate opinionum, quæ sic vitiavit animos omnium, ut sit nulla sincera amicitia usquam sed frater diffidat fratri, nec uxor conveniat cum marito. Spes est, magnificam perniciem hominum nascituram hinc quoque olim, si res pervenerit à linguis et calamis ad manus. Al. Ossa narravit omnia hæc verissime; nam ipse vidi plura his oculis, assiduus comes et adjutor. furiarum, quæ nullo tempore declarârunt se magis dignas suo nomine.

Ch. Atqui periculum est, ne quis dæmon exoriatur, qui adhortetur subitò ad pacem; et animi mortalium sunt mutabiles. Nam audio esse quendam polygraphum apud superos qui non desinit insectari bellum calamo, et adhortari ad pacem.

Al. Ille canit surdis jampridem. Olim scripsit quæremoniam profligatæ pacis,

nunc scripsit epitaphium eidem extinctæ. Sunt alii contra, qui juvent nostram rem non minus quam ipsæ furiæ. Ch. Quinam isti?

Al. Sunt quædam animalia pullis et candidis pallis, cinericiis tunicis, ornata variis plumis. Hæc nunquam recedunt ab aulis principum: instillant in aurem amorem belli: Hortantur proceres et plebem eodem: Clamitant in evangelicis concionibus, bellum esse justum, sanctum et pium. Quoque magis mireris fortem animum hominum, clamitant idem apud utramque parem. Apud Gallos concionantur Deum stare pro Gallis, nec posse vinci, qui habeat Deum protectorem. Apud Anglos et Hispanos hoc bellum non geri à Cæsare, sed a Deo. Tantùm præbeant se fortes viros, victoriam esse certam. Quod si quis interciderit, eum non perire, sed rectà subvolare in cœlum, armatum sicut erat.

Ch. Et tanta fides habetur istis?

Al. Quid non potest simulata religio? Huc accedit juventus, imperitia rerum, sitis gloriæ, ira, animus pronus naturâ ad id quo vocatur. His facile imponitur, nec plaustrum perpellitur difficile, propendens ad ruinam suapte sponte.

Ch. Ego lubens fecero aliquid boni istis animalibus. Al. Appara lautum convivium. Potes nihil gratius. Ch. Ex malvis, lupinis, et porris, nam non est alia annona apud nos, ut scis.

Al. Imo ex perdicibus, capis et phasianis, si vis esse gratus convivator.

Ch. Sed quæ res movet istos, ut promoveant bellum tantopere? Aut quid commodi metunt hinc?

Al. Quia capiunt plus emolumenti e morientibus quam e vivis. Sunt testamenta, parentalia, bullæ, multaque alia lucra non aspernanda. Denique malunt versari in castris, quam in suis alvearibus. Bellum gignit multos episcopos, qui in pace ne quidem fiebant teruntii.

Ch. Sapiunt.

Al. At ego memini vidisse nonnunquam tria millia umbrarum pendere a tuo clavo, cum esset ingens turba, nec cymba caperet omnes, nec tu sentiebas ullum pondus.

Ch. Fateor esse tales animas, quæ demigrârant paulatim e corpore tenuato phthisi aut hectica. Cæterum quæ revelluntur subito e crasso corpore, ferunt multum corporeæ molis secum. Appoplexia autem, synanche, pestilentia, sed præcipue bellum, mittit tales.

Al. Non opinor Gallos aut Hispanos adferre multum ponderis

Ch. Multo minus quam et horum animæ non veniunt omnino plumeæ. Cæterum tales veniunt aliquoties e Britannis, e Germanis belle pastis, ut nuper periclitatus sum vehens decem duntaxat,

Al. Sed quid opus est tri- et nisi fecissem jacturam, peremi?

Ch. Nihil, si velim facere naufragium rursus in media palude.

Al. Ob multitudem?
Ch. Scilicet.

A. Atqui vehis umbras, non corpora; quantulum autem ponderis habent umbræ.

Cha. Sint tipulæ, tamen vis tipularum potest esse tanta, ut onerent cymbam. Tum scis et cymbam esse umbratilem.

rieram unà cum cymba, vectoribus et naulo.

Al. Ingens discrimen! Ch. Quid censes fieri interea, cum crassi satrapæ, thrasones, et polymacharo placidæ accedunt?

Al. Arbitror nullos ex his qui pereunt in justo bello venire ad te; num aiunt eos subvolare recte in cœlum.

Ch. Nescio quo subvolent. Scio illud unum, quoties est bellum, tot veniunt ad me

saucii lacerique, ut demirer ullum superesse apud superos. Nec veniunt solum onusti crapula, et abdomine, verum etiam bullis, sacerdotiis, plurimisque aliis rebus. Al. Sed non deferunt ista

secum.

Ch. Verum; sed quæ veniunt recentes adferunt somnia talium rerum.

Al. Itane gravant somnia? Ch. Gravant meam cymbam. Quid dixi gravant? Demerserunt jam. Postremo putas tot obolos habere nihil sarcina?

Al. Equidem arbitror, si ferant æreos.

Ch. Proinde certum est mihi prospicere de navi, quæ sufficiat oneri.

Al. O felicem te!

Ch. Quid ita?

[ocr errors]

Ch. At mortales, ut audio, negotiantur felicius, qui favente Mercurio ditescunt intra triennium.

Al. Sed iidem decoquunt nonnunquam: tuum lucrum minus, sed certius.

Ch. Nescio quam certum. Si quis deus exoriatur nunc, qui componat res principum, hæc tota sors perierit mihi.

Al. Deista re quidem jubeo dormias in utramvis aurem. Nihil est quod metuas pacem intra decennium. Romanus pontifex unus hortatur sedule quidem ad concordiam, sed lavat laterem. Et civitates murmurant tædio malorum. Nescio qui populi conferunt susurros, dictitantes iniquum esse ut humanæ res misceantur sursum deorsum, ob privatas iras aut ambitionem

Al. Quia ditesces prope- duorum triumve. Sed crediem.

Ch. Ob multitudinem umbrarum?

Al. Næ.

Ch. Siquidem adferant suas opes secum, nunc qui deplorant in cymba, se reliquisse apud superos regna, præsulatus, abbatias, innumera talenta auri, adferunt nihil ad me præter obolum. Itaque quod corrasum est mihi jam ter mille annis, id totum effundendum est in unum triremem.

Al. Sumptum faciat oportet, qui quærit lucrum.

de mihi, furiæ vincent consilia quumlibet recta. Cæterum quid opus erat petere superos? An non sunt fabri apud nos? Certe habemus Vulcanum.

Ch. Pulchre, si quæram æream navim.

Al. Aliquis accersetur minimo.

Ch. Ita est, sed materia deficit nos.

Al. Quid audio? nihil sylvarum illic?

Ch. Etiam nemora quæ fuerant in Elysiis campis absumpta sunt.

dem?

Al. In quem usum tan- migant, et cardinales remigant, quisque suam vicem, non minus quam tenues plebeii, sive didicerint, sive non didicerint.

Ch. Exurendis umbris hæreticorum, adeo ut nuper coacti simus effodere carbones e visceribus terræ.

Al. Quid! An non possunt istæ umbræ puniri minore sumptu?

Ch. Sic visum est Rhadamantho.

Al. Ubi mercatus eris triremem, unde remiges parabuntur?

Ch. Meæ partes tenere clavum; umbræ remigent, si velint trajicere.

Al. At sunt quæ non didicerunt agere remum.

Ch. Nullus est eximius apud me. Et monarchæ re

Al. Fac tu mercere triremem feliciter dextro Mercurio. Ego non remorabor te amplius. Adferam lætum nuncium orco; sed heus, heus, Charon.

Ch. Quid est?

Al. Fac matures reditum, ne turba obruat te mox.

Ch. Imo offendes jam plus quam ducenta millia in ripa, præter illas quæ natant in palude; tamen properabo quantum licebit: dic illis me adfuturum mox.

« السابقةمتابعة »