صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

P. VERGILI MARONIS

GEORGICON

LIBER SECUNDUS.

HACTENUS arvorum cultus et sidera caeli,
Nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum
Virgulta et prolem tarde crescentis olivae.
Huc, pater o Lenaee; tuis hic omnia plena
Muneribus, tibi pampineo gravidus autumno
Floret ager, spumat plenis vindemia labris;
Huc, pater o Lenaee, veni, nudataque musto
Tingue novo mecum dereptis crura cothurnis.

Principio arboribus varia est natura creandis.
Namque aliae, nullis hominum cogentibus, ipsae
Sponte sua veniunt camposque et flumina late
Curva tenent, ut molle siler, lentaeque genestae,
Populus et glauca canentia fronde salicta;
Pars autem posito surgunt de semine, ut altae
Castaneae, nemorumque Iovi quae maxuma frondet
Aesculus, atque habitae Graiis oracula quercus.
Pullulat ab radice aliis densissima silva,
Ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus
Parva sub ingenti matris se subiicit umbra.

5

10

15

Hos natura modos primum dedit; his genus omne 20
Silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum.
Sunt alii, quos ipse via sibi repperit usus.
Hic plantas tenero abscindens de corpore matrum
Deposuit sulcis; hic stirpes obruit arvo,
Quadrifidasque sudes, et acuto robore vallos;
Silvarumque aliae pressos propaginis arcus

25

Exspectant et viva sua plantaria terra;

30

40

Nil radicis egent aliae, summumque putator
Haud dubitat terrae referens mandare cacumen;
Quin et caudicibus sectis-mirabile dictu-
Truditur e sicco radix oleagina ligno;
Et saepe alterius ramos inpune videmus
Vertere in alterius, mutatamque insita mala
Ferre pirum, et prunis lapidosa rubescere corna.
Quare agite o, proprios generatim discite cultus, 35
Agricolae, fructusque feros mollite colendo,
Neu segnes iaceant terrae. Iuvat Ismara Baccho
Conserere, atque olea magnum vestire Taburnum.
Tuque ades, inceptumque una decurre laborem,
O decus, o famae merito pars maxuma nostrae,
Maecenas, pelagoque volans da vela patenti.
Non ego cuncta meis amplecti versibus opto,
Non, mihi si linguae centum sint, oraque centum,
Ferrea vox; ades, et primi lege litoris oram ;
In manibus terrae; non hic te carmine ficto
Atque per ambages et longa exorsa tenebo.
Sponte sua quae se tollunt in luminis oras,
Infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt;
Quippe solo natura subest. Tamen haec quoque, si quis
Inserat, aut scrobibus mandet mutata subactis,
Exuerint silvestrem animum, cultuque frequenti
In quascumque voces artis haud tarda sequentur.
Nec non et sterilis, quae stirpibus exit ab imis,
Hoc faciet, vacuos si sit digesta per agros;
Nunc altae frondes et rami matris opacant,
Crescentique adimunt fetus, uruntque ferentem.
Iam, quae seminibus iactis se sustulit arbos,
Tarda venit, seris factura nepotibus umbram,
Pomaque degenerant sucos oblita priores,
Et turpis avibus praedam fert uva racemos.

Scilicet omnibus est labor inpendendus, et omnes Cogendae in sulcum, ac multa mercede domandae. Sed truncis oleae melius, propagine vites Respondent, solido Paphiae de robore myrtus; Plantis et durae coryli nascuntur, et ingens Fraxinus, Herculeaeque arbos umbrosa coronae,

45

50

55

60

65

70

Chaoniique patris glandes; etiam ardua palma
Nascitur, et casus abies visura marinos.
Inseritur vero et fetu nucis arbutus horrida,
Et steriles platani malos gessere valentis;
Castaneae fagus, ornusque incanuit albo
Flore piri, glandemque sues fregere sub ulmis.
Nec modus inserere atque oculos inponere simplex.
Nam, qua se medio trudunt de cortice gemmae
Et tenuis rumpunt tunicas, angustus in ipso
Fit nudo sinus: huc aliena ex arbore germen
Includunt, udoque docent inolescere libro.
Aut rursum enodes trunci resecantur, et alte
Finditur in solidum cuneis via, deinde feraces
Plantae inmittuntur: nec longum tempus, et ingens 80
Exiit ad caelum ramis felicibus arbos,

Miraturque novas frondes et non sua poma.

75

85

90

Praeterea genus haud unum, nec fortibus ulmis, Nec salici lotoque, neque Idaeis cyparissis; Nec pingues unam in faciem nascuntur olivae, Orchades, et radii, et amara pausia baca, Pomaque et Alcinoi silvae; nec surculus idem Crustumiis Syriisque piris gravibusque volemis. Non eadem arboribus pendet vindemia nostris, Quam Methymnaeo carpit de palmite Lesbos ; Sunt Thasiae vites, sunt et Mareotides albae, Pinguibus hae terris habiles, levioribus illae ; Et passo Psithia utilior, tenuisque Lageos, Temptatura pedes olim vincturaque linguam; Purpureae, preciaeque; et quo te carmine dicam, Rhaetica? nec cellis ideo contende Falernis. Sunt et Aminaeae vites, firmissima vina, Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanaeus ; Argitisque minor, cui non certaverit ulla Aut tantum fluere aut totidem durare per annos. Non ego te, Dis et mensis accepta secundis, Transierim, Rhodia, et tumidis, Bumaste, racemis. Sed neque, quam multae species, nec, nomina quae sint, Est numerus; neque enim numero conprendere refert ; Quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem Discere quam multae Zephyro turbentur arenae,

95

100

105

Aut, ubi navigiis violentior incidit Eurus,
Nosse, quot Ionii veniant ad litora fluctus.
Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt.
Fluminibus salices crassisque paludibus alni
Nascuntur, steriles saxosis montibus orni :
Litora myrtetis laetissima; denique apertos
Bacchus amat collis, aquilonem et frigora taxi.
Aspice et extremis domitum cultoribus orbem,
Eoasque domos Arabum pictosque Gelonos:
Divisae arboribus patriae. Sola India nigrum
Fert ebenum, solis est turea virga Sabaeis.
Quid tibi odorato referam sudantia ligno
Balsamaque et bacas semper frondentis acanthi ?
Quid nemora Aethiopum, molli canentia lana?
Velleraque ut foliis depectant tenuia Seres?
Aut quos Oceano propior gerit India lucos,
Extremi sinus orbis, ubi aera vincere summum
Arboris haud ullae iactu potuere sagittae?

110

115

120

Et gens illa quidem sumptis non tarda pharetris. 125
Media fert tristis sucos tardumque saporem
Felicis mali, quo non praesentius ullum,
Pocula si quando saevae infecere novercae
Miscueruntque herbas et non innoxia verba,
Auxilium venit, ac membris agit atra venena.
Ipsa ingens arbos faciemque simillima lauro,
Et, si non alium late iactaret odorem,
Laurus erat; folia haud ullis labentia ventis ;
Flos ad prima tenax; animas et olentia Medi
Ora fovent illo et senibus medicantur anhelis.

Sed neque Medorum silvae, ditissima terra,
Nec pulcher Ganges atque auro turbidus Hermus
Laudibus Italiae certent, non Bactra, neque Indi,
Totaque turiferis Panchaia pinguis arenis.
Haec loca non tauri spirantes naribus ignem
Invertere satis inmanis dentibus hydri,

Nec galeis densisque virum seges horruit hastis;
Sed gravidae fruges et Bacchi Massicus humor
Inplevere; tenent oleae armentaque laeta.
Hinc bellator equus campo sese arduus infert;
Hinc albi, Clitumne, greges et maxuma taurus

130

135

140

145

Victima, saepe tuo perfusi flumine sacro,
Romanos ad templa deum duxere triumphos.
Hic ver adsiduum atque alienis mensibus aestas;
Bis gravidae pecudes, bis pomis utilis arbos.
At rabidae tigres absunt et saeva leonum
Semina, nec miseros fallunt aconita legentis,
Nec rapit inmensos orbis per humum, neque tanto
Squameus in spiram tractu se colligit anguis.
Adde tot egregias urbes operumque laborem,
Tot congesta manu praeruptis oppida saxis,
Fluminaque antiquos subterlabentia muros.

150

155

An mare, quod supra, memorem, quodque adluit infra ?
Anne lacus tantos, te, Lari maxume, teque,
Fluctibus et fremitu adsurgens Benace marino? 160
An memorem portus Lucrinoque addita claustra
Atque indignatum magnis stridoribus aequor,
Iulia qua ponto longe sonat unda refuso
Tyrrhenusque fretis inmittitur aestus Avernis?
Haec eadem argenti rivos aerisque metalla
Ostendit venis, atque auro plurima fluxit.

165

170

Haec genus acre virum, Marsos, pubemque Sabellam,
Adsuetumque malo Ligurem, Volscosque verutos
Extulit, haec Decios, Marios, magnosque Camillos,
Scipiadas duros bello, et te, maxume Caesar,
Qui nunc extremis Asiae iam victor in oris
Inbellem avertis Romanis arcibus Indum.
Salve, magna parens frugum, Saturnia tellus,
Magna virum; tibi res antiquae laudis et artis
Ingredior, sanctos ausus recludere fontis,
Ascraeumque cano Romana per oppida carmen.
Nunc locus arvorum ingeniis, quae robora cuique,
Quis color, et quae sit rebus natura ferendis.
Difficiles primum terrae collesque maligni,
Tenuis ubi argilla et dumosis calculus arvis,
Palladia gaudent silva vivacis olivae.
Indicio est tractu surgens oleaster eodem
Plurimus et strati bacis silvestribus agri.

175

180

At quae pinguis humus dulcique uligine laeta, Quique frequens herbis et fertilis ubere campus— 185 Qualem saepe cava montis convalle solemus

« السابقةمتابعة »