صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

qualitatibus, sicuti Claudianus inquit: Frugibus alternis, non consule computat annum.

Joan. Lud. Vives.

71 Impius miles] Proprium militis epitheton. Iratus Melibœus impium militem dicit, seu quod agrum suum teneat: seu quod civile gesserit bellum, qui pro Antonio arma portavit, qui bella civilia gessit. Hic læsit Virgilius Octavianum Augustum, tamen secutus est veritatem. Dum miles portando arma, vicit alios, impius nocendo dictus est. Servius.

Impius miles] Hoc titulo dignus, quia, ut Lucan. x. 407.

Nulla salus pietusque viris qui castra sequuntur.

Emmeness.

Novalia] Id est, nova rura, quæ per singulos annos novantur per semina. Vel etiam novalia dicuntur unde sylva tollitur. Servius.

Novalia] Novalis Latinis dicta est terra primum proscissa, hoc est, pri ma aratione mota. Varro 1. 29. dicendam putat a prima aratione, donec movetur rursus secunda. Certe toties novatur terra quoties aratur, quam Græci veὸν, vel veιὸν vocant per omne id tempus, quo vertitur et aratur, donec conseratur. Hesiod. ἔρy,

463.

Νειὸν δὲ σπείρειν ἔτι κουφίζουσαν ἄρουραν

Νειός, &c.

Non dubium autem quin novalem terram, et novale eodem sensu Latini frequentaverint, quæ Græci vedy et νειὸν sive νεωμένην γῆν. Perite Noster hic distinxit. Ex citato Varr. loco seges proprie id est quod aratum satum est, ἡ σπορίμη γῆ. Novale, quod aratione novatum est, necdum satum est, ἡ νεασίμη. Servins exponit Novalia, nova rura, quæ per singulos annos novantur per semina. immo arationibus. Quamvis ne hoc quidem verum sit. Nec enim quotannis arantur novalia, ut nec quotannis seruntur; alternis

quippe cessant. Hæc Salmasius p. 730.731. quem uberius disputantem adeas operæ est. Novale est, ut Plin. XVIII. 19. quod alternis annis seritur. Dicitur novalis, nempe terra, novale, nempe solum, ut Sanct. l. IV. p. 341. et 346. et Servius ad Ge. 1. 71.

Alternis idem tonsas cessare novales. Ovid. de Ponto 1. 13.

Quæ nunquam vacuo solita est cessare

novali,

Fructibus assiduis lassa senescit hu

mus.

Cum novali solo cessandi tempus datur, fessum dicitur, et stercoratione refoveatur necessum est, ut Columell. de cultu Hort. l. x.

Pabula nec pigeat fesso præbere norali,

Immundis quæcunque vomit latrina cloacis.

Emmeness.

Habebit] In spe ponitur. Servius. 72 Barbarus] Id est, sævus, immitis, peregrinus. Exceptis Græcis, teste Festo et Strabone l. 1. omnes nationes appellabantur barbaræ. Sic Nævius poëta Latinus barbarus Plaut. in Mil. glor. 1. 2. 56. et in prol. Asin. vs. 11. barbare, i. e. Latine. Quia difficulter, duriter, et aspere, pronunciabant, ut Strabo lib. xiv. Post Romani, rerum domini, barbarorum numero se exemerunt, ut hoc abunde in Romanis scriptoribus probari potest. Emmeness.

En, quo discordia] Ad quam miseriam? Servius.

En, quo discordia civis] Pacis tempore et sementem et messem facit tutissimam et felicissimam agricola. Virgil. Ge. II. 458.

O fortunatos nimium, sua si bona norint,

Agricolas; quibus ipsa, procul discordibus armis,

Fundit humo facilem victum justissima tellus.

Bellum contra omnibus exitiosum, ut Lucan. ex Homeri Il.

*Ὡς ἔρις ἔκ τε θεῶν, ἐκ τ ̓ ἀνθρώπων ἀπόλοιτο.

Emmeness.

Civis] Per i, more Velliano, ut etiam in nummis pluribus est, meliores habent codices. Pierius. Vide quæ dicta sunt ad ver. 3. et Dausq. Orthograph. p. 109. et 110. Emmeness.

73 Produxit] In perveteri exposito Vaticano et in Longobardico Perduxit omnino legitur, ut vulgata habent exemplaria. Sed in Romano, in Mediceo, et quibusdam aliis Produxit habetur, id quod alii viderint. Pierius.

En, quis consevimus agros] Veteres quidem plerique omnes codices ita habent, ut vulgo legitur, Romano excepto, in quo scriptum est: His nos consevimus agris. Quasi dicere velit, quod nescio qua natale solum dulcedine mentes afficiat. Sed enim longe acerbior querela mihi videtur magisque movere pathos, quum lamentatur hostes, et eos quidem impios et barbaros, bona quæ ipsi sibi comparaverint, habituros, labores suos perditos, messemque ipsam tam cultam, tam lætam, de manibus suis violenter abreptam. Quare Melibæus, qui dixerat: Impius hæc: ad infelicitatem suam miserabilius deplorandam, remque ipsam atrocius exacerbandam, causam objectat civium discordiam, quasi dicere velit ipsosmet sibi pedicas complicasse. Malum enim quod sibi quis accersit, adscribitur imprudentiæ: quod vero aliunde accidit, vel fortunæ vel fatorum inclementiæ: ubi consolationis locus a necessitate, cui neque Deos repugnare posse poëtæ veteres tradidere. Idem.

74 Insere] Sibimet ipsi imperat : et apostrophen facit ad seipsum, dolendo vet invidendo non habere se id quod Tityrus. Servius.

Insere nunc Hæc particula apta est conficiendis ironiis. Ovid.

I nunc et cupidi nomen amartis habe. Martial,

[blocks in formation]

De inserendis pyris hæc Columell. 1. de Arb. c. 24. Quæ ut sint feraces, cum jam adoleverint, alte ablaqueato, et juxta ipsam radicem truncum findito, et in fissuram cuneum pineum tedæ adjicito, et ibi relinquito: deinde, obruta laqueatione, cinerem supra terram spargito. de insitione arborum c. 26. et Palladius l. 14. Emmeness.

Pone ordine vites] Quia quadrato ordine vites ponuntur. Servius.

Pone ordine vites] Propert. Ipse seram vites, pangamque ex ordine colles. Vide Ge. II. Indulge ordinibus, &c. Vitem autem ordine positam στοιχάδα, temere et confuse ξυστάδα nominant. Taubmann.

Pone] Hortense verbum. Quæcunque enim a radicibus et plantis non a seminibus ortum ducunt, et succrescunt, poni dicuntur, ut passim Col. x. de cult. Hort. et XI. 2. Arundinetu ponere: et nihil eo frequentius in l. de arboribus. Noster Ecl. 11. 54. Et vos, o lauri, carpam, et te, proxima myrte;

Sic positæ quoniam suavis miscetis odores.

[blocks in formation]

75 Quondam fælix pecus] Quando manebat mihi hereditas: vel quamdiu ego fœlix fui aliquando in finibus nostris. hic videt se pastor exclusum esse: et videt se non habere illud, quo Tityrus utitur. Servius.

Ite meæ, quondam felix pecus] Romanus codex notæ majoris, Oblongus, Longobardicus, et aliquot alii manuscripti, versum, hoc dictionum ordine legunt, Ite meæ, felix quondam pecus. quod nescio quid suavius habet. Pierius.

76 Projectus] Id est, extensus, explicatis omnibus corporis artubus. Cic. de Orat. III. 59. Brachium procerius projectum. Vide Non. Marc. in voce Projectus. Emmeness.

In antro] Nannius vult speluncam pro domo pastori fuisse, ductus argumento etymi τῆς μάνδρας, quæ nunc stabulum, nunc antrum significat, unde et ἀρχιμανδρίται pastores. Item illius in Cyclop. Theocr.

“Αδιον ἐν τῶντρῳ παρ ̓ ἐμῖν τὴν νύκτα διαξεῖς·

Ἐντὶ δάφναι τηνεὶ, ἐντὶ ῥαδιναὶ κυπάρισσοι.

Sed nondum adducor ut Nannioassentiar; nam et μάνδρα pro cubili, et tugurio accipitur. Et Polyphemus, qui antro contentus erat, ferinam vitam vixit, et ut cæteri Cyclopes ἄπολιν et quia, teste Homero, et Arist. in Ethic. lib. nulla juris publici religione teneretur, ut Κυκλώπειος βίος immanis et ἄνομος dictaretur: ut mirum non sit, si se, ut feræ in lustra, illi in antra receptarent. Sed et pastores Romanos tuguria pro domiciliis. habuisse liquet ex illo: O tantum libeat mecum tibi sordida rura, Atque humiles habitare casas. Quin et Maro Scythas pastores narrat, ut rein novam et inusitatam suo seculo, in defossis specubus secura sub alta otia agere terra. Penus autem, quam pro confirmatione suæ sententiæ memorat Nannius, non est Melibæi, quem antro pro domo usum dicit, sed Tityri

amicum ad divertendum invitantís et agrestem gazam offerentis. Germanus. 77 Dumosa] Id est, rigida, spinosa. Servius.

Dumosa de rupe &c.] Hic etiam numerus mutatus in codicibus aliquot manuscriptis, in quibus legitur, Dumosa pendere procul de rupe videbo. et ita legitur apud Arusianum in elocutionum libello. In Mediceo cоdice uno mutato vocabulo, Frondosa pendere procul de rupe, scriptum est. Quod quidem ego sumptum crediderim ex Pomp. Festi paraphrasi, ita dumosa interpretantis: quum spinosa Servius velit. Pierius.

Dumosa] Sic Ge. п. 480.
dumosis calculus arvis.

Colum. de cult. hort.

At si dumosis positi sunt collibus horti. Id est, vepribus et spinis plenis. Emm.

Pendere] Quia cum pascuntur, pendent. Servius.

Pendere de rupe] Martial. et Ovid. hæserunt suo quisque flexu. Ille

XIII. 99.

Pendentem summa capream de rupe videbis,

Casuram speres, decipit illa canes. Hic de Ponto, 1. 9.

Ipse ego pendentes, liceat modo, rupe capellas,

Ipse velim baculo pascere nixus oves.

Virgilius quoque ipse in Culice:
Hæc suspensa rapit carpente cacumina

morsu

Vel salicis lentæ, vel quæ nova nascitur alnus.

Cerda.

Pendere de rupe] De capris pascendis in montosis et præruptis locis Varro de r. r. II. 3. Potius sylvestribus saltibus delectantur, quam pratis. Studiose enim de agrestibus fruticibus pascuntur, atque in locis cultis virgulta carpunt, itaque a carpendo capræ nominate. Colum. vII. с. 6. Caprinum pecus dumeta potius quam campestrem situm desiderat: asperisque etiam locis ac sylvestribus optime pasci

tur. Nam nec rubos aversatur, nec vepribus offenditur, et arbusculis frutetis que maxime gaudet. Emmeness.

78 Carmina] Id est, quia non libet rustico canere carenti possessione.

Servius.

79 Cytisum] Genus fruticis, vel herba, quæ nascitur inter campos et sylvas in Cythisa civitate. Idem.

Florentem cytisum] V. N. Ge. 11. 431. Cum autem Aristot. 1. III. De Animal. florentem cytisum inflammare dicat, sunt qui florentem hic intelligant virentem. Vel, quia vis naturæ ea est in capellis, ut illis filos non noceat: vel certe, quod in Italia sit minus ille noxius. Taubmann.

Cytisum] De utilitate cytisi sic Colum. xv. 11. Gallinis, apibus, capris, bubus quoque et omni generi pecudum utilissimus est, quod ex eo cito pinguescit, et lactis plurimum præbet ovibus. Idem lib. de arb. c. 28. The ocr. Idyll. x. 30.

̔Α αΐξ τὸν κύτισον, ὁ λύκος τὰν αἶγα διώκει.

Noster Ecl. 11. 64.

Florentem cytisum sequitur lasciva capella.

Et Ge. 111. 394.

At cui lactis amor, cytisum lotosque
frequentes
[herbas.

Ipse manu, salsasque ferat præsepibus Emmeness.

Amaras] Adnostrum saporem: nam capris dulces sunt. Servius.

80 Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem] In Romano codice, et in Mediceo, poteras, exacta specie scriptum est, quod valde placet. In Longobardico, in Mediceo, et plerisque aliis, Hac mecum poteris requiescere nocte. Ablativo casu habetur, ut pleraque etiam vulgaria habent exemplaria. Sed hanc noctem agnoscit Arusianus Messus in eodem elocutionum libello, qui falso sub alterius nomine circumfertur, cujus legitimam inscriptionem inveni in Jani Parrhasii bibliotheca. Arusianus itaque pro

baturus elocutionis formam, quod requiesco illud tempus dicimus eleganter, carmen hoc ex Virgilio citat, ubi Hanc mecum poteris requiescere noctem habeatur, accusativo casu: alia vero significatione ab eodem dictum esse alibi, Et mutata suos requierunt flumina cursus. Pierius.

81 Mitia] Matura: quæ non remordent cum mordentur. Servius.

82 Castanea] Id est, mala antiquiora. Idem.

Castanea] Castaneas molles exponit. Servius maturas: magis placet, quod Nonius Marcellus ait, molles, novas, vel recentiores. Pierius.

Molles] Id est, maturæ. Servius. Et pressi] Emulcti, et in caseum coacti. Idem.

Pressi lactis] In caseum coacti. Ita Ovid. Met. VIII. 10. et lactis massa coacti. Alii etiam, lac pressum, lac recens emulctum exponunt: alii illud Homeri Odyss. 1. ἄκρητον γάλα sapere putant. Turnebus tamen, v. 12. caseum exponit: qui et coagulo cogitur, et premitur ipsa manu etiam, dum figuratur. Sueton. in Octav. c. 76. et caseum bubulum manu pressum. Columella VII. 8. Illa vero notissima est ratio casei faciendi, quem dicimus manu pressum. Premitur autem, ne sit fistulosus. Taubmann.

83 Villarum] Villicus, inquit Varro de r. rust. 1. 21. a villa: villa, quod ab eo in eam convehuntur fructus, et evehuntur, cum veneunt. A quo rustici etiam nunc quoque viam, veham, appellant, propter vecturas, et vellam, non villam, quo vehunt, et unde vehunt: item dicuntur, qui vecturis vivunt, vellaturam facere. A vallo, id est, aggere terræ derivatum vult vetus Grammat. apud Rigaltium p. 299. Villa ædificium est extra urbem exstructum. Talis debet esse, ut Cato de re rust. c. 3. ne villa fundum quærat, neve fundus villam. Triplex villa. Urbana, Rustica, Fructuaria, dehis Columell. r. 6. Emmeness.

Fumant] Id est, ad vespérum cœna præparanda. Servius.

84 Majoresque cadunt] Duplicantur: quia dum duplicantur umbræ, nox imminet. Idem.

scriptio est occidentis solis, quando umbræ majores fiunt et longius projiciuntur: inde noster Ecl. 11. 67.

Et sol crescentis decedens duplicat umbras.

Et jam, &c. Majoresque, &c.] De- Plura ad Ecl. 11. 66. Emmeness.

ECLOGA II.

-1 Formosum pastor Corydon] Corydonis in persona, Virgilius intelligitur: Cæsar Alexis in persona inducitur. Servius.

Formosum] In Rom. Cod. formonsum est, litera n inter o et s inserta. Fuisse porro veterum morem eam literam vocalibus natura longis adscribere, plerisque veterum inscriptionibus apparet. Disputationem concertationum plenam, quam ut nimis prolixam prætermitto, tradit Pierius. Corydon] Fictum nomen est ab ave: quæ Corydalus dicitur. Servius.

[ocr errors]

Corydon] Sub Corydonis persona (sententia quidem Donati) Virgilius latet: sub Alexis, puer sive servus Pollionis, Alexander, quem Virgilius deperibat; non, ut alii censent, Cæ sar. Videatur et Apuleius, Apolog. L. Alexin autem nominavit de nomine illius pueri, quem Epigrammate Plato laudarat: auctore etiam Turnebo XVII. 15. Propert. lib. II. el. ult.

Felix, intactum Corydon qui tentet
Alexin

Agricolæ domini carpere delitias. Græcis κόρυδος, κορυδαλὶς, galeritus et galerita est: et hujus allusione nomen Corydoni datum Servius et Pimpontius censent. Taubmann..

Ardebat Alexin] Impatienter diligebat. Servius.

Ardebat Alexim] In verbis falsoneutris Sanctius p. 147. et 157. dilu

cide hanc structuram expedit, et subaudiri præpositionem docet. Hor. Od. Iv. 9. 13. Non sola comptos arsit adulteri Crines. Vide Lambinum ad Od. III. 9. Mosch. Idyll. VI. Σάτυρος φλέγεν ̓Αχῶ. Sexto utitur casu Ovid. lib. VII. Metamorph. vs. 83. specie præsentis inarsit. Emmen. Alexin] Quem dicunt Alexandrum. Fuit servus Asinii Pollionis: quem Virgilius rogatus ad prandium, cum vidisset in ministerio omnium pulcherrimum, dilexit: eumque dono accepit. Cæsarem quidam acceperunt formosum in operibus et gloria. Alii puerum Cæsaris, quem si quis laudasset, gratam rem Cæsari fecisset. Nam Virgilius dicitur in pueros habuisse amorem : nec enim turpiter eum diligebat. Alii Corydonem Asinii Pollionis puerum adamatum a Virgilio ferunt: eumque a domino ipsi datum Corydonem a Virgilio ficto nomine nuncupari, ex eo genere avis, quæ Corydalus dicitur, dulce canens. Alexin vero puerum, quasi sine responsione ac superbum: hunc autem dilectum fuisse Pollionis; et Virgilium gratum se futurum existimasse, si eum laudaret, cujus forma Pollio delectabatur: qui eo tempore Transpadanam Italiæ partem tenebat, et agris præerat dividendis. Servius.

2 Delicias domini] Hoc est, qui suo domino Cæsari, vel Pollioni, in deliciis erat. Idem:

« السابقةمتابعة »