صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[ocr errors]

ne præberet se ingratum beatissimæ virgini. Rursus pecunia numerata est danti fidem se tractaturum sacram rem purè posthac.

A. Quis finis tandem?

B. Fabula est perlonga; sed ego absolvam paucis. Cum lusisset hominem diu ejusmodi commentis, et extorsisset non mediocrem vim pecuniæ ab eo, tandem venit qui noverat nebulonem a puero. Is facilè divinans illum agere idem apud Balbinum, quod egerat nusquam non, aggreditur eum clam, exponit qualem artificem foverat suæ domi; monet ut ableget hominem quamprimum, ni mallet ipsum fugere aliquando compilatis scriniis.

A. Quid Balbinus hic? videlicet, curavit hominem conjiciendum in carcerem.

B. In carcerem! imo numeravit viaticum, obsecrans

per omnia sacra, ne effutiret quod accidisset: et sapuit mea sententia quidem, qui maluerit hoc quam esse fabula conviviorum, et fori, deinde venire in periculum confiscationis. Nam erat nihil periculi impostori, tenebat tantum artis quantum quivis asinus, et impostura in hoc genere est favorabilis.

Quod si intentâsset crimen furti, unctio reddebat eum tutum à suspendio; neque quisquam alat lubens talem in carcere gratis.

A. Miseresceret me Balbini, nisi ipse gauderet deludi.

B. Nunc properandum est in aulam; aliàs referam multo stultiora etiam his.

A. Cum vacabis, et audiam lubens, et pensabo fabulam fabula.

S

HIPPOPLANUS.

A. IMMORTALEM Deum! quam torvè intuetur noster Phædrus, et subinde suspicit in cælum! adoriar. Quid novæ rei accidit, Phædre?

B. Quamobrem interrogas istuc, Aule?

A. Quoniam videris mihi factus Cato è Phædro; est tanta severitas in vultu.

B. Non mirum, amice, confessus sum modo mea peccata.

A. Phy! jam desino mirari, sed age dic bona fide, confessus es omnia?

B. Omnia quidem quæ veniebant in mentem, unico duntaxat excepto.

A. Cur reticuisti hoc unum?

B. Quia nondum potuit displicere mihi.

A. Oportet esse suave peccatum.

B. Nescio an sit peccatum, sed si vacat, audies.

A. Audiam equidem lu

bens.

B. Scis quanta impostura sit apud nostros in his qui vendunt aut locant equos.

A. Scio plus quam vellem, delusus non semel ab iis.

B. Iter nuper incidit mihi, cum prolixum satis, tum etiam accelerandum. Adeo quendam ex illis, quem dixisses minimè malum ejus generis, et nonnihil amicitiæ etiam intercedebat mihi cum homine. Narro mihi esse seriam rem, opus esse præstrenuo equo; si unquam præbuisset se bonum virum mihi, nunc præstaret. Ille pollicetur se acturum mecum sic, ut ageret cum suo charissimo fratre.

A. Fortassis impositurus et fratri.

B. Inducit in stabulum, jubet ut eligam ex omnibus equis quemcumque vellem. Tandem unus arridebat plus cæteris.-Ille probat meum judicium, dejerans eum equum expetitum esse frequenter à multis: se maluis

se servare eum singulari lo macriorem ob laborem. amico, quam addicere igno- Cum persuaseram illi hæc

tis. Conventum est de pretio, pecunia numeratur præsens. Conscendo. Equus gestiebat mira alacritate in egressu; dixisses esse feroculum, nam erat obesulus, et pulchellus. Ubi equitàssem jam sesquihoram, sensi plane lassum, nec posse impelli quidem calcaribus. Audieram tales ali ab illis ad imposturam, quos judicares insignes è specie, cæterum impatientissimos laboris. Ego continuo mecum, captus sum; age, referam par pari, ubi rediero domum.

A. Quid consilii capiebas heic, eques absque equo?

B. Id quod res dabat. Deflexi in proximum vicum; illic deposui equum apud quendam notum mihi, et conduxi alterum; profectus sum quo

destinâram, reversus sum, reddo conductitium equum; reperio meum sophistam, ut erat, obesum et pulchrè requietum; vectus eo redeo ad impostorem, roga ut alat aliquot dies in suo stabulo, donec repetiero. Percunctatur quam commodè gesserit me. Ego dejero per omnia sacra, me nunquam conscendisse tergum felicioris equi in vita, volâsse potius quam ambulâsse; nec sensisse lassitudinem tam longo itinere, nec factum pi

esse vera, cogitabat tacitus secum, illum equum esse alium, quam hactenus suspicatus esset. Itaque priusquam abirem, rogabat num mihi equus esset venalis: primo negabam, quod si iter incideret denuo non foret facile nancisci similem: attamen nihil esse tam charum mihi quod non esset venale pretio largo: etiamsi quis cuperet emptum me ipsum, inquam.

A. Næ tu agebas Cretensem pulchre cum Cretensi.

B. Quid multis? Non dimittit me, donec indicarem. Indicavi non paulo pluris quam emeram. Digressus ab homine, mox suborno qui ageret partem hujus fabulæ mihi, pulchre instructum et edoctum. Is ingressus domum, inclamat locatorem, ait sibi opus esse insigni equo, et egregiè patienti laboris. Alter ostendit multos, et prædicat pessimum quemque maximè: non laudat illum solum, quem vendiderat mihi, quoniam existimabat verè talem, qualem prædicaveram. At alter illico rogat num et ille esset venalis. Locator primum obticescere atque prædicare alios ambitiose. Cum iste cæteris probatis utcunque, semper ageret de illo uno, tandem locator apud se, judicium meum

de illo equo plane fefellit me; siquidem hic peregrinus statim agnovit hunc inter omnes. Cum ille instaret, tandem inquit, hic est venalis, sed fortasse deterreberis pretio. Pretium, inquit ille, non est magnum, si dignitas rei respondeat. Indica. Indicavit aliquanto pluris, quam indicaram ipsi, captans et hoc lucrum. Tandem convenit de pretio: satis magna arrha datur, nempe regalis aureus, nequa suspicio simulatæ emptionis incideret. Emptor jubet pabulum dari equo. Ait se rediturum mox et abducturum. Dat etiam drachmam stabulario.-Ego, si mul atque cognovi pactionem esse firmam, sic ut non posset rescindi, redeo rursus ad locatorem armatus ocreis et calcaribus. Clamo anhelus; ille adest, rogat quid velim. Meus equus adornetur illico, inquam, nam proficiscendum est è vestigio ob maxime seriam rem. Atqui modo, inquit, mandabas ut alerem tuum equum aliquot dies: Verum inquam, sed negotium objectum est præter expectationem, idque regium, quod patitur nullam dilationem. Hicille, eliges ex omnibus quem voles; non potes habere tuum. Rogo quamobrem! Quoniam inquit, venditus est. Ibi simulata magna perturbatione, inquam, Superi prohibeant quod dicis. Hoc itinere ob

jecto, non venderem eum equum, etiamsi quis numeret quadruplum. Incipio rixam; clamo me perditum. Tandem et ille incaluit. Quid opus, inquit, jurgiis? Indicâsti equum, ego vendidi, si numero pretium, habes nihil quod agas mecum. Sunt leges in hac urbe: non potes compellere me ad exhibendum equum. Cum clamâssem diu, aut exhiberet equum, aut emptorem; tandem iratus numerat pretium. Emeram quindecim aureis, æstimaram viginti sex, ille æstimarat triginta duobus. Cogitabat apud se, præstat facere hoc lucri, quam reddere equum. Abeo similis dolenti, ac vix placatus pecunia data. Ille rogat ut boni consulam, se pensaturum hoc incommodi in aliis rebus. Sic impositum est impostori. Habet equum nullius pretii. Expectat ut qui dedit arrham, veniat numeratum pecuniam: at nemo venit, nec unquam

venturus est.

A. Interim nunquam expostulavit tecum?

B. Qua fronte? aut quo jure faceret id? Convenit quidem semel atque iterum. Conquestus est de fide emptoris. Verum ego expostulavi ultro cum homine, dicens illum dignum eo malo qui spoliavit me tali equo præpropera venditione. Hoc est crimen tam bene colloca

« السابقةمتابعة »