Vel salicis lentæ, vel quæ nova nascitur alnus:.. ............ 55 Immi Sylv. crit. P. III, p. 119 cupiente. quod non præferam.-54. Heins. malebat: vel qua; aut: vel, quæ n. pascitur, alni. Voss. Hæc s. et pascitur a.–55. sentes; quidni frondes? Heins. conj. teneræ fruticem sentis. vid. Calphurn. Ecl. v (versum quem respiciat, non reperio). sentes ruminatur Ms. Kæler.-56. Nimis horret versus, si unda rivi præstantis imaginis dicta esse debet: itaque eum corruptum esse nullus dubito. Ita quoque Scaligero visum, qui legebat : Imminet irrigui præstanti, vel properanti marginis undæ : in quo facilitatem ingenii et versus non minus desideres. Refingerem saltem sic: prætenti vel prætexti marginis. Sed suavior multo est vulgaris lectio, modo si imaginis umbram legas poëtice pro imagine in rivo visa : in hanc illa desuper e ripa imminet, prospectando. In præstantis videtur latere prostans aut ipsa ipsa aut ripa. Nam prostans prominens, ut prostans angulus apud Lucretium, prostans rupes. Jam ex rivi unda Ms. Helmst. Possit sic refingi: Imminet e ripa prostante in imaginis umbram: nisi malis prostans in i. Heins. conj. in vivi, vel irrigui, præstantes marginis, vel graminis, undas. In altera scheda : "Imminet irrigui præstantis (vel properantis) imaginis umbra. In Catalectis Epigr. de Narcisso: ...Cernis ab irriguo repetentem gramine ripas, Ut per quas periit crescere possit aquas;" memorat quoque Pontan. ad Macrob. 11, 9. Wakef. l. 1. em. net in rivum præstringens marginis umbram. quæ non satis assequor.-57. Cum nobili loco Ġe. 11, 458 sqq. ea, quæ sequuntur, convenire, vix monere opus est. si qui vett. edd. pauperis non habet, quo referatur; nam pastoris pauperis jungere vix licet, et usum quo retrahas, nisi forte ad bona, non habeas. Conjicio rei ei olim, non prius, fuisse, usum pauperis rei. pauper res non insolens poëtis. Compendium scripturæ errorem peperit. Heins. conj. si quis non paupere ab usu Mente minus docta fastidiat; contra poëtæ mentem. Nec minus Jo. Schrader. pauperis usu.-58. et probet: illi pars edd. vett. cum commento Ascensii. et probet illic, apud pastores, Scaliger emendabat. Ex vetere lectione verba sic procedunt: O bona pastoris, si quis non pauperis usum Mente rei docta fastidiat et probet! illi Omnia (scil. sunt) lux. pr. Verum etiam hæc et probet ex interpretatione irrepsisse videntur; quale tamen verbum antea exciderit, nemo facile divinando assequatur. Expleri locus potest, v. c. sic: si quis non pauperis usum Mente prius docta ruris (1. tuguri), fastidiat: illi etc.59. Versum non satis sincerum esse arguit structura et ordo verborum impeditior: si quis probet Omnia incognita curis illis, h. a curis vacua, pretiis luxuriæ, quæ (curæ) lacerant etc. Cureæ adeo, quæ luxuriam comitantur, luxuriæ pretia dicuntur, quibus illa emitur et paratur. Heins. comparat Victum luxuriæ ap. Petron. ex sua lectione. spretis i. curis legebat Ms. Kæler. et Voss.; ita curis luxuriæ spretis omnia illi sunt incognita, quæ etc. Omitto ea, quæ invita Minerva ad h. 1. protulit Barth. Advers. xx, 19. Scaliger pro pretiis emendabat pravis, idque vetere membrana confirmari testatur; mox tamen Pithœanæ membranæ lectionem præfert: et probet illis (aut potius illic) Omnia luxuriæ pretiis incognita, vitans Quæ lacerant avidas i. p. curas. Interpolationem tam jejunam viro docto probari potuisse miror. Heins. conj. et probet ullis O. luxuriæ pr. i. care; et in alteris schedis: ruri; Jo. Schrader. caris. Equidem præfero veterem scripturam illi, et ante eam interpungo: illi Omnia luxuriæ pretiis incognita curis Quæ, h, e. illi omnia sunt incognita, quæ lacerant Quæ lacerant avidas inimico pectore mentes. 60 Picturæque decus, lapidum nec fulgor in ulla 65 mentes curis, luxuriæ pretiis.-60. inimico fænore 1. fædere 1. pignore conj. Jo. Schrader.-61. fuerunt conj. Jo. Schrader. et fulgent.-62. Attalicis ovibus conj. Heins., ut alias, Milesiis, puto. 63. Sublaqueare una voce male scriptum ante Ge. Fabric. et Scalig. cf. Æn. 1, 730. domos vett. edd. constanter, cum Voss. et Petav., quod et defendit Jul. Pompon., ut antiqua forma sit, quam Augustus quoque probavit; tum tangit, h. movet, delectat, est lectio Bembina: vett. edd., etiam Ald., angit; malim vero interpungere: si nitor auri... avarum Picturæque decus: lapidum lapidum nec f. Alia ratione Jul. Pompon. picturæ lapidum, inquit, propter imagines marmoreas.-64. in ulla U. cognitus. f. ab ulla. 65. Igneus pro Cognitus emendat Heins. Advers. iv, 8, quod improbabat Jo. Schrader. ad Museum p. 250. In schedis Heinsius aliud proponit: Conditus: ita Condita vestis et supellex Columellæ xII, 3. Ovidius: Conditus ut tineæ carpitur ore liber. Ita et h. 1. de gemmis absconditis. Improbat autem Cognitus, quia incognita præcesserat. Pro manet probabile fit fuisse movet. Etiam Jo. Schrader, sic conj. nec poc. grata Ms. Kæler. et Helmst. nec poc. Graium toreuma conj. Heins. et Markland. ad Stat. p. 92.-66. referent; quidni referunt? At Bæti si verum est, ignavum poëtam serioris ævi prodit. Boëthus est, Bondds, qui binis syllabis efferri bene nequit.-67. præsto est Heins., ingeniose. pretio est a pectore puro: ante Bembum; et mox : NOTÆ 61 sqq. Locus ornatissimus et Virgiliana dictione dignus. Color orationis: Si non... At passim et alibi occurrit, et in ipso loco, quocum hæc conveniunt, Ge. II, 461 sqq. Lucret. 11, 24 sqq. Si (ei) non fuerint vellera, bis lauta colore Assyrio (dibapha. v. Plin. 1x, 39, s. 63) data (comparata, emta) Attalicis opibus (ingenti pretio: quippe cum ea purpura in libras denariis mille non posset emi ib.) Nam data vetat, quominus ad ipsam texturam locus revocetur: etsi non exciderit animo Plinii locus: Aurum intexere invenit Attalus rex; unde nomen Attalicis.-64. Lapidum fulgorem, h. lapides fulgentes, ad marmorum polituram et picturam musivariam referre jubet.cum Barth, xx, 19 Taub-anaglypho, est accipiendum. mann., quia de gemmis mox demum v. 67 agatur. Ibi tamen uniones commemorantur, non gemmæ. Porro manet cognitus debet esse dictum pro, cognitus est, ut sit : si nec fulgor lapidum, gemmarum, inter res utiles ab ipso refertur, cognitus ipsi est ullius utilitatis esse; sed v. Var. Lect. Variat autem id, quod simpliciter erat: si non habet purpuram, aurum, gemmas etc. 66. Alcon Myleus, statuarius et cœlator apud Ovid. Met. XIII, 683. 684 (etsi hic ad fabulosa Annii, qui Deli rex et sacerdos erat, retrahitur) et Plin. xxxiv, 41, s. 40 occurrit. Boëthus paulo notior est inter cœlatores. vid. xxxIII, 12, s. 55. toreuma proprie de opere extante, Sæpe super tenero prosternit gramine corpus ; ............ 70 75 Sæpe s. t. procumbunt g. c. Alterum hoc prosternit ex emendatione legi ait Ascensius.-69. gemmatis Voss. 70. dulci ex P. Bembi codice profectum est. Nam dulcis edd. vett., ut Ven. 1484. 1486. Ascensianæ: pulchris. Scaliger in vet. schedis invenerat mire interpolatum: Vere notat duris distincta ligonibus arva; et dulcis, in marg. dubiis Ms. Kæler. Vere novo dubiis Voss. Tum notat distincta est pro simplici, distinguit arva coloribus, h, floribus, per herbas gemmantes, scil. rore. Heins. conj. novat, ut v. 409 Et quoscunque novant vernantia tempora flores; et ap. Ovid. de P. II, 4, 4 Oblectat cultu terra novata suo.-71. thalamo...palustri; qs. ex arundinibus, ante Bembum vett. edd., etiam Ascens. In iisdem retinente. Utrumque præstare judicabat Barth. xx, 16. Scaliger e membrana Contii emendat: recanente, ut jam fecerat v. 13. Sic et Voss. -72. Otiaque in vita d. fraude remota vett. edd. apud Barth. Advers. xx, 19.-73. 74. Expectabam cum Heins. et Jo. Schrader.: Pollentemque sui. Ut potens sui, qui in potestate sua est, nec a rebus externis fortunæque casibus pendet. Mox vulgo lucens. At ludens Scalig. ex vet. Ms.; ludens, a flatu venti scilicet. Heins. conj. nubens Ulmea p., ut, ulmus marita, nimis ingeniose. Vitea a Bembo illatum: antea vulgo lectum : Mollia, quod Ascensius explicat, molliter. Emendatum Tmolia a Scalig. e libro. Ita tamen jam ante Scaligerum lectum est. Nam extat Tmolia in Julii Pomponii interpretatione, tum in ed. Aldina minor. carm., hinc in edd. Ven. 1541. 1558, edd. Fabric. etc., idque haud dubie verum: quis Tmolum nescit? v. Ge. 11, 98. Sententiam autem nolim ad corollam pampineam, sed ad umbraculum viteum, referre, sub quo sedens agricola frigus captat. Scilicet coma Tmolia, cum palmite pampineo, velat eum subter amictu purpureo, ludens. Heins. pro velat conj. celat. 75. gravidæ roranti l. c. conj. Heins.76. Et Venus ant. edd. ante Bemb., sed illa Dea aliena est ab h. 1. Et pecus conj. Jo. Schrader., sed id latet in nemore. et f. palus Ms. apud Scalig., prave: et miror Taubmannum illud recepisse. Tandem in fine versus et vallibus intus bini codd. Scaligeri, qui, ut solet, archaismum amplectitur: idem e scheda Pithæi laudat: et mollis Iacchus; hand dubie ex interpolatione, etsi Barthius id amplectitur Advers. xx1, 3. et valle sub ima malit Heins., quod sane politius. Mox 77 Semper novis jungit Taubm. Malim quod in promtu est: Semper opaca antra. Sunt enim novi fontes, vivi, perennes. -78. Qui Scaliger ex uno cod. et vett. edd. profert. magis beatior pro alterutro, beatior, vel magis beatus: parum accurate. Sed exempla congerunt plura NOTÆ 71-74 Ille sub umbraculis viteis otium fallit cantu, Quam qui mente procul pura sensuque probando 80 Illi falce Deus colitur, non arte, politus; 85 90 ............ Scalig. et Taubm., etiam ex Aristophane: τίς γὰρ γένοιτο μᾶλλον ὀλβιώτερος; Quidni tamen jungas: ævo magis optato, vita feliciore. Heins. emend. optando. -79. puras et sensus vett. edd. mente potens conj. Heins., item: censuque probando. Sed omnino versus est mali commatis. Voluit, qui lusit, dicere: dum procul se continet, mentemque puram et sensum probandum, animi propositum rectum servat, non agnovit opes, non appetit. 80. nec tr. Voss. cum vett. edd. agnoscit Voss. non avidas inhiavit opes Heins. præclare conj., laudatque ex Prudentio in Psychom. pretiosi ponderis axem Defixis inhians obtutibus cum al. ex. 81. Nec f. tenet vett. edd., et valida. -82...84. Non sp. a Bembo esse videtur. Vett. edd. Quo, nec male: Quo, quorsum, dum...ultro caput hostibus offert? Male eædem v. 83 nec pro vel, et transcendit: et v. 84 Aversum et sociis pro sævis, At ornet refinxi, ut conveniat cum transcendat: pro ornat.-85. fuste pro falce ed. Fabric., nescio unde. Sane falx omnino pro quocunque γλυφείῳ scalpello, accipienda, nec res exemplo caret. Laudat Taubm. Martial. v1, 73 rudis indocta fecit me falce colonus. -86. Panchaica legebatur. Panchaia exquisitior forma in vett. edd., etiam in Ald. et in Petav. De re v. Ge. II, 139. Iv, 379.--87. viridantibus em. Wakef. e Lucret. 11, 33. Mihi videbantur variantes flores colore esse ποικίλοι. αἰάλοι. herbis vett. edd. herbas edd. Ascens. Sensus autem: agricolis sunt herbæ florentes, quæ thuris pretiosi vicem sustineant. Sed vss. 86. 87 et plerosque e seqq. usque ad v. 105 ab alia, etsi non indocta, manu assutos esse suspicor.-89. Distinxi post Libera, ut jam Barthius Adversar. xxi, 3 factu opus esse monuerat: tum voluptas simplicium curarum, seu curis simplicibus, quales vita simplex affert, non impeditas, graves, ærumnosas. supplicibus curis Behot. Apoph. 11, 4. Liberaque, implicitus c. huc i. Pontan. ad Macrob. vII, 4, et Heins. Libera ab implicitis c., ut inf. Hoc minus implicuit dira formidine mentem. Jo. Schraderus : sollicitis curis, vel Liberat implacidis c. 1. implicitum curis. Porro huic i. Aldina et edd. Ascens. et Fabric. huc mittit et o. Dirigit huc s. Scalig. Ms., et sic Casaub. ad Pers. p. 269.-91. Quolibet ut requie victu contentus abundet Bem NOTÆ 82-84 Qui non caput discrimini pugnæ objicit, eo consilio, ut hostium spoliis, manubiis, templa Deorum ornet, vel magnas et immodicas opes e præda sibi paret. Respicit militiam, quæ illa ætate inter artes et vias divitiarum parandarum erat. Vid. Tibull. 1, 1 pr. Jucundoque liget languentia corpora somno. 95 bina est lectio: cum Aldina Qualibet ut requie dedisset. Ordo verborum est in duriore hac junctura: Ut, quolibet victu contentus abundet requie. Vett. edd. Qualibet ut requie motus contemptor abundet. Qualibet requie probavit quoque Scaliger: quod parum placet. requiem Petav. Voss. victus contentus Fabric. edd. Tandem Scaliger conj. Quolibet ut requies (pro requietus) victu contentus abundet. Heins. in Quolibet quærebat vili, unde factum quili: mox inde comminiscitur tenui victu, hocque multis exemplis illustrat. Enimvero, tenuem victum frugalitatis notam habere posse nemo dubitet; de versu quæritur; voluitne; Quolibet ut tenui victu c. a. Mox idem tentat: Qualibet ut specie vultus (f. cultus) c. a. 92. Hirundoque liget et in marg. domet Ms. Kæler. liget etiam Thuan. et Petav. et Voss., in hoc superscriptum licet. Heinsius conj. levet. Antea vulgatum locet.-93...96. quarum cultu, quas colendo, non divite, sine impensa et sumtu, adeoque sine opibus et divitiis, pastor quisque traducit vitam etc. æmulus Ascræo poëtæ, h. exemplo vatis Hesiodi, cf. Theogon. v. 22. 23. O pecus o vett, edd. Fontis Hamadryadum ab indocto poëta esset: quid enim Hamadryasi cum fonte? Heins. conj. Frondis H., sed et hoc jejunum. Idem emendat quorum. At Jo. Schrader. inter plura alia: gr. Tempe Fontibus, ac Dryades, vel Naisin ac Dryasin. cf. v. 115. Comparat quoque Ovid. Met. vI, 451 sq. de Philomela. Porro Voss. et Petav. poëta, traducis. In fine v. 96 vett. edd. fere curam, perperam. vitam recte Bembus dedit. Forte simili exemplo emendes Tibulli illud: At mea paupertas vitam traducat inertem. Verum vix digni versus, in quibus unguem arrodas; sunt haud dubie interpolatoris.-97. sqq. Superiores interpretes ea, quæ sequuntur, ad pastorem, de quo carmen hoc agit, retulerant. Vidit et monuit Scaliger annectenda hæc esse laudibus, quæ præcesserant, vitæ rusticæ, et accipienda universé de pastore, qualem illa vita habet. Vir doctissimus tamen in hoc non substitit, sed refinxit quoque locum sic: O pecudes...pastor...Securam placido traduxit pectore vitam Dulcibus in studiis: baculo dum nixus apricas Lætus agit curas. Bene et hoc. Nec tamen vulgata displicet: Dum Pastor agit curas, occupatus est, talibus in studiis, quæ modo descripserat et iterum describit vss. 98. 99. Curas an putes dictas apricas, quatenus sub dio agit, in campo, gregem pascendo? quia ipse apricus (quod et in Voss. legitur). Jo. Schrader. in schedis conj. baculo...agresti, ut Ovid. Met. xv, 655 baculumque tenens agreste sinistra. Heins. tentabat P. agit choreas, 1. pecudes 1. capras; hoc saltem ferri potest. Etiam Jo. Schrader. in hoc inciderat. -99. solidum carmen; integrum explicat Ascensius, nullis modulis comtum, adeo rusticum, Barthius Advers. XXI, 3, nulla ægritudine contaminatum Scaliger; scilicet, ut gaudium solidum. Sed ista dura, hoc longe petitum, dum nihil adsit, quod ad ærumnas revocet animum. Saltem debet esse carmen, quod ab exordio ad finem ab otioso homine decantatur. Dubito nullus a poëta profectum esse solitum car 6 NOTÆ 97-105 Inter delicias has vitæ rusticæ dum pastor tempus canendo fallit, ad meridiem sole progresso, in umbram compellit gregem. |