صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

670

Terribili inpexum saeta, cum dentibus albis
Indutus capiti, sic regia tecta subibat,
Horridus, Herculeoque humeros innexus amictu.
Tum gemini fratres Tiburtia moenia linquunt,
Fratris Tiburti dictam cognomine gentem,
Catillusque acerque Coras, Argiva iuventus,
Et primam ante aciem densa inter tela feruntur:
Ceu duo nubigenae cum vertice montis ab alto
Descendunt Centauri, Homolen Othrymque nivalem 675
Linquentes cursu rapido; dat euntibus ingens
Silva locum, et magno cedunt virgulta fragore.
Nec Praenestinae fundator defuit urbis,
Volcano genitum pecora inter agrestia regem
Inventumque focis omnis quem credidit aetas,
Caeculus. Hunc legio late comitatur agrestis,
Quique altum Praeneste viri, quique arva Gabinae
Iunonis gelidumque Anienem et roscida rivis
Hernica saxa colunt, quos dives Anagnia pascit,
Quos, Amasene pater. Non illis omnibus arma,
Nec clipei currusve sonant; pars maxuma glandes
Liventis plumbi spargit; pars spicula gestat
Bina manu; fulvosque lupi de pelle galeros
Tegmen habent capiti; vestigia nuda sinistri
Instituere pedis; crudus tegit altera pero.

At Messapus, equum domitor, Neptunia proles,
Quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro,
Iam pridem resides populos desuetaque bello
Agmina in arma vocat subito, ferrumque retractat.
Hi Fescenninas acies Aequosque Faliscos,
Hi Soractis habent arces Flaviniaque arva,
Et Cimini cum monte lacum lucosque Capenos,
Ibant aequati numero, regemque canebant:
Ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni
Cum sese e pastu referunt et longa canoros
Dant per colla modos; sonat amnis et Asia longe
Pulsa palus.

Nec quisquam aeratas acies ex agmine tanto
Misceri putet, aeriam sed gurgite ab alto
Urgueri volucrum raucarum ad litora nubem.

Ecce, Sabinorum prisco de sanguine magnum

680

685

690

695

700

705

710

Agmen agens Clausus magnique ipse agminis instar,
Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens
Per Latium, postquam in partem data Roma Sabinis.
Una ingens Amiterna cohors priscique Quirites,
Ereti manus omnis oliviferaeque Mutuscae;
Qui Nomentum urbem, qui Rosea rura Velini,
Qui Tetricae horrentis rupes montemque Severum
Casperiamque colunt Forulosque et flumen Himellae;
Qui Tiberim Fabarimque bibunt, quos frigida misit
Nursia, et Hortinae classes populique Latini;
Quosque secans infaustum interluit Allia nomen :
Quam multi Libyco volvuntur marmore fluctus,
Saevus ubi Orion hibernis conditur undis;
Vel cum sole novo densae torrentur aristae,
Aut Hermi campo, aut Lyciae flaventibus arvis.
Scuta sonant, pulsuque pedum conterrita tellus.

Hinc Agamemnonius, Troiani nominis hostis,
Curru iungit Halaesus equos, Turnoque ferocis
Mille rapit populos, vertunt felicia Baccho
Massica qui rastris, et quos de collibus altis
Aurunci misere patres Sidicinaque iuxta
Aequora, quique Cales linquunt, amnisque vadosi
Accola Volturni, pariterque Saticulus asper
Oscorumque manus. Teretes sunt aclydes illis
Tela; sed haec lento mos est aptare flagello.
Laevas cetra tegit; falcati comminus enses.

Nec tu carminibus nostris indictus abibis,
Oebale, quem generasse Telon Sebethide nympha
Fertur, Teleboum Capreas cum regna teneret,
Iam senior; patriis sed non et filius arvis
Contentus late iam tum dicione premebat
Sarrastis populos et quae rigat aequora Sarnus,

715

720

725

730

735

740

Quique Rufras Batulumque tenent atque arva Celemnae,
Et quos maliferae despectant moenia Abellae,
Teutonico ritu soliti torquere cateias;
Tegmina quis capitum raptus de subere cortex,
Aerataeque micant peltae, micat aereus ensis.
Et te montosae misere in proelia Nersae,
Ufens, insignem fama et felicibus armis;
Horrida praecipue cui gens, adsuetaque multo

745

AENEIDOS LIB. VII.

Venatu nemorum, duris Aequicula glaebis.
Armati terram exercent, semperque recentis
Convectare iuvat praedas et vivere rapto.

Quin et Marruvia venit de gente sacerdos,
Fronde super galeam et felici comptus oliva,
Archippi regis missu, fortissimus Umbro,
Vipereo generi et graviter spirantibus hydris
Spargere qui somnos cantuque manuque solebat,
Mulcebatque iras et morsus arte levabat.
Sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum
Evaluit, neque eum iuvere in volnera cantus
Somniferi et Marsis quaesitae montibus herbae.
Te nemus Anguitiae, vitrea te Fucinus unda,
Te liquidi flevere lacus.

225

750

755

76

Ibat et Hippolyti proles pulcherrima bello, Virbius, insignem quem mater Aricia misit, Eductum Egeriae lucis humentia circum Litora, pinguis ubi et placabilis ara Dianae. Namque ferunt fama Hippolytum, postquam arte no

vercae

765

Occiderit patriasque explerit sanguine poenas
Turbatis distractus equis, ad sidera rursus
Aetheria et superas caeli venisse sub auras,
Paeoniis revocatum herbis et amore Dianae.
Tum Pater omnipotens, aliquem indignatus ab umbris
Mortalem infernis ad lumina surgere vitae,
Ipse repertorem medicinae talis et artis

Fulmine Phoebigenam Stygias detrusit ad undas.
At Trivia Hippolytum secretis alma recondit
Sedibus, et nymphae Egeriae nemoriqué relegat,
Solus ubi in silvis Italis ignobilis aevum
Exigeret, versoque ubi nomine Virbius esset.
Unde etiam templo Triviae lucisque sacratis
Cornipedes arcentur equi, quod litore currum
Et iuvenem monstris pavidi effudere marinis.
Filius ardentis haud setius aequore campi
Exercebat equos curruque in bella ruebat.

Ipse inter primos praestanti corpore Turnus
Vertitur arma tenens, et toto vertice supra est.
Cui triplici crinita iuba galea alta Chimaeram

VERG.

771

775

780

785

Sustinet, Aetnaeos efflantem faucibus ignis,

Tam magis illa fremens et tristibus effera flammis,
Quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae.
At levem clipeum sublatis cornibus Io
Auro insignibat, iam saetis obsita, iam bos,
Argumentum ingens, et custos virginis Argus,
Caelataque amnem fundens pater Inachus urna.
Insequitur nimbus peditum, clipeataque totis
Agmina densentur campis, Argivaque pubes
Auruncaeque manus, Rutuli veteresque Sicani
Et Sacranae acies et picti scuta Labici;
Qui saltus, Tiberine, tuos, sacrumque Numici
Litus arant, Rutulosque exercent vomere collis,
Circaeumque iugum, quis Iuppiter Anxurus arvis
Praesidet, et viridi gaudens Feronia luco;
Qua Saturae iacet atra palus, gelidusque per imas
Quaerit iter vallis atque in mare conditur Ufens.

Hos super advenit Volsca de gente Camilla,
Agmen agens equitum et florentis aere catervas,
Bellatrix, non illa colo calathisve Minervae
Femineas adsueta manus, sed proelia virgo
Dura pati cursuque pedum praevertere ventos.
Illa vel intactae segetis per summa volaret
Gramina, nec teneras cursu laesisset aristas;
Vel mare per medium fluctu suspensa tumenti
Ferret iter, celeris nec tingueret aequore plantas.
Illam omnis tectis agrisque effusa iuventus
Turbaque miratur matrum et prospectat euntem,
Attonitis inhians animis, ut regius ostro
Velet honos levis humeros, ut fibula crinem
Auro internectat, Lyciam ut gerat ipsa pharetram
Et pastoralem praefixa cuspide myrtum.

790

795

800

805

810

815

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER OCTAVUS.

Ur belli signum Laurenti Turnus ab arce
Extulit, et rauco strepuerunt cornua cantu,
Utque acris concussit equos, utque inpulit arma,
Extemplo turbati animi, simul omne tumultu
Coniurat trepido Latium, saevitque iuventus
Effera. Ductores primi Messapus et Ufens
Contemptorque deum Mezentius undique cogunt
Auxilia, et latos vastant cultoribus agros.
Mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem,
Qui petat auxilium, et, Latio consistere Teucros,
Advectum Aenean classi victosque Penatis
Inferre et fatis regem se dicere posci,
Edoceat, multasque viro se adiungere gentis
Dardanio, et late Latio increbescere nomen.
Quid struat his coeptis, quem, si Fortuna sequatur,
Eventum pugnae cupiat, manifestius ipsi,
Quam Turno regi, aut regi adparere Latino.

Talia per Latium. Quae Laomedontius heros
Cuncta videns magno curarum fluctuat aestu;
Atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc,
In partisque rapit varias perque omnia versat:
Sicut aquae tremulum labris ubi lumen aenis
Sole repercussum aut radiantis imagine Lunae
Omnia pervolitat late loca, iamque sub auras
Erigitur summique ferit laquearia tecti.
Nox erat, et terras animalia fessa per omnis
Alituum pecudumque genus sopor altus habebat:
Cum pater in ripa gelidique sub aetheris axe

Q2

[blocks in formation]
« السابقةمتابعة »