صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Squamea convolvens sublato pectore terga
Atque notis longam maculosus grandibus alvum,
Qui, dum amnes ulli rumpuntur fontibus et dum
Vere madent udo terrae ac pluvialibus austris,
Stagna colit, ripisque habitans, hic piscibus atram 430
Inprobus ingluviem ranisque loquacibus explet;
Postquam exusta palus, terraeque ardore dehiscunt,
Exsilit in siccum, et flammantia lumina torquens
Saevit agris, asperque siti atque exterritus aestu.
Nec mihi tum mollis sub divo carpere somnos,
Neu dorso nemoris libeat iacuisse per herbas,
Cum positis novus exuviis nitidusque iuventa
Volvitur, aut catulos tectis aut ova relinquens,
Arduus ad solem, et linguis micat ore trisulcis.

435

440

445

450

Morborum quoque te caussas et signa docebo. Turpis ovis temptat scabies, ubi frigidus imber Altius ad vivum persedit et horrida cano Bruma gelu, vel cum tonsis inlotus adhaesit Sudor, et hirsuti secuerunt corpora vepres. Dulcibus idcirco fluviis pecus omne magistri Perfundunt, udisque aries in gurgite villis Mersatur, missusque secundo defluit amni; Aut tonsum tristi contingunt corpus amurga, Et spumas miscent argenti vivaque sulfura Idaeasque pices et pinguis unguine ceras Scillamque elleborosque gravis nigrumque bitumen. Non tamen ulla magis praesens fortuna laborum est, Quam si quis ferro potuit rescindere summum Ulceris os alitur vitium vivitque tegendo, Dum medicas adhibere manus ad volnera pastor Abnegat, aut meliora deos sedet omina poscens. Quin etiam, ima dolor balantum lapsus ad ossa Cum furit atque artus depascitur arida febris, Profuit incensos aestus avertere et inter Ima ferire pedis salientem sanguine venam ; Bisaltae quo more solent acerque Gelonus, Cum fugit in Rhodopen atque in deserta Getarum Et lac concretum cum sanguine potat equino. Quam procul aut molli succedere saepius umbrae Videris, aut summas carpentem ignavius herbas,

455

460

465

Extremamque sequi, aut medio procumbere, campo
Pascentem, et serae solam decedere nocti,
Continuo culpam ferro compesce, prius quam
Dira per incautum serpant contagia volgus.

Non tam creber agens hiemem ruit aequore turbo, 470
Quam multae pecudum pestes. Nec singula morbi
Corpora corripiunt, sed tota aestiva repente,

Spemque gregemque simul, cunctamque ab origine gentem.

Tum sciat, aerias Alpes et Norica si quis
Castella in tumulis et Iapydis arva Timavi
Nunc quoque post tanto videat desertaque regna
Pastorum et longe saltus lateque vacantis.

Hic quondam morbo caeli miseranda coorta est
Tempestas totoque autumni incanduit aestu,
Et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum,
Corrupitque lacus, infecit pabula tabo.

Nec via mortis erat simplex; sed ubi ignea venis
Omnibus acta sitis miseros adduxerat artus,
Rursus abundabat fluidus liquor omniaque in se
Ossa minutatim morbo conlapsa trahebat.

Saepe in honore deum medio stans hostia ad aram,
Lanea dum nivea circumdatur infula vitta,
Inter cunctantis cecidit moribunda ministros.
Aut si quam ferro mactaverat ante sacerdos,
Inde neque inpositis ardent altaria fibris,
Nec responsa potest consultus reddere vates,
Ac vix suppositi tinguuntur sanguine cultri
Summaque ieiuna sanie infuscatur arena.
Hinc laetis vituli volgo moriuntur in herbis,
Et dulcis animas plena ad praesepia reddunt;
Hinc canibus blandis rabies venit, et quatit aegros
Tussis anhela sues ac faucibus angit obesis.
Labitur infelix studiorum atque inmemor herbae
Victor equus fontisque avertitur et pede terram
Crebra ferit; demissae aures, incertus ibidem
Sudor, et ille quidem morituris frigidus, aret
Pellis et ad tactum tractanti dura resistit.
Haec ante exitium primis dant signa diebus;
Sin in processu coepit crudescere morbus,

475

480

485

490

495

500

Tum vero ardentes oculi atque attractus ab alto
Spiritus, interdum gemitu gravis, imaque longo
Ilia singultu tendunt, it naribus ater

505

510

515

Sanguis, et obsessas fauces premit aspera lingua.
Profuit inserto latices infundere cornu
Lenaeos; ea visa salus morientibus una;
Mox erat hoc ipsum exitio, furiisque refecti
Ardebant, ipsique suos iam morte sub aegra—
Di meliora piis erroremque hostibus illum !—
Discissos nudis laniabant dentibus artus.
Ecce autem duro fumans sub vomere taurus
Concidit et mixtum spumis vomit ore cruorem
Extremosque ciet gemitus. It tristis arator,
Maerentem abiungens fraterna morte iuvencum,
Atque opere in medio defixa relinquit aratra.
Non umbrae altorum nemorum, non mollia possunt 520
Prata movere animum, non, qui per saxa volutus
Purior electro campum petit amnis; at ima
Solvuntur latera, atque oculos stupor urguet inertis,
Ad terramque fluit devexo pondere cervix.

526

530

Quid labor aut benefacta iuvant? quid vomere terras
Invertisse gravis? atqui non Massica Bacchi
Munera, non illis epulae nocuere repostae:
Frondibus et victu paşcuntur simplicis herbae,
Pocula sunt fontes liquidi atque exercita cursu
Flumina, nec somnos abrumpit cura salubris.
Tempore non alio dicunt regionibus illis
Quaesitas ad sacra boves Iunonis, et uris
Inparibus ductos alta ad donaria currus.
Ergo aegre rastris terram rimantur, et ipsis
Unguibus infodiunt fruges, montisque per altos
Contenta cervice trahunt stridentia plaustra.
Non lupus insidias explorat ovilia circum,
Nec gregibus nocturnus obambulat; acrior illum
Cura domat; timidi dammae cervique fugaces
Nunc interque canes et circum tecta vagantur.
Iam maris inmensi prolem et genus omne natantum
Litore in extremo, ceu naufraga corpora, fluctus
Proluit; insolitae fugiunt in flumina phocae.
Interit et curvis frustra defensa latebris

VERG.

F

535

540

Vipera, et attoniti squamis adstantibus hydri.
Ipsis est aer avibus non aequus, et illae
Praecipites alta vitam sub nube relinquunt.
Praeterea iam nec mutari pabula refert,
Quaesitaeque nocent artes; cessere magistri,
Phillyrides Chiron Amythaoniusque Melampus.
Saevit, et in lucem Stygiis emissa tenebris
Pallida Tisiphone Morbos agit ante Metumque,
Inque dies avidum surgens caput altius effert.
Balatu pecorum et crebris mugitibus amnes
Arentesque sonant ripae collesque supini.
Iamque catervatim dat stragem atque aggerat ipsis
In stabulis turpi dilapsa cadavera tabo,
Donec humo tegere ac foveis abscondere discunt.
Nam neque erat coriis usus, nec viscera quisquam
Aut undis abolere potest, aut vincere flamma;
Ne tondere quidem morbo inluvieque peresa
Vellera nec telas possunt attingere putris ;
Verum etiam, invisos si quis temptarat amictus,
Ardentes papulae atque inmundus olentia sudor
Membra sequebatur, nec longo deinde moranti
Tempore contactos artus sacer ignis edebat.

545

550

555

560

565

P. VERGILI MARONIS

GEORGICON

LIBER QUARTUS.

PROTINUS aerii mellis caelestia dona
Exsequar. Hanc etiam, Maecenas, aspice partem.
Admiranda tibi levium spectacula rerum
Magnanimosque duces totiusque ordine gentis
Mores et studia et populos et proelia dicam.
In tenui labor; at tenuis non gloria, si quem
Numina laeva sinunt auditque vocatus Apollo.
Principio sedes apibus statioque petenda,
Quo neque sit ventis aditus,-nam pabula venti
Ferre domum prohibent-neque oves haedique petulci
Floribus insultent, aut errans bucula campo
Decutiat rorem, et surgentis atterat herbas.
Absint et picti squalentia terga lacerti

Pinguibus a stabulis, meropesque, aliaeque volucres,
Et manibus Procne pectus signata cruentis;
Omnia nam late vastant, ipsasque volantis

11

15

5

Ore ferunt dulcem nidis inmitibus escam.

At liquidi fontes et stagna virentia musco
Adsint, et tenuis fugiens per gramina rivus,

Palmaque vestibulum aut ingens oleaster inumbret,
Ut, cum prima novi ducent examina reges
Vere suo, ludetque favis emissa iuventus,
Vicina invitet decedere ripa calori,

21

Obviaque hospitiis teneat frondentibus arbos.
In medium, seu stabit iners, seu profluet humor,
Transversas salices et grandia coniice saxa,

25

« السابقةمتابعة »