صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

petere lectum, jubetur expectare, donec cæteri quoque eant cubitum.

B. Videor mihi videre Platonicam urbem.

A. Tum suus nidus ostenditur cuique, et vere nihil aliud quam cubiculum; nam ibi sunt lecti tantum, et nihil præterea, quo utaris, aut quod fureris.

B. Est mundities illic? A. Eadem quæ in convivio, lintea lota forte ante sex

menses.

B. Quid interim sit de equis?

A. Tractantur ad eandam -disciplinam, ad quam homines.

B. Sed est eadem tractatio ubique?

A. Alicubi est civilior, alicubi durior quam narravi; verum in genere est talis.

B. Quid si ego nunc narrem tibi quibus modis hospites tractentur in ea parte Italiæ quam vocant Longobardiam, rursus in Hispania, deinde in Anglia, et in Wallia? Nam Angli obtinent partim Gallicos, partim Germanicos mores, ut mixti ex his duabus gentibus. Walli prædicant se esse aborigines Anglos.

A. Quæso te ut narres, nam nunquam contigit mihi videre eas.

B. In præsentia non est otium; nam nauta jussit adessem ad tertiam horam, nisi vellem relinqui; et habet sarcinulam: alias opportunitas dabitur nobis garriendi usque ad satietatem.

SPECTRUM.

A. QUID bonæ rei est quod rides tecum tam suaviter, quasi nactus sis thesaurum? B. Tua divinatio non aberrat procul à scopo.

A. Annon imperties sodali quicquid boni istuc est?

B. Imo, jamdudum optabam quempiam dari mihi, in cujus sinum effunderem hoc gaudium meum.

A. Age igitur imperti. B. Audivi modo lepidissimam fabulam quam jures esse comicum figmentum, nisi locus, personæ, ac tota res esset tam nota mihi, quam tu es notus mihi.

A. Gestio audire. B. Nôstine Polum generum Fauni?

A. Maxime.

B. Is est et auctor et actor hujus fabulæ.

A. Facile crediderim, nam ille possit agere quamvis fabulam; vel absque per

sona.

B. Sic est. Nôsti, opinor prædium quod habet non ita procul à Londino.

A. Phy! compotavimus illic sæpe.

B. Agnoscis igitur viam septam utrinque arboribus digestis pari intervallo.

A. Ad lævam partem ædium, fere altero jactu balistæ.

B. Tenes. Alterum latus viæ habet siccum alveum obsitum dumis et vepribus; è ponticulo est iter in planitiem. A. Memini.

B. Jampridem vagabatur rumor, ac fabula per rusticos ejus loci, spectrum adversari juxta hunc ponticulum, cujus miserandi ejulatus exaudirentur subinde: suspicabantur esse animam cujuspiam quæ torqueretur diris cruciatibus.

A. Quis erat auctor istius rumoris?

B. Quis nisi Polus? præstruxerat hoc proæmium suæ fabulæ.

A. Quid venit isti in mentem ut confingeret ista?

B. Nescio, nisi quia ingenium hominis est sic; gaudet ludere stultitiam populi commentis hujusmodi: Dicam quid designaret nuper hujus generis. Aliquammulti equi

tabamus Richmondum, inter quos erant, quos tu diceres cordatos viros. Cœlum erat mire serenum, nec suffuscatum usquam ulla nubecula. Ibi Polus oculis intentis in cœlum signavit totam faciem et scapulas imagine crucis, et vultu composito ad stuporem, ita dixit secum, Immortalem Deum! quid ego video? Rogantibus qui equitabant proxime quid videret, rursus obsignans se majore cruce, clementissimus Deus avertat hoc ostentum, inquit. Cum instarent cupiditate cognoscendi, ille defixis oculis in cœlum, ac commonstrans locum cœli digito, inquit, nonne videtis immanem draconem, armatum igneis cornibus, cauda retorta in circulum? Cum negarent se videre, atque ille jussisset, intenderent oculos, ac subinde commonstraret locum, tandem unus quispiam ne videretur parum oculatus, affirmavit se quoque videre: unus item atque alter imitatus est hunc; nam pudebat non videre quod esset tam perspicuum.-Quid multis? intra triduum hic rumor pervaserat totam Angliam, tale portentum apparuisse.-Mirum autem quantum popularis fama addidit fabulæ. Nec deferant qui serio interpretarentur quid ostentum vellet sibi. Ilte qui commentus fuerat ar

gumentum, fruebatur horum stultitia cum magna volup

tate.

A. Agnosco ingenium hominis; sed redi ad spectrum. B. Interea divertit quidam Faunus sacerdos ad Polum commodissimum, ex eorum genere, quibus non satis est appellari Latine regulares, nisi idem cognomen accinatur Græce, parochus vicini oppidi illic alicunde. Is videbatur sibi non vulgariter sapere, præsertim in sacris rebus.

A. Intelligo, actor fabulæ repertus est.

B. Super cœnam sermo ortus est de rumore spectri, cum Polus sentiret hunc rumorem non solum auditum esse Fauno, verum etiam creditum, cœpit obtestari hominem, ut doctus ac pius vir succurreret animulæ patienti tam dira; et si quid dubitas, inquit, explora rem, obambula ad decimam juxta illum ponticulum, et audies miserum ejulatum, adjunge tibi quem voles comitem, ita audies et tutior et certius.

A. Quid deinde?

B. Cœna peracta, Polus ex more abit venatum, aut aucupatum. Faunus obambulans cum jam tenebræ sustulissent certum judicium de rebus, tandem audit miserandos gemitus. Hos artifex Polus effingebat mirè, abditus illic in vepreto, fictili ol

la adhibita ad id; quo vox reddita è cavo sonaret quiddam lugubrius.

A. Hæc fabula, ut video, vincit phasma Menanderi.

B. Dices isthuc magis, si

audieris totam. Faunus recepit se domum, cupiens narrare quid audisset.-Polus antevenerat jam alia compendiaria viâ. Ibi Faunus narrat Polo, quod erat actum, et affingit aliquid etiam, quo res esset admirabilior.

A. Poterat Polus interim tenere risum?

B. Illene! Habet vultum in manu. Dixisset rem agi serio. Tandem Faunus Polo obtestante vehementer suscepit negotium exorcismi, et agit totam eam noctem insomnem, dum despicit quibus modis aggrederetur rem tutò, nam misere metuebat sibi quoque. Primum itaque efficacissimi exorcismi congesti sunt, et nonnulli novi additi per viscera beatæ Mariæ, per ossa beatæ Werenfrida. Deinde locus delectus est planitie vicina vepreto, unde vox exaudiebatur. Satis amplus circulus circumductus est qui haberet crebras cruces, variasque notulas: hæc omnia peragebantur conceptis verbis. Ingens vas plenum consecratæ aquæ adhibitum est. Sacra mola, quam vocant, addita est in collum, unde pendebat ini

tium Evangelii secundum Joannem. Habebat in loculis cerulam solitam consecrari quotannis à Romano pontifice, quæ dicitur vulgo, Agnus Dei. His armis olim

muniebant se adversus noxios dæmones, prius quam cuculla Francisci cœpit esse formidabilis illis. Omnia hæc procurata sunt, ne si esset malus spiritus, faceret impetum in exorcistam. Nec. tamen ausus est committere se solum circulo, sed decretum est alterum sacerdotem adhibendum esse. Ibi Polus metuens, ne, si nasutior esset adjunctus, mysterium fabulæ proderetur, adjungit quendam parochum ex vicinia, cui operit totam rem; nam sic actio fabulæ postulabat, et erat is qui non abhorreret à tali ludo. Postridie, omnibus rebus paratis ritè, sub decimam horam Faunus cum parocho ingreditur circulum. Polus, qui præcesserat, gemit miserabiliter è vepreto. Faunus auspicatur exorcismum. Interim Polus subducit se clam per tenebras, in proximam villam. Illinc adducit aliam personam fabulæ, nam non poterat agi ni per multos.

A. Quid faciunt?

B. Conscendunt nigros equos, ferunt occultum ignem secum, ubi non abessent ́procul à circulo ostentant

R

ignem, quo metu abigerent Faunum è circulo.

A. Quantum operæ sumpsit ille Polus, ut falleret!

B. Sic homo est. Verum ea res propemodum cesserat pessime illis. A. Qui sic?

B. Nam equi consternati igne subitò prolato, parum abfuerunt quin præcipitarent et se et sessores. Habes primum actum fabulæ. Ubi redditum est in colloquium, Polus velut ignarus omnium rogat quid esset actum. Ibi Faunus narrat duos teterrimos Dæmones conspectos sibi, in nigris equis, igneis oculis, ac spirantes ignem naribus, qui tentâssent ingredi circulum, verum abactos in malam rem efficacibus verbis. Cum animus accrevisset* Fauno his rebus, die postero rediit in circulum cum summo apparatu: cumque provocâsset spectrum multis obtestationibus, Polus rursum cum collega ostendit se procul ex atris equis, horrendo fremitu, quasi cuperent irrumpere circulum.

A. Habebant nihil ignis? B. Nihil, nam id cesserat malè. Sed audi aliud commentum. Ducebant longum funem; eo tracto leviter per humum, dum uterque proripit se hinc atque hinc, velut, abacti exorcismis Fauni, provolvunt in terram utrumque

sacerdotem, unà cum vase quod habebant plenum sacræ aquæ.

A. Parochus tulit hoc præmii pro sua actione?

B. Tulit, et tamen maluit perpeti hoc, quam deserere fabulam cœptam. His gestis ita, ubi reditum est ad colloquium, Faunus deprædicat apud Polum in quanto periculo fuisset, et quam fortiter profligâsset utrumque cacodæmonem suis verbis; jamque conceperat certam fiduciam, esse nullum dæmonem tam noxium, aut impudentem, qui posset irrumpere circulum.

A. Ille Faunus non multum abest à fatuo.

A. Audîsti nihil adhuc. Fabula progressa hujusque, commodum supervenit Poli gener, nam duxerat ejus natu maximam filiam, juvenis, ut scis, mire festivo ingenio.

A. Scio, nec abhorrens ab hujusmodi jocis.

B. Abhorrens! ille desereret nullum non vadimonium, si talis fabula esset vel spectanda, vel agenda. Socer denarrát omnem rem huic, atque delegat ei partes, ut agat animam. Sumit ornatum, ac lubens convolvit se linteo, quemadmodum funera solent apud nos. Habet vi. vam prunam in testa, quæ per linteum reddebat speciem incendii. Sub noctem

* Accresco.

« السابقةمتابعة »