صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

665

It clamor totis per propugnacula muris;
Intendunt acris arcus, amentaque torquent.
Sternitur omne solum telis; tum scuta cavaeque
Dant sonitum flictu galeae; pugna aspera surgit:
Quantus ab occasu veniens pluvialibus Haedis
Verberat imber humum; quam multa grandine nimbi
In vada praecipitant, cum Iuppiter horridus austris 670
Torquet aquosam hiemem et caelo cava nubila rumpit.
Pandarus et Bitias, Idaeo Alcanore creti,

675

Quos Iovis eduxit luco silvestris Iaera,
Abietibus iuvenes patriis et montibus aequos,
Portam, quae ducis inperio commissa, recludunt,
Freti armis, ultroque invitant moenibus hostem.
Ipsi intus dextra ac laeva pro turribus adstant,
Armati ferro et cristis capita alta corusci:
Quales aeriae liquentia flumina circum,
Sive Padi ripis, Athesim seu propter amoenum,
Consurgunt geminae quercus intonsaque caelo
Attollunt capita et sublimi vertice nutant.
Inrumpunt, aditus Rutuli ut videre patentis.
Continuo Quercens et pulcher Aquicolus armis
Et praeceps animi Tmarus et Mavortius Haemon 685
Agminibus totis aut versi terga dedere,

Aut ipso portae posuere in limine vitam.
Tum magis increscunt animis discordibus irae;
Et iam collecti Troes glomerantur eodem,

680

695

Et conferre manum et procurrere longius audent. 690
Ductori Turno, diversa in parte furenti
Turbantique viros, perfertur nuntius, hostem
Fervere caede nova, et portas praebere patentis.
Deserit inceptum, atque inmani concitus ira
Dardaniam ruit ad portam fratresque superbos.
Et primum Antiphaten, is enim se primus agebat,
Thebana de matre nothum Sarpedonis alti,
Coniecto sternit iaculo; volat Itala cornus
Aera per tenerum, stomachoque infixa sub altum
Pectus abit; reddit specus atri volneris undam
Spumantem, et fixo ferrum in pulmone tepescit.
Tum Meropem atque Erymanta manu, tum sternit
Aphidnum;

700

Tum Bitian ardentem oculis animisque frementem,
Non iaculo; neque enim iaculo vitam ille dedisset;
Sed magnum stridens contorta phalarica venit,
Fulminis acta modo; quam nec duo taurea terga,
Nec duplici squama lorica fidelis et auro
Sustinuit; conlapsa ruunt inmania membra.

705

710

Dat tellus gemitum, et clipeum super intonat ingens.
Talis in Euboico Baiarum litore quondam
Saxea pila cadit, magnis quam molibus ante
Constructam ponto iaciunt: sic illa ruinam
Prona trahit, penitusque vadis inlisa recumbit;
Miscent se maria, et nigrae attolluntur arenae ;
Tum sonitu Prochyta alta tremit, durumque cubile 715
Inarime Iovis inperiis inposta Typhoeo.

Hic Mars armipotens animum virisque Latinis Addidit, et stimulos acris sub pectore vertit; Inmisitque Fugam Teucris atrumque Timorem. Undique conveniunt, quoniam data copia pugnae, 720 Bellatorque animo deus incidit.

725

Pandarus, ut fuso germanum corpore cernit,
Et quo sit fortuna loco, qui casus agat res,
Portam vi multa converso cardine torquet,
Obnixus latis humeris, multosque suorum
Moenibus exclusos duro in certamine linquit;
Ast alios secum includit recipitque ruentis,
Demens! qui Rutulum in medio non agmine regem
Viderit inrumpentem, ultroque incluserit urbi,
Inmanem veluti pecora inter inertia tigrim.
Continuo nova lux oculis effulsit, et arma
Horrendum sonuere; tremunt in vertice cristae
Sanguineae, clipeoque micantia fulmina mittit.
Adgnoscunt facien invisam atque inmania membra
Turbati subito Aeneadae. Tum Pandarus ingens 735
Emicat, et mortis fraternae fervidus ira

Effatur: Non haec dotalis regia Amatae;

Nec muris cohibet patriis media Ardea Turnum.
Castra inimica vides; nulla hinc exire potestas.
Olli subridens sedato pectore Turnus:
Incipe, si qua animo virtus, et consere dextram ;
Hic etiam inventum Priamo narrabis Achillen.

730

740

745

Dixerat. Ille rudem nodis et cortice crudo
Intorquet summis adnixus viribus hastam ;
Excepere aurae; volnus Saturnia Iuno
Detorsit veniens, portaeque infigitur hasta.
At non hoc telum, mea quod vi dextera versat,
Effugies; neque enim is teli nec volneris auctor.
Sic ait, et sublatum alte consurgit in ensem,
Et mediam ferro gemina inter tempora frontem
Dividit inpubisque inmani volnere malas.
Fit sonus; ingenti concussa est pondere tellus;
Conlapsos artus atque arma cruenta cerebro
Sternit humi moriens, atque illi partibus aequis
Huc caput atque illuc humero ex utroque pependit. 755
Diffugiunt versi trepida formidine Troes.

Et, si continuo victorem ea cura subisset,
Rumpere claustra manu sociosque inmittere portis,
Ultimus ille dies bello gentique fuisset.

Sed furor ardentem caedisque insana cupido
Egit in adversos.

Principio Phalerim et succiso poplite Gygen
Excipit; hinc raptas fugientibus ingerit hastas
In tergum; Iuno viris animumque ministrat.

750

760

770

Addit Halym comitem et confixa Phegea parma; 765
Ignaros deinde in muris Martemque cientis
Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytanimque.
Lyncea tendentem contra sociosque vocantem
Vibranti gladio connixus ab aggere dexter
Occupat; huic uno deiectum comminus ictu
Cum galea longe iacuit caput. Inde ferarum
Vastatorem Amycum, quo non felicior alter
Unguere tela manu ferrumque armare veneno;
Et Clytium Aeoliden, et amicum Crethea Musis,
Crethea Musarum comitem, cui carmina semper
Et citharae cordi, numerosque intendere nervis ;
Semper equos atque arma virum pugnasque canebat.
Tandem ductores audita caede suorum
Conveniunt Teucri, Mnestheus acerque Serestus;
Palantisque vident socios hostemque receptum.
Et Mnestheus: Quo deinde fugam, quo tenditis? inquit.
Quos alios muros, quae iam ultra moenia habetis?

775

780

785

Unus homo, et vestris, o cives, undique saeptus
Aggeribus, tantas strages inpune per urbem
Ediderit? iuvenum primos tot miserit Orco?
Non infelicis patriae veterumque deorum
Et magni Aeneae, segnes, miseretque pudetque?
Talibus accensi firmantur, et agmine denso
Consistunt. Turnus paulatim excedere pugna
Et fluvium petere ac partem, quae cingitur unda. 790
Acrius hoc Teucri clamore incumbere magno,
Et glomerare manum: ceu saevum turba leonem
Cum telis premit infensis; at territus ille,
Asper, acerba tuens, retro redit; et neque terga
Ira dare aut virtus patitur, nec tendere contra,
Ille quidem hoc cupiens, potis est per tela virosque.
Haud aliter retro dubius vestigia Turnus
Inproperata refert, et mens exaestuat ira.
Quin etiam bis tum medios invaserat hostis,
Bis confusa fuga per muros agmina vertit;

Sed manus e castris propere coit omnis in unum,
Nec contra viris audet Saturnia Iuno
Sufficere; aeriam caelo nam Iuppiter Irim
Demisit, germanae haud mollia iussa ferentem,
Ni Turnus cedat Teucrorum moenibus altis.
Ergo nec clipeo iuvenis subsistere tantum
Nec dextra valet; iniectis sic undique telis
Obruitur. Strepit adsiduo cava tempora circum
Tinnitu galea, et saxis solida aera fatiscunt;
Discussaeque iubae capiti; nec sufficit umbo
Ictibus; ingeminant hastis et Troes et ipse
Fulmineus Mnestheus. Tum toto corpore sudor
Liquitur et piceum - nec respirare potestas-
Flumen agit; fessos quatit aeger anhelitus artus.
Tum demum praeceps saltu sese omnibus armis
In fluvium dedit. Ille suo cum gurgite flavo
Accepit venientem ac mollibus extulit undis,
Et laetum sociis abluta caede remisit.

795

800

805

810

815

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER DECIMUS.

PANDITUR interea domus omnipotentis Olympi,
Conciliumque vocat divom pater atque hominum rex
Sideream in sedem, terras unde arduus omnis
Castraque Dardanidum adspectat populosque Latinos.
Considunt tectis bipatentibus; incipit ipse:
Caelicolae magni, quianam sententia vobis
Versa retro, tantumque animis certatis iniquis?
Abnueram bello Italiam concurrere Teucris.

Quae contra vetitum discordia? quis metus aut hos
Aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit?
Adveniet iustum pugnae, ne arcessite, tempus,
Cum fera Karthago Romanis arcibus olim
Exitium magnum atque Alpes inmittet apertas:
Tum certare odiis, tum res rapuisse licebit.
Nunc sinite, et placitum laeti conponite foedus.

Iuppiter haec paucis; at non Venus aurea contra Pauca refert:

5

10

15

20

O Pater, o hominum rerumque aeterna potestas!
Namque aliud quid sit, quod iam inplorare queamus ?
Cernis, ut insultent Rutuli, Turnusque feratur
Per medios insignis equis tumidusque secundo
Marte ruat? Non clausa tegunt iam moenia Teucros :
Quin intra portas atque ipsis proelia miscent
Aggeribus murorum, et inundant sanguine fossae.
Aeneas ignarus abest. Numquamne levari
Obsidione sines? muris iterum imminet hostis
Nascentis Troiae, nec non exercitus alter;
Atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis

25

« السابقةمتابعة »