صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

præconem et tibicinem immolabantur. Id est, præeunte voce præconis, et tibicine canente. Vel, ad, loci designat propinquitatem, ubi auræ commodius excipi poterant. Ut Phædr. 1. 1. fab. 13. Ad fontem cervus restitit. et l. Iv. fab. 24. Nec ulli juvenes sunt reperti ad januam. Diurnum tempus intelligendum esse, quod monet Servius, si cai fit verisimile, per nos licet. Em

meness.

58 Rauce] Βραγχώδεις. Servius. Tua cura] Tuæ deliciæ. sic Ovid. Trist. Iv. El. 6. Absunt, mea cura, sodales. Emmeness.

Palumbes] Columbæ, quas vulgus tetas vocat: et non dicuntur Latine: sed multorum auctoritas Latinum facit. Cicero in Elegeia, quæ Talemastis inscribitur, Jam mare Thyrrenum longe, penitusque palumbes Relliquit. Servius.

Rauce, tua cura, palumbes] Duplex commendatio addita palumbibus, et quod canoræ sint, et quod illi charæ. Turturibus quoque commendatiunculam aspersit, a loco mutuatam, quod in alta ulmo gemitum suum faciant. Sic undecunque, e supernis gemitu palumbium et turturum, a lateribus apicularum bombis, humi fontium murmure demulcetur. Ille igitur vim beneficiorum agnoscens, immortalem animi gratitudinem repromittit. Nannius.

Palumbes] Non rauci, sed rauca codices habere testatur Pierius. Ut Ecl. n. 96. Aëria. In masc. gen. Plautus in Bacch. 1. 1. 17. Duæ unum expetitis palumbem. De utroque genere Charis. inst. 1. 82. ex Sat. Lucil. xiv. Dicitur et palumbus et palumba, apud Martial. 1. 111. epigr. 67. torquati palumbi. A signo, quo collum cingitur. Suet. in Claud. c. 21. Palumbum postulantibus. Ambigua illic significatione pro gladiatore. Ut Columbus in Calig. c. 55. Inter columbarum genera, corpore sunt maximo,

ut turtures minimo, Aristot. de hist. an. v. 13. triginta immo quadraginta annos vivunt, teste Plin. x. 35. Palumbi, turturis, passeris, vocabulum in obscæno sumi sensu, docet Taubm. in Bacch. 1. 1. 35. Palumbulum saltem blandimentum est, et inter comissimos affatus usum habet, ut Pricæus ad Apul. met. x. 628. Palumborum possessio non abhorret a cura boni rustici, teste Columell. VIII. 8. Penes rusticorum nationem est quantivis pretii, ut Theocr. Idyll. v. 96.

Κἠγὼ μὲν δωσῶ τᾷ παρθένῳ αὐτίκα φάσσαν.

Et vs. 133.

Ὅκα οἱ τὰν φάσσαν ἔδωκα. Longus in pastor. 1. Ι. περὶ φάττης βουκολικῆς fabulam tradit, quam vult Ursinus de turture memoriæ proditam. Emmeness.

59 Gemere] Canere: proprie tamen dicitur de turture. Servius.

Gemere] Theocr. Idyll. v. 47. ταὶ δ' ἐπὶ δένδρῳ Ὄρνιχες λαλαγεῦντι. Ursinus.

Gemere] Plin. x. 35. palumbibus gemitum adscribit. Martial. et palumbibus et turturibus 1. III. epigr. 58.

Gemit hinc palumbus, inde cereus turtur.

auctor Philomelæ :

Et castus turtur, atque columba ge

munt.

Græcis στένειν. Theocr. vII. 141. *Αειδον κόρυδοι καὶ ἀκανθίδες, ἔστενε τρυγών.

Oppian. Κυνηγέτ. Α. 352.

Μιγνύμεναι στομάτεσσι βαρυφθόγγοις ἀλόχοιο.

Quid gemere sit, exponit Rob. Tit. Contr. VII. 23. de minuritionibus, et avicularum querelis Ge. iv. 511. Emmeness.

Turtur] Et masculino et fœminino genere invenitur: ut hic, Aëria turtur cessabit. Et Plaut. in Mostel. Tu

tibi istos habeas turtures. Servius. Turtur] De voce appellatur. Locis gaudet editioribus, silvestribus, solis, et desertis. Contra hospitia humana diligit columba, ut Isiod. XII. 3. Τρυγόνων λαλίστεροι dicuntur homines loquaces et impense garruli. Ἐπειδὴ αἱ τρυγόνες οὐ μόνον τῷ στόματι, ἀλλὰ καὶ τοῖς ὀπισθίοις λαλοῦσι. et Suidas Cent. 13. proverb. 95. Inde Theocr. perstringens mulieres propter futilem linguam alludit Idyll. xv. 87.

Παύσασθ ̓, ὦ δύστανοι, ἀνάνυτα κωτίλλοισαι,

Τρυγόνες ἐκκναισεῦντι πλατυάσδοισαι ἅπαντα.

Emmeness.

Ab ulmo] Ulmus, lignum est sub quo vinea fit. Servius.

Ab ulmo] Bene aëria ulmo. Noster Ecl. x. 67. alta liber aret in ulmo. Varr. de R. R. v. 6. ulmus Atinia longe procerior, quam nostras. Non dissimilis est Horatii locus Od. 1. 2. 9.

Piscium et summa genus hæsit ulmo,
Nota quæ sedes fuerat columbis.

Emmeness.

60 In athere cervi] Id est, avium more ante cervi volabunt, et pisces sine aqua vivent: hoc est, ante rerum natura mutabitur, quam nos Cæsarem possimus oblivisci. Servius.

Ante leves ergo pascentur in athere cervi, &c.] Ea citius eventura, quæ fieri nequeunt, expromit, quam Cæsaris in se merita oblivioni tradat. Tam Græcas, quam Latinas, quibus ἀδύνατα enarrantur, congessit et coacervavit sententias Ursinus ad hunc locum, quibus adde illud Ovidianum El. 1. 7.

In caput alta suum labentur ab æquore

retro

Flumina: conversis solque recurret
equis.

Omnia naturæ præpostera legibus

ibunt:

Parsque suum mundi nulla tenebit
iter.
[gabam,

Omnia jam fient, fieri quæ posse ne-
Et nihil, &c.

Sic Hor. Epod. xvi. 27. Nec conversa, &c. Emmeness.

Æthere] Æquore legendum, ut sit oppositum mari. Cerda.

Leves cervi] Allusit fortasse πρὸς τὸ ἔτυμον: ἐλαφοὺς enim, quasi ἐλαφροὺς, dictos existimant. Ursinus.

Leves cervi] Κακῇ αἴσῃ cervus crurum nimiam tenuitatem vituperabat, cum postea venantum vocibus subito conterritus cursu levi canes elusit, ut Phædr. 1. 13. Inter ἀελλόποδας numerat ἐλάφους Oppian. 1. 412. Plura ad Æn. v. 253. Emmeness.

61 Freta] Maria, a fervore dicta. Servius.

Destituent] Id est, derelinquent. Id. 62 Pererratis] Lustratis, vel errore confusis. Idem.

Pererratis] Pererratis, penitus errore confusis ambarum gentium finibus, ut Tigris non jam in Parthia, sed in Germania: Araris contra non in Germania, sed in Parthia fluat, per antimetabolen. Alioqui, ut Parthus in Germaniam deveniat, et ibi ex Arari bibat, aut vicissim Germanus in Persidem profectus bibat de Tigride, impossibile non est. Sed Vir gilius metonymics Parthum pro Parthia, Germanum pro Germania posuit. Nannius.

Amborum] Id est, Germanorum et Parthorum. Servius.

Amborum] Apparet, Amborum hic esse, quod Græci ἀλλήλων dicunt: ut pererret Germanus Parthorum ; Parthus Germanorum fines. Turn. 1. 26. Taubmann.

Finibus] Non raro flumina regioTerra feret stellas: cælum findetur num, ut etiam hoc in loco, terminos

aratro:

Unda dabit flammas : et dabit ignis
aquas.

constituunt, et discriminant. Livius 1. 3. Pax ita convenerat, ut Etruscis Latinisque fluvius Albula, quem Inde truces flavo comitantur vertice Et in his l. x.

nunc Tiberim vocant, finis esset. "Apap ὁρίζων Σηκοανούς τε καὶ Αἰδοντους καὶ Λιγκασίους. - Strabo 1. iv. et paulo post ὁρίζονται Γαρουνᾷ ποταμῷ· et sic sexcenta. Emmeness.

Exul] Id est Parthus et Germanus, Cæsar scilicet, quo duce, Germanis et Parthis victis, milites Ararim Germaniæ flumen biberunt. Servius.

Exul] Pimpont. exul ab έξουλέω, ejicio, derivat: unde δίκη ἐξούλης, apud JCtos. Taubmann.

Exul] Ut ἐξούλη, ἐξουλέω, sic sudarium σουδάριον, naufragium ναυάγιον, Lugdunum Λούγδδυνον, exuvium ἐξουβία, quam vocem reponit J. Gothofredus in priore D. Pauli ad Corinthios cap. XI. com. 10. pro ἐξουσία ad legem ἀξίωσις. Usque adeo nominis Romani erant observantes subacti Græculi, ut ab Attica dictione, et nativis loquendi veneribus magis ac magis deflectentes, Latina passim linguæ suæ inferserint. Apud D. Marcum c. VI. comm. 27. σπεκουλάτωρα et quam plurima alia in lib. Basilicon, et Paraphraste Theophilo. Emmeness.

63 Ararim] Arar fluvius Galliæ, fluens in flumen Rhodanum. Servius.

Ararim] Arar, vel Araris, Gallis la Saone, primum dictus Brigulus, ut Plut. in libello περὶ ποταμῶν. Ex monte Vosego (male Vogeso, ut Cluver. Germ. Ant. H. 35.) vel. ex Alpibus, ut Strabo 1. Iv. Dividit Eduos a Sequanis, inter quos de vectigalibus ejus amnis contenditur. Flumen est Arar, quod per fines Æduorum et Sequanorúm in Rhodanum influit, incredibili lenitate; ita ut oculis, in utram partem fluat, judicari non possit. Cæsar de B. G. 1. 1. Plin. III. 4. segnem Ararim appellat. Inde Claudian. de Cons. Theod. 53.

Lentus Arar Rhodanusque celer, &c. Et l. 11. in Ruf. vs. 60.

Si in amnibus Germaniæ numerari de beat, in prima est Germania, et extrema Gallia, quæ Celtica, est, ut Amm. Marcell. edit. Valles. 1. xv. p. 55. Poëtas tamen sæpe in Geographicis hallucinatos esse, si docere velim, in proclivi est. Saltem rusticis hic apud nostrum confabulantibus venia danda videtur. Emmeness.

Tigris] Armeniæ fluvius influens Persicum sinum. Itaque per Tigrim et Ararim vult diversa loca inter se significare. Dicit enim, prius Parthum ex Arare bibiturum, et Germanum ex Tigri, quam sibi oblivionem futuram non amissi agri, Cæsaris beneficio. Servius.

Tigrim] Tigris et Euphrates ex Armenia descendunt, a quibus comprehenditur magna et ampla regio, quæ inde Mesopotamia dicitur, quam mediam ab utroque latere concludunt. Strabo 1. 11. Iidem per Babyloniorum fines in Rubrum mare prorumpunt. Curtius 1. 5. 13. A celeritate qua defluit: Tigri nomen est inditum: quia Persica lingua Tigrim sagittam adpellant. Curtius IV. 9. 16. Sic Lucanus нь

256.

Quaque caput rapido tollit cum Tigride magnus

Euphrates.

Aliam rationem nominis et de Tigride fabulam tradit Plutarchus in 1. περὶ ποταμῶν. Emmeness.

Aut Ararim, &c.] Videtur Seneca æmulatus Virgilium in Medea: Nil qua fuerat sede reliquit, Pervius orbis. Indus gelidum Potat Araxin:

Albin Persa Rhenumque bibunt. Est etiam aliquis sapor ad Virgilium in his Lucani 1. VII.

Tyris qui Gadibus hospes Adjacet, Armeniumque bibit Romanus

Araxin.

Galli,

Quos Rhodanus velox, Araris quos

tardior ambit.

Ignotos miscuit amnes

Persarum Euphraten, Indorum sanguine Gangem.

[ocr errors]
[blocks in formation]

Ubi Servius: Italiam pro ad Italiam. Flor. III. 10. 16. Britanniam transit. Plura Berneggerus ad Just. XIV. 5. 9. et Sanct. p. 361. Non esse hanc locutionem poëticam docet Sanct. 1. II. p. 79. Emmeness.

Sitientis Afros] Διψηροὺς Ursinus ex Herodoto nominat, propter penuriam aquæ pluviæ, rariores fontes et rivos. Hinc Mela 1. 4. Pleraque Africæ ob sitim cæli terrarumque deserta sunt. Salust. de B. J. cælo terraque penuria aquarum. Sic Curt. IV. 7. et Servius ad Æn. 1. 26. hanc Libyæ tradit originem ex Varr. Libya, quasi λιπνία egens pluviæ. quæ et Λιβύη ἄνυδρος dicitur. et sicca Nemes. Cyneg. vs. 128. describit Ov. Met. xv. 270. Africam: Eque paludósa siccis humus aret arenis: Quæque sitim tulerant, &c.

Oppian. Iv. 110.

to proverbio, cujus meminit Arist. de hist. anim. VIII. 28. ̓Αεὶ φέρει τι Λιβύη καινόν. de quo Erasmus. Emmenessius.

66 Scythiam] Regio septentrionalis est frigidissima. Servius.

Et rapidum cretæ veniemus Oaxem] Hoc est lutulentum: quod rapiat cretam. Creta terra alba dicitur. Nam Oaxis fluvius est Mesopotamiæ: qui velocitate sua rapiens albam cretam, turbulentus efficitur. Vel Oaxis fluvius Scythiæ in Creta insula non est : sed aqua, cretei coloris est. Oaxem Philisthenes ait, Apollinis et Anthilenæ filium: hunc Oaxem in Creta oppidum condidisse, quod suo nomine nominavit, ut Varro ait, Quos magno Anchiale partus adducta dolore, Et geminis capiens tellurem Oaxida palmis Scindere dicta. Idem.

Et rapidum, &c.] Salmasius in Plin. exercit. p. 984. docet flumen esse Scythiæ orientalis: Cretæ non significare insulam, sed album limum, quo turbidus fluit Oaxus vel Oxus. cujus meminit Mela III. 5. Jaxartes et Oxos per deserta Scythiæ ex Sogdianorum regionibus in Scythicum exeunt. Politianus Misc. c. 37. et Brodæus 1. 39. negant Scythiæ amnem esse, nec Mesopotamiæ, ut videtur Servio, sed Cretæ, quæ insula hodie Candia et jugum Turcarum patitur. Emmeness.

67 Penitus] Id est, omnino. Servius.

Toto divisos orbe] Non revera, sed opinione. Et orbis hic non universus intelligitur, sed Romani imperii terminus. Britannia autem insula, olim etiam alter orbis dicta est. V. et Ν. Æn. VIII. Extremique hominum Mo

Ὡς δὲ μὲν ἀμφὶ χυτὴν Λιβύων πολυ- rini. Taubmann.

[blocks in formation]

Divisos] Quia olim juncta fuit orbi terrarum Britannia. Est enim insula sita in Oceano septentrionali: et a poëtis alter orbis terrarum dicitur. Servius.

Virg.

Britannos] In libris autiquis, et re

5 H

[merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][graphic][subsumed][subsumed][merged small][subsumed][subsumed]

libri editi plerique omnes, et lapides docent. Accuratam disputationem de scriptione hujus vocabuli invenias apud Dausq. Orthogr. vol. II. p. 62. Emmeness.

68 En] Ecce. Unquam] Aliquando. En unquam, Virgilius alio loco dividit per interpositionem: ut infra in ipso libro, En erit unquam ille dies? quod significat unquamne. Id est, aliquando? Servius.

En, unquam] Valet, unquamne. Serv. et Turneb. 1. 26. et IH. 5. Taubmann. 69 Cespite] Id est, terra cum propria herba evulsa. Servius.

Culmen] Eo quod culmo, id est, stipula tegitur. Hic prisca rusticanorum ætas habitabat: ideo culmina dicta sunt tecta: quia veteres ædificia de culmo contegebant, id est, paleis e messibus. Idem.

Tuguri] A tegendo dictum. Idem. Pauperis et tuguri] Sic Horat. Sat. 11. 7.

-mus paupere fertur

Accepisse cavo.

Emmeness.

tempora, et quasi rusticus per aristas numerat annos.

Servius.

Mea regna] Id est, ubi dominatus sum. Vel senem se dicit agros suos recepturum. Idem.

Mea regna] Quod mihi est instar regni. Pro affectu enim possidentis intelligendum est. Huc alludit Quintilianus in Declamat. Pauperis: Hoc mihi parvulum terræ, et humilis tugurii rusticum culmen æquitas animi REGNA fecerat; satisque divitiarum erat, Nihil amplius velle. Ita Ge. III. Taurus regnis excessit avitis. item, desertaque regna Pastorum. Ita alias etiam homines lepide jocantes (ut notat Turneb. 1. 26.) suas possessiones REGNA vocare solent. Cicero De Oratore, 1. statim in initio ; Nisi hic in tuo regno essemus, non tulissem. Taubmann.

Aristas] Gradatim dictum, ex tropo metalepsi, ut per aristas, messes : per messes, æstates: per æstates, annos numeret. Servius.

Aristas] Rustica annorum notatio, non ex Olympiadibus, ut apud Græcos; neque ex Consulibus, ut apud

70 Post aliquot aristas] Post multa Romanos: sed ex temporum annuis

« السابقةمتابعة »