صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

tum, meâ sententiâ, ut non possim inducere animum confiteri.

A. Ego poscerem statuam mihi, si designâssem aliquid tale.

B. Nescio an loquaris ex animo; tamen addis animum mihi, quo magis libeat facere fucum talibus.

CONVIVIUM FABULOSUM.

POLYMYTHUS, GELASINUS, EUTRAPELUS, ASTAEUS, PHY

PHILOGELOS,

LYTHLUS, ADOLESCHES.

A. UT non decet bene institutam civitatem esse sine legibus ac principe; ita nec oportet convivium.

Ge. Isthuc vero perplacet, ut unus respondeam nomine totius populi.

Po. Heus, puer, adfer huc talos; horum suffragiis regnum decernetur cuicunque Jupiter favärit. Euge! Jupiter favit Eutrapelo. Sortes non fuere cæcæ. Magis idoneus non poterat eligi, etiam si puncta collecta fuissent viritim per singulas tribus. Vulgo jactatur proverbium, non tam vanum, quam parum Latinum. Novus rex novus lex.

Eu. Quod sit felix faustumque huic convivio. Primum edico, ne quis proferto quid heic præter ridiculas fabulas. Cui deerit fabula multator drachmâ. Ea pecunia insumitor in vinum. Atque extempore conficta habentur in

EUGLOTTUS, LEROCHARES,

legitimis fabulis, modo probabile et decorum servetur. Si nulli deerit fabula, duo pendunto pretium vini, quorum alter dixerit lepidissimam; alter frigidissimam fabulam. Convivator esto immunis à sumptu vini; unus suppeditato sumptum ciborum. Si quid controversiæ inciderit, Gelasinus esto arbiter et judex hujus rei. Si vos sciveritis hæc rata sunto. Qui noluerit parare legi, abito, tamen sic, ut sit jus fasque redire postridie ad compotationem.

G. Volumus legem latam à rege esse ratam nostris suffragiis, sed unde circulus fabularum proficiscetur?

Eut. Unde ni à conviva

[blocks in formation]

At. At tua lex æquat optimam fabulam pessimæ.

Eu. Ubi voluptas quæritur, ibi promeretur non minus laudis, qui dicit pessimè quam qui optimè, velut inter cantores nemo voluptati est, nisi qui cecinerit aut insignitèr benè, aut egregiè malè. Nonne plures rident audito coccyge, quam lusciniâ? Heic mediocritas non habet laudem.

As. At cur plectuntur qui auferunt laudem?.

Eut. Ne nimia felicitas provocet aliquam Nemesin illis, si auferent et laudem et immunitatem simul.

As. Per Bromium, Minos ipse nunquam tulit æquiorem legem.

Phylyth. Feres nullam legem de modo bibendi?

Eut. Re dispectâ; sequar exemplum Agesiläi regis Lacedæmoniorum.

Phyly. Quid is fecit?

E. Cum is quodam tempore delectus esset symposiarchus, arbitrio talorum; architriclino rogante quantum vini juberet apponi cuique, inquit, Si largior copia vini parata est, dato cuique, quantum poposcerit; si malignior, distribuito omnibus

ex æquo.

Phylyth. Quid sibi voluit ille Lacon cum diceret hæc?

Eut. Agebat hoc ut convivium neque esset temulen

tum, neque rursum querulum.

Phylyth. Qui sic?

Eut. Quia sunt qui gaudent bibere largiùs, sunt qui guadent parciùs. Reperiuntur et abstemii, qualis Romulus dicitur fuisse. Itaque si vinum datur nulli nisi poscenti, primum nemo compellitur ad bibendum, et tamen desiderant nihil, quibus largior potatio est grata. Ita fit ut nemo sit tristis in convivio. Rursus si parcior copia vini distribuitur æquis portionibis in singulos, habent satis qui bibunt moderatiùs, neque potest quisquam obmurmurare in æqualitate; quando qui hausturus erat largiùs, componit se ad temperantiam æquo animo. Si hoc exemplum placet, utar: nam volumus hoc esse fabulosum, non vinosum convivium.

Phylyth. Quid igitur bibebat Romulus?

Eut. Idem quod canes bi

bunt.

Phylyth. An non istud indignum rege?

E. Nihil magis quam quod reges spirant in aëre communi cum canibus, nisi quod illud interest; rex non bibit eandem aquam, quam canis biberat, sed canis haurit aërem quem rex efflavit. Et vicissim rex haurit aërem quem canis efflavit. Alexan

Ge. Utinam noster Jo-annes Botzemus canonicus ..Constantinensis adesset heic. Nam et is est non minùs abstemius quam dicitur, alioqui comis et festivus convi

cearii, salutat. Ille cupiens extrudere suas merces, rogat nunquid vellet. Macco conjiciente oculos in ocreas pensiles ibi, calcearius rogat num vellet ocreas. Macco annuente, quærit aptas tibiis illius, protulit inventas alacriter, et ut solent, inducit

der ille magnus tulisset plus gloriæ, si bibisset cum canibus. Nam nihil est pejus regi qui vigilat tot millibus hominum quam vinolentia. Cæterum Romulum fuisse abste-mium, apothegma dictum ab illo non infestivitèr declarat. Etenim cum quidam videns illum abstinere a vino dixis--illi. Ubi Maccus jam esset set, vinum futurum vile, si eleganter ocreatus, quam omnes biberent quemadmo- belle, inquit par calceorum dum ille; Imo, inquit, tum duplicatis soleis congrueret -arbitror fore carissimum, si his ocreis. Rogatus an vellet omnes biberent vinum que- et calceos, annuit. Reperti madmodum ego, nam bibo sunt et additi pedibus. Macquantum lubet. cus laudabat ocreas, laudabat calceos. Calcearius gaudens tacitè succinebat illi laudanti, sperans æquius pretium, posteaquam merx placeret emptori tantopere. Et jam nonnulla familiaritas erat contracta. Heic Maccus inquit, dic mihi bona fide, nunquamne usu venit tibi, ut quem armâsses sic ocreis et calceis ad cursum, quemadmodum nunc armâstime, abierit non numerato pretio? Nunquam, ait ille. Atqui si fortè, inquit, veniat usu, quid tu faceres tum? Consequerer, inquit calcearius. Tum Maccus inquit, dicis ista serio an joco? Plane loquor serio, inquit alter, et facerem serio. Experiar, ait Maccus; en præcurro pro calceis, tu sequere cursu; simulque cum dicto conjecit se in pedes. Calcearius con

va.

Po. Age, si potestis non dicam, sorbere et flare simul, - quod Plautus ait esse difficile; sed edere et audire, quod est perfacile; auspicabor munus fabulandi bonis avibus. Si fabula erit parum lepida, scitote Batavam esse. Opinor nomen Macci auditum aliquot vestrum.

Ge. Non est ita diu quod periit.

Po. Cum is venisset in civitatem quæ dicitur Leydis, ac novus hospes vellet innotescere quopiam joco, (nam is erat homini mos) ingressus est officinam cal

[ocr errors]

secutus est e vestigio quantum poterat, clamitans tenete furem, tenete furem. Cum cives prosiliissent ex ædibus undique ad hanc vocem, Maccus cohibuit illos hoc commento, ne quis injiceret manum. Inquit ridens ac placido vultu: Ne quis remoretur nostrum cursum; certamen est de cupa cerevisiæ. Itaque jam omnes præbebant se spectatores certaminis: Nam suspicabantur calcearium fingere eum clamorem dolo, ut hac occasione anteverteret. Tandem calcearius victus cursu rediit domum sudans et anhelus. Maccus tulit Brabi

um.

Ge. Iste Maccus quidem effugit calcearium, at non effugit furem.

Po. Quamobrem?
Ge. Quia ferebat furem

secum.

Po. Fortè pecunia non erat ad manum, quam postea resolvit.

Ge. Verum erat actio furti.

Po. Ea quidem intentata est post; sed jam Maccus innotuerat aliquot magistra tibus.

Ge. Quid attulit Maccus?

Po. Quid attulit, rogas, in causa tam vincibili? Actor magis periclitatus est quam

reus.

Ge. Quid sic?

Po. Quia gravabat illum actione calumniæ, et intendebat Rhemiam legem, quæ dictat, ut qui intendat crimen quod non possit probare, ferat pœnam quam reus laturus erat, si fuisset convictus. Negabat se contrectâsse alienam rem invito domino, sed deferente ultro, nec ullam mentionem pretii intercessisse; se provocâsse calcearium ad certamen cursûs: illum accepisse conditionem, nec habere quod queratur, cum esset superatus cursu.

Ge. Hæc actio non multum abest ab umbra asini. Quid tandem?

Po. Ubi risum est satis, quidam è judicibus vocavit Maccum ad cœnam, et numeravit calceario pretium. Quiddam simile accidit Daventriæ me puero. Erat illud tempus, quo piscatores regnant, lanii frigent. Quidam astabat ad fenestram fructuariæ, vehementer obesæ fœminæ, oculis intentis in ea quæ proposita erant venum. Illa invitabat hominem ex more, si quid vellet. Et cum videret intentum ficis, vis ficos? ait, sunt perquam elegantes. Cum ille annuisset, rogat quot libras vellet. Vis, inquit, quinque libras? Annuenti effudit tantum ficorum in gremium. Dum

« السابقةمتابعة »