صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

430

435

Hauserat; arebant herbae, et cava flumina siccis
Faucibus ad limum radii tepefacta coquebant:
Cum Proteus consueta petens e fluctibus antra
Ibat; eum vasti circum gens humida ponti
Exsultans rorem late dispergit amarum.
Sternunt se somno diversae in litore phocae;
Ipse, velut stabuli custos in montibus olim,
Vesper ubi e pastu vitulos ad tecta reducit
Auditisque lupos acuunt balatibus agni,
Considit scopulo medius, numerumque recenset.
Cuius Aristaeo quoniam est oblata facultas,
Vix defessa senem passus conponere membra,
Cum clamore ruit magno, manicisque iacentem
Occupat. Ille suae contra non inmemor artis
Omnia transformat sese in miracula rerum,
Ignemque, horribilemque feram, fluviumque liquentem.
Verum ubi nulla fugam reperit fallacia, victus
In sese redit, atque hominis tandem ore locutus:
Nam quis te, iuvenum confidentissime, nostras
Iussit adire domos? quidve hinc petis? inquit. At ille:
Scis, Proteu, scis ipse; neque est te fallere quicquam ;
Sed tu desine velle. Deum praecepta secuti
Venimus, hinc lassis quaesitum oracula rebus.
Tantum effatus. Ad haec vates vi denique multa 450
Ardentis oculos intorsit lumine glauco,

Et graviter frendens sic fatis ora resolvit:
Non te nullius exercent numinis irae.

440

445

456

Magna luis commissa: tibi has miserabilis Orpheus
Haud quaquam ob meritum poenas, ni Fata resistant,
Suscitat, et rapta graviter pro coniuge saevit.
Illa quidem, dum te fugeret per flumina praeceps,
Inmanem ante pedes hydrum moritura puella
Servantem ripas alta non vidit in herba.

At chorus aequalis Dryadum clamore supremos
Inplerunt montis; flerunt Rhodopeiae arces,
Altaque Pangaea, et Rhesi Mavortia tellus,
Atque Getae, atque Hebrus, et Actias Orithyia.
Ipse, cava solans aegrum testudine amorem,
Te, dulcis coniunx, te solo in litore secum,
Te veniente die, te decedente canebat.

460

465

9

470

475

Taenarias etiam fauces, alta ostia Ditis,
Et caligantem nigra formidine lucum
Ingressus, Manisque adiit Regemque tremendum,
Nesciaque humanis precibus mansuescere corda.
At cantu commotae Erebi de sedibus imis
Umbrae ibant tenues simulacraque luce carentum,
Quam multa in foliis avium se milia condunt,
Vesper ubi aut hibernus agit de montibus imber,
Matres atque viri, defunctaque corpora vita
Magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae,
Inpositique rogis iuvenes ante ora parentum;
Quos circum limus niger et deformis arundo
Cocyti tardaque palus inamabilis unda
Alligat, et noviens Styx interfusa coercet.
Quin ipsae stupuere domus atque intima Leti
Tartara caeruleosque inplexae crinibus anguis
Eumenides, tenuitque inhians tria Cerberus ora,
Atque Ixionii vento rota constitit orbis.
Iamque pedem referens casus evaserat omnis,
Redditaque Eurydice superas veniebat ad auras,
Pone sequens,-namque hanc dederat Proserpina
legem-

480

485

490

Cum subita incautum dementia cepit amantem,
Ignoscenda quidem, scirent si ignoscere Manes:
Restitit, Eurydicenque suam, iam luce sub ipsa,
Inmemor, heu! victusque animi respexit. Ibi omnis
Effusus labor, atque inmitis rupta tyranni
Foedera, terque fragor stagnis auditus Avernis.
Illa, Quis et me, inquit, miseram, et te perdidit,
Orpheu,

Quis tantus furor? En iterum crudelia retro
Fata vocant, conditque natantia lumina somnus.
Iamque vale: feror ingenti circumdata nocte,
Invalidasque tibi tendens, heu non tua, palmas!
Dixit, et ex oculis subito, ceu fumus in auras
Commixtus tenuis, fugit diversa, neque illum,
Prensantem nequiquam umbras et multa volentem
Dicere, praeterea vidit; nec portitor Orci
Amplius obiectam passus transire paludem.
Quid faceret? quo se rapta bis coniuge ferret?

495

500

Quo fletu Manis, qua Numina voce moveret?
Illa quidem Stygia nabat iam frigida cymba.
Septem illum totos perhibent ex ordine menses
Rupe sub aeria deserti ad Strymonis undam
Flevisse, et gelidis haec evolvisse sub antris,
Mulcentem tigris et agentem carmine quercus ;
Qualis populea maerens philomela sub umbra
Amissos queritur fetus, quos durus arator
Observans nido inplumis detraxit; at illa
Flet noctem, ramoque sedens miserabile carmen
Integrat, et maestis late loca questibus inplet.
Nulla Venus, non ulli animum flexere hymenaei.
Solus Hyperboreas glacies Tanaimque nivalem
Arvaque Rhipaeis numquam viduata pruinis
Lustrabat, raptam Eurydicen atque inrita Ditis
Dona querens; spretae Ciconum quo munere matres
Inter sacra deum nocturnique orgia Bacchi
Discerptum latos iuvenem sparsere per agros.
Tum quoque marmorea caput a cervice revolsum
Gurgite cum medio portans Oeagrius Hebrus
Volveret, Eurydicen vox ipsa et frigida lingua,
Ah miseram Eurydicen! anima fugiente vocabat;
Eurydicen toto referebant flumine ripae.

Haec Proteus, et se iactu dedit aequor in altum, Quaque dedit, spumantem undam sub vertice torsit. At non Cyrene; namque ultro adfata timentem:

505

510

515

521

525

530

Nate, licet tristis animo deponere curas. Haec omnis morbi caussa; hinc miserabile Nymphae, Cum quibus illa choros lucis agitabat in altis, Exitium misere apibus. Tu munera supplex Tende, petens pacem, et facilis venerare Napaeas; 535 Namque dabunt veniam votis, irasque remittent. Sed, modus orandi qui sit, prius ordine dicam. Quattuor eximios praestanti corpore tauros, Qui tibi nunc viridis depascunt summa Lycaei, Delige, et intacta totidem cervice iuvencas. Quattuor his aras alta ad delubra dearum Constitue, et sacrum iugulis demitte cruorem, Corporaque ipsa boum frondoso desere luco. Post, ubi nona suos Aurora ostenderit ortus,

540

Inferias Orphei Lethaea papavera mittes,
Et nigram mactabis ovem, lucumque revises;
Placatam Eurydicen vitula venerabere caesa.
Haud mora; continuo matris praecepta facessit;
Ad delubra venit, monstratas excitat aras,
Quattuor eximios praestanti corpore tauros
Ducit, et intacta totidem cervice iuvencas.
Post, ubi nona suos Aurora induxerat ortus,
Inferias Orphei mittit, lucumque revisit.
Hic vero subitum ac dictu mirabile monstrum
Aspiciunt, liquefacta boum per viscera toto
Stridere apes utero et ruptis effervere costis,
Inmensasque trahi nubes, iamque arbore summa
Confluere et lentis uvam demittere ramis.

Haec super arvorum cultu pecorumque canebam
Et super arboribus, Caesar dum magnus ad altum
Fulminat Euphraten bello, victorque volentis
Per populos dat iura, viamque adfectat Olympo.
Illo Vergilium me tempore dulcis alebat
Parthenope, studiis florentem ignobilis oti,
Carmina qui lusi pastorum, audaxque iuventa,
Tityre, te patulae cecini sub tegmine fagi.

545

550

555

563

565

VERG.

G

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER PRIMUS.

ARMA virumque cano, Troiae qui primus ab oris
Italiam, fato profugus, Lavinaque venit
Litora, multum ille et terris iactatus et alto
Vi superum, saevae memorem Iunonis ob iram,
Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem, 5
Inferretque deos Latio, genus unde Latinum
Albanique patres atque altae moenia Romae.
Musa, mihi caussas memora, quo numine laeso,
Quidve dolens, regina deum tot volvere casus
Insignem pietate virum, tot adire labores
Inpulerit. Tantaene animis caelestibus irae ?

Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni,
Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe
Ostia, dives opum studiisque asperrima belli;
Quam Iuno fertur terris magis omnibus unam
Posthabita coluisse Samo; hic illius arma,
Hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse,
Si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque.
Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci
Audierat, Tyrias olim quae verteret arces;
Hinc populum late regem belloque superbum
Venturum exscidio Libyae: sic volvere Parcas.
Id metuens veterisque memor Saturnia belli,
Prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis—
Necdum etiam caussae irarum saevique dolores
Exciderant animo: manet alta mente repostum
Iudicium Paridis spretaeque iniuria formac,
Et genus invisum, et rapti Ganymedis honores;

10

[blocks in formation]
« السابقةمتابعة »