Viburna] Quæ tenuia virgulta sunt, et genistæ genus mollioris, ex qua scopæ fiebant. Quidam stolones interpretati sunt: P. Ruellius vitem albam, quæ Gallis viurna dicitur. Vide et Matthiolum in Dioscorid. 1. 1. Taubmann. Cupressi] Quia proceræ sunt, ut Theophr. de plantis 1. 8. ἔστι δὴ τὰ μὲν ὀρθοφυῆ καὶ μακροστελέχη, καθάπερ ἐλάτη, πεύκη, κυπάριττος. Sic Theocr, Idyll. ΧΙ. 45. ἐντὶ ῥαδιναὶ κυπάρισσοι. vid. Schol. et Plin. xvi. 33. inde a depræliantibus ventis propter proceritatem agitantur, ut Od. Hor. 1. 9. 12. Apul. Met. l. v. IncoTavit proximam cupressum, deque ejus alto cacumine. 1. vI. de quodam ramo proceræ cupressus. 1. VIII. de summo cupressus cacumine. Emmeness. 27 Et quæ tanta fuit] Quæ tanta: ad magnum enim aliquid nimia necessitas venire compellit. Unde quasi miratur hominem rusticum Romam videre potuisse. Servius. Et quæ] Nonnulli ecqua: sed prius probat Gifanius ad Lucret. in prol. A. 25. et quid spei sit reliquum? et in Phorm. III. 1. 10. et quid spei porro est? Virgil. Ecl. x. 28. Et quis erit modus? inquit: amor non talia curat, &c. Emmeness. 28 Libertas] Amor libertatis. Etenim aliter dicit servus, libertatem cupio: aliter ingenuus. Ille enim carere vult servitute, hic habere liberam vitam, pro suo scilicet arbitrio agere: sicut nunc Virgilius sub persona Tityri, dicit se amore libertatis Romam venire compulsum: et idem latenter carpit ea tempora, quibus libertas non nisi in urbe Roma erat. Aut certe simpliciter intelligamus hoc loco Tityrum sicut pastorem locutum. Nam ubique eum Theocritus mercenarium inducit. Item Virgilius, Vir cognomento respiciens, id est, felix et Respexit inertem] Desidem, sese non requirentem. Nam culpat suam inertiam quod non ante Romam ierit, et sit usus puer libertate, qua uti cæpit-provectioris ætatis. Servius. Respexit] Id est, me favore prosečuta est et in libertatem vindicavit. Donatus ad Terentii verba, An. v. 6. 11. me in tuis secundis respice. Sunt enim, qui felicitate elati ne respicere quidem velint amicos. Et respicere est proprie retro aspicere, id est, quem Tityre aum redeo (brevis est via) præcedis felicitate, non oblivisci. pasce capellas. Servius. Plaut. in Bacch. IV. 3. 24. deus nos respiciet aliquis, id est, opem feret. Libertas] Dea est, ut Germanus, Terent. Ad. 111. 2. 55. Nam Hercle alius nemo respicit nos. Juv. Sat. VII. 3. ***Solus enim tristes hac tempestate Ca manas Respexit. Emmeness. • Inertem] Rudem, imperitum, qui artibus carent, inquit Cic. de fin. bonor. et mal. II. 34. a majoribus inertes nominabantur. iners qui sine arte, id est, sine ἀρετῇ, ut Donat. ad Ter. An. 11. 2. Idem. 29 Candidior postquam tondenti barba cadebat] Aut mutatio personæ est, ut quendam rusticum accipiamus loquentem, non Virgilium, per ἀλληγορίαν. Nam ut diximus, XXVIII. annorum scripsit Bucolica. Aut certe est mutanda distinctio: ut sit non barba candidior, sed libertas. nam xxviii. annorum barbam potest quivis mittere: sed non canam. Et bene candidior libertas: ut intelligamus etiam ante in libertate, sed non tali, fuisse Virgilium. Servius. Candidior postquam tondenti barba cadebat] Tondeo incertæ esse significationis, ait Donatus, atque idem legas apud P. Consentium. Sane ἀμεταβάτως, ait Maro Ecl. 1. Candidior postquam tondenti barba cadebat. Nam candidior cum barba jungendum, ut canities significetur: cui interpretamento favet, quod postea Tityrum vocat fortunatum senem. Ne quis Servii, quem Nannius etiam sequitur, auctoritate compulsus, candidior cum libertas conjungat. Tondenti autem non aliter, quam passive, sumi hic potest. Uti neque in hoc Ge. ш. 311. incanaque menta Cyniphii tondent hirci. Id est, tondentur. Livius quoque similiter Ger. lib. xxvii. J. Voss. de anal. III. 3. p. 12. De sex modis, quibus recrementitia crinium silva tollebatur. Junius de Coma c. 2. 1. aut tondebant forficula, aut radebant novacula, aut digitis vellebant, aut volsellis eradicabant, aut deglabratoriis medicamentis exstringebant, aut denique pice resinave exstirpabant. Emmeness. Barba cadebat] Contrariam sententiam de juventute, et cum modulo pene Virgiliano Juvenal ita extulit Satyr. 1. 25. Quo tondente gravis juveni mihi barba sonabat. Quem versum repetit Sat. x. 226. Cerda. 30 Et longo post tempore venit, Postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit] Jungendum est hoc totum; nam duplici ratione tempus ostendit, quo eum libertas aspexerit: id est quando cœpit secare barbam, et relicta Galatea Amaryllidis amore detineri. ἄλληγορικῶς autem hoc dicit, Postquam relicta Mantua Romam me contuli: nam Galateam, Mantuam vult esse; Romam, Amaryllida. Et bene tempora, quasi rusticus, computat a barbæ sectione. Longo post tempore] Aut ἀρχαϊσμds est: antiqui enim, post, ante, circum, etiam ablativo jungebant: quod hodie facere minime possumus: aut longo post, una est pars orationis; ut sit sensus, Venit tempore longo post: sicut multo-minus, multomagis, post-modo. Horatius, Postmodo, quod mi obsit clare, multumque locuto. Longo post, ut postposita videatur esse præpositio, et in unitatem coacta. Servius. Et longo post tempore venit] Post hic adverbium est, quia quando præpositio est, ablativo jungi non potest. Ad sententiam hanc adstruendam Priscianus 1. xiv. p. 987. citat locum Virg. Æn. vI. 409. longo post tempore visum. Suet. Ang. c. 8. quadriennio post. Sanctius in Minerva ad Ellips. confugiendum vult c. 12. longo post tempore venit, inquit, id est in longo tempore, post id tempus. Emmeness. 31 Postquam nos Amaryllis] ̓Αλληγορικῶς hæc dicit: Postquam relicta Mantua, Romam me contuli. De quo in Argumento. Nec temere per Amaryllida Roma indicatur. Nam, ut auctor est Politianus lib. 1. Epist. 2. ROMA urbs triplici olim nomine insignita fuit: vulgato, Roma; arcano, Amaryllis; sacro et rituali, Anthusa sive Florentia. Taubmann. Habet, &c.] Amantibus sollemnia verba, Habere, et, Tenere. Ita Ecl. HI. 107. Phyllida solus habeto. Ovid. Ep. Heroid. 1. 103. Jam te tenet altera conjux. Catull. Tene Thetis tenuit pulcherrima? Terent. Ad. 11. 4. 26. Теneo ego te, mea Antiphila? Apulejus: Teneo te, teneo te, meum palumbulum. His opponitur Relinquere. Plautus Most. Reliquit deseruitque me, &c. Vide quæ ad Plaut. Pœn. Prol. e Gruteri susp. diximus. Taubmann. Habet] De verbo teneo plura tradit Pricæus in not. ad l. x. Met. Proprie de meretriciis amoribus et turpiori consuetudine. Ter. Hec. III. 3. 44. amor me graviter consuetudoque tenet. Plaut. Bacchid. 1. 2. 37. Tu amicam habebis? Ter. An. 1. 1. Quis heri habuit Chrysidem. Tibull. 1. 2. Idem Iv. 7. ἔχειν Græce, ut vi- peculi] Nec sperare poteram liberta. Cura peculi Cum contubernalem ha- Ferreus ille quidem, qui, te cum possit Ubi Nannius: peculium rustici vo- Galatea] In Cod. plerisque veteribus Galathea per th. scriptum, quod imperite ἀπὸ τῆς θεᾶς deduci nomen arbitrarentur. Græce vero Γαλατεία, cujus es, penultimam diphthongum in, e, longum transire apud Latinos ex Terentiano, et aliis constat satis. Ut μηδεία Medea, αἰνείας Æneas. Pierius. Galatea] Etiam in MS. Cod. qui extat J. Rutgers. in Bibliot. Lugd. Bat. de Galatea, tanquam puella rustica, Theocr. Idyll. vi. 7. βάλλει τοι, Πολύφαμε, τὸ ποίμνιον ὁ Γαλάτεια Μάλοισιν. Emmeness. 32 Fatebor enim] Hoc per parenthesin dictum est. Servius. 33 Nec spes libertatis erat, nec cura Ι. Ο. Μ. PRO. SALVTE. AVGG. N. N. AVRELI. &c. Pro Septimii, Aurelii. Plures reperias apud laudatum comm. inscript. Recte peculium Servius pro substantia servorum: solebant enim unciatim de demenso, suum defraudantes genium, pauxillulum comparcere miseri, ut 1 tandem aliquando per conrasos nummos libertatem a dominis redimerent, teste Lips. ad Tac. ann. xiv. 41. Græce, ut ex vet. gloss. in voce peculium, sic circumscribitur: Κτῆσις τοῦ ἐν ἀλλοτρίᾳ ἐξουσίᾳ ὄντος, τοῦτ ̓ ἐστιν υἱοῦ, ἢ δούλου. et paulo post : Περιουσία, Περίκτησις, Ἴδιον, Σφέτερον, Οὐσία δούλου. Apposite hunc locum ex Senecæ Epist. 80. Cerda. Mancipia peculium suum, quod comparaverant ventre fraudato, pro capite numerant. Sic Cicero parad. v. 2. Eorum servitus dubia est, qui cupiditate peculii nullam conditionem recusant durissimæ servitutis. Juv. III. 189. et cultu augere peculia servis. Jureconsultis nihil hac voce familiarius, ut in indice Erythræus in voce peculi. Emmeness. bula ovium, caprarum, boum; imo aliarum etiam bestiarum. Cic. Philipp. XIII. 3. quibus septis tam immaneis belluas continebimus. Quamvis septi sive sepis nomine proprie veniat omne id, quod fundo ad tutelam esse possit. Varr. de Re Rust. 1. 14. Nunc de septis, quæ tutandi fundi causa aut partis fiant. III. 12. Septum venationis. Emmeness. 35 Ingrata Urbi] Quia cum alimenta civitatibus præstentur ex rusticorum labore, et in his rustici etiam deridentur a civibus, et multa perdunt, et advectarum rerum pretia iniqua suscipiunt. Servius. Caseus] Quod careat sero, quasi careus. Isid. xx. 2. vel ut Varr. de L. L. a coacto lacte. De caseo premendo Colum. VII. 8. Pont. Apud Pomponium in Lenone caseum molle, ut Charis. 1. 1. et ingratæ premeretur caseus urbi Non unquam, sic dispungit Sanctius II. 7. p. 86. Em 34 Exiret victima septis] Septa proprie sunt loca in Campo Martio inclusa tabulatis: in quibus stans Po. Ro. suffragia ferre consueverat. Sed quoniam hæc septa similia sunt ovilibus, duo hæc invicem pro se ponuntur: ut hoc loco septa pro ovilibus 36 Ære gravis] Id est, nunquam posuit. Item Lucanus contra, Et mi-loculis probe impletis redibam; pro sere maculavit ovilia Roma. Juvenalis, Antiquo quæ proxima surgit ovili. Sane Pinguis melius ad victimam, quam ad caseum refertur. Servius. Victima] Præter alias Festus hanc tradit Etymologiam: quæ ad hostes victos immoletur, quam confirmat Ovid. Fast. 1. 335. Victima, quæ dextra cecidit victrice, vocatur: meness. quo Juvenal. xiv. 282. tenso folle reverti, id est, tumente præ nummis marsupio. Bene ære: nam æs antiquissimum, quod conflatum pecore, pecore erat notatum, ut Varr. de R. R. II. 1. Id. 37 Amarylli] Vocativus Græcus est, qui brevis est quotiescunque nominativus in is terminatur : ut Amaryllis, Pieris. Horatius, Dulcem quæ stre Hostibus amotis hostia nomen habet. pitum Pieri temperas. Servius. Quamvis multa meis, &c.] Meisque pinguis agnus ex ovilibus Gravem domum remittit ære dexteram. Hos Sciopp. in Priap. Carm. 86. Catullo adscribit. Emmeness. Septis] Ex stabulis, ovilibus. In campo Martio fuisse septa, de quibus mentionem infert Servius, nemo eat inficias. Ovidius Fast. 1. 53. Quo populum jus est includere septis. Sed omnia loca, ut Cerda, sepimento vallata septa dicuntur: talia sunt sta Amarylli] Quidam calamo notati libri habent Galatea, ut ad Mantuam referatur; quæ lectio sit recipienda nec ne, doctis viris judicandum relinquam. Ursinus, Amarylli] Galatea. Cerda. Quid vocares] Hoc Virgilii personæ convenit. Mæsta Amarylli] Quæ nemine lætabare poëta. Servius. 38 Cui] Id est, in cujus honorem. Cui pendere] Id est, tibi; quia laudari a te non meruerunt. Idem. Sua poma] Id est, ipsius arboris poma propria. Idem. Poma] In Rom. Cod. mala non poma legitur. Altera vero manu poma adscriptum est. Et in altero satis antiquo abrasa est tota dictio: et poma, scriptum altera manu. Utrum malueris admittere tantundem est. Poma tamen numerosius videtur, atque ob vocalium varietatem, et ob literæ sonoritatem gratius. Pierius. 39 Tityrus] Virgilius. Pinus] Roma vel Cæsar. Servius. 40 Fontes] Poëtæ; vel Senatores. Idem. Arbusta] Fructeta, scholastici vocabant. Servius. 41 Quid facerem] Cum se purgatum vult quispiam, venustus hujus formulæ usus. Ut Ter. E. v. 1. 15. Quid facerem? Hec. iv. 1. 1. Quid agam? ubi Don. figura διαπόρησις turbatis apta. τί ποιήσω; vide Priceum ad c. XVI. c. 3. Luce. Et Ecl. vII. 14. Quid facerem? Emmeness. Servitio] Ab servitio. Servitium est conditionis indicium. Licebat] Id est, nec deesse officio poteram. Servius. 42 Præsentis] Propitios faventesque. Horat. Ep. 11. 134. præsentia Numina. Virg. Æn. ix. 404. Tu Dea tu præsens nostro succurre labori. Ad Angustum referri vult Cerda, cui viventi sacra fiebant, ut Hor. Od. III. 5. 1. Cœlo tonantem credidimus Jovem Vide Torr. Promiscue poëta utitur (ut Serv. ad Æn. v. 56.) Divum et Deorum: quanquam sit discretio, ut Deos perpetuos dicamus: Divos ex hominibus factos, quasi qui diem obierint, unde Divos imperatores appellamus. Sic Turn. XXVIII. 6. Divus imperator, qui post mortem Deus habetur. Quod nomen, teste Servio ad Ecl. v. 56. primus meruit Julius Cæsar, et Divus appellatus est, ut hic nummus. Unde CAESAR Dıvı F. quemadmodum videre est, in nummo pag. præcedente, et in nummorum tab. xv. n. 8. de quibus disserit Augustinus. Emmeness. 43 Illum] Non videtur abundare, illum; sed facere ad augendam venerationem et ampliorem reddendam majestatem. Noster Æn. x. 175. - Ille hominum divumque interpres Asylas, Elegantem vocis, ille, usum luculente exponit in nov. lect. III. 26. Gulielmus Canterus. Idem. Juvenem] Cæsarem dicit Octavianum Augustum; decreverat enim Senatus ne quis eum puerum diceret, ne majestas tanti imperii minueretur. Servius. 44 Bis senos cui, &c.] Cui singulis mensibus rem divinam facio, ut magCui pecudum fibra, cæli cui sidera nis Diis, Junoni et Jovi, Respubl. et parent. optimates solent: non semel, ut aliis |