صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

bat æstatem, ut dominus impeditus messe pateretur eum quiescere; sed tunc quoque, cùm compelleretur ferre messes in aream, et inde triticum domum, nec esset locus quieti sibi; saltem sperabat autumnum fore finem laborum: Sed, cùm ne tunc quoque cerneret finem malorum, cùm quotidie vinum, poma, et lignum essent portanda, rursus efflagitabat nivem et glaciem hyemis, ut tunc saltem aliqua requies, concederetur sibi à tantis laboribus.

which he bore so many labours, he hoped for summer, that the master being hindered by the harvest would suffer him to rest; but then also, when he was compelled to bear the corn into the barn, and thence the wheat home, nor was there space for rest for him; at least he hoped that autumn would be the end of his labours: But, when not then also he perceived an end of evils, seeing that daily wine, apples, and wood were to be carried, again he longed for the snow and ice of winter, that then at least some rest might be granted to him from so great labours.

MORALE.

Hæc fabula indicat, esse nulla tempora præsentis vitæ, quæ non sunt subjecta perpetuis laboribus.

MORAL.

This fable shows, that there are no times of the present life, which are not subject to perpetual labours.

[blocks in formation]

A. Quid illis cum nautis, quorum alter fuit eques, alter pugil?

B. Sic visum est poetis. Nauclerus, qui assidebat clavo, inquit, socie, (nam nautæ compellant se mutuo eo nomine) videsne quod sodalitium claudat tibi latus? Video, respondit ille, et precor ut sit felix. Mox igneus globus delapsus per funes, devolvit se usque ad nauclerum.

A. Num ille exanimatus est metu?

B. Nautæ assuevere monstris. Ibi commoratus paulisper, volvit se per margines totius navis, inde dilapsus per medios foros evanuit. Sub meridiem tempestas cœpitincrudescere magis ac magis. Vidistine Alpes unquam? A. Vidi.

B. Illi montes sunt verrucæ, si conferantur ad undas maris. Quoties tolebamur in altum, licuisset contingere lunam digito. Quoties demittebamur, videbamur ire recte in tartara, terrâ dehiscente.

A. O insanos! qui credunt

se mari.

B. Nautis luctantibus frustrà cum tempestate, tandem nauclerus totus pallens adiit

nos.

A. Is pallor præsagit aliquod magnum malum.

B. Amici, inquit, desii* esse dominus meæ navis;

venti vicêre;† reliquum est ut collocamus nostram spem in Deo; et quisque paret se ad extrema.

A O concionem vere Scythicam!

B. Autem in primis, inquit, navis est exoneranda, sic necessitas jubet, durum telum: Præstat consulere vitæ, dispendio rerum, quam interire simul cum rebus. Veritas persuasit; plurima vasa plena preciosis mercibus projecta sunt in mare.

A. Hoc erat vere facere jacturam.

B. Quidam Italus aderat, qui egerat legatum apud regem Scotiæ, huic erat scrinium plenum argenteis vasis, annulis, panno, ac sericis vestimentis.

A. Nodlebat is decidere cum mari?

B. Non, sed cupiebat aut perire cum suis amicis opibus, aut servari simul cum illis; itaque refragrabat.

A. Quid dixit nauclerus? B. Liceret tibi per nos, inquit ille, perire solum cum tuis; sed non æquum est, ut nos omnes periclitemur causâ tui scrinii, alioqui dabimus te præcipitem in mare unà cum scrinio.

A. Orationem vere nauticam!

B. Sic Italus quoque fecit jacturam; precans multa mala superis et inferis, quod

[blocks in formation]

credidisset suam vitam tam barbaro elemento; paulo post venti facti nihilo mitiores nostris muneribus, ruperê* funes, disjecerê vela.

A. O calamitatem!

A. Quid illa cum mari, quæ nunquam navigavit, opinor?

B. Venus olim agebat curam nautarum, quia credebatur nata ex mari; quoniam

B. Ibi rursus nauta adit ea desiit curare, virgo mater est suffecta huic matri, non virgini.

nos.

A. Concionaturus? B. Salutat. Amici, inquit, tempus hortatur ut unusquisque commendet se Deo, ac præparet se morti. Rogatus à quibusdam non imperitis nauticæ rei, ad quot horas crederet, se posse tueri navem, negavit se posse polliceri quidquam, sed non posse ultra tres horas.

A. Ludis.

B. Nonnulli procumbentes in tabulas adorabant mare, effundentes quicquid olei erat in undas, blandientes illi non aliter quam solemus irato principi.

A. Quid aiebant?

B. O clementissimum mare! O generosissimum maA. Hæc concio erat etiam re! O formosissimum madurior priore. re! mitesce, serva. Occinebant multa hujuscemodi surdo mari.

B. Ubi locutus est hæc, jubet omnes funes incidi, ac malum incidi serra, usque ad thecam, cui inseritur, ac devolvi simul cum antennis in mare.

A. Cur hoc?

B. Quia velo sublato aut lacero, erat oneri, non usui; tota spes erat in clavo.

A. Quid interea vectores? B. Ibi vidisses miseram faciem rerum. Nautæ canentes salve regina, implorabant virginem matrem appellantes eam stellam maris, reginam cæli, dominam mundi, portam salutis, ac blandientes illi multis aliis titulis, quos sacræ literæ nusquam tribuunt illi.

A. Ridicula superstitio! Quid alii?

B. Quidam nihil aliud quam vomebant, plerique nuncupabant vota. Aderat quidam Anglus, qui promittebat aureos montes virgini Walsingamicæ, si attigisset terram vivus. Alii promittebant multa ligno crucis, quod esset in tali loco, alii rursus quod esset in tali loco. Idem factum est de virgine Maria, quæ regnat in multis locis, et putant votum irritum, nisi exprimas locum.

A. Ridiculum! quasi divi non habitant in cælis.

* Rumpo.

« السابقةمتابعة »