صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Obstupuit varia confusus imagine rerum
Turnus, et obtutu tacito stetit. Estuat ingens
Uno in corde pudor, mixtoque insania luctu,
Et Furiis agitatus amor, et conscia virtus.
Ut primum discussæ umbræ, et lux reddita menti;

665

Ardentes oculorum orbes ad mænia torsit
Turbidus, eque rotis magnam respexit ad urbem.
Ecce autem, flammis inter tabulata volutus
Ad cælum undabat vortex, turrimque tenebat:
Turrim, compactis trabibus quam eduxerat ipse,
Subdideratque rotas, pontesque instraverat altos.
Jam jam fata, soror, superant; absiste morari ;
Quo Deus, et quo dura vocat Fortuna, sequamur.

670

675

gramine. Turnus obstupuit turbatus varia specie rerum, et constitit tacite intuens : ardet magnus pudor in intimo corde, et amentia mixta dolore, et amor commotus furore, et virtus sibi ipsi cognita. Statim atque tenebræ dissipatæ sunt, et lumen redditum est animo; turbatus vertit ad muros ordes oculorum inflammatos, et e curru respexit ad magnam urbem. Ecce autem torrens flammarum elapsus inter contabulationes erumpebat ad cælum et hærebat turri, turri quam ipse struxerat trabibus conjunctis, et supposuerat ei rotas, et applicuerat altos pontes. O soror, inquit, jam jam fata vincunt: desine retinere me: eamus, quo Deus, et quo adversa

666. obtuitu aliquot apud Burm. conf. VII, 250.-667. Uno in corde recepit Heins, e melioribus etiam h. 1., ut sup. x, 871, ubi iidem versus legebantur. Vulgo, Imo in c., quod majorem vim habere in tali loco nemo dubitet, etsi alterum exquisitius dictum concedam, pro, una in eodem corde. Cumque ea lectio unus et inus semper incerta fluctuare soleat: alteri non tantum tribuendum arbitror, ut Imo expellatur. Nolui tamen iterum mutationem inferre, et lectorem turbare. Una Sprot. sec. Moret. Dorvill. in corde dolor uterque Hamb. a m. sec. Bigot. Goth. tert. mixtaque Goth. sec. vesania Reg.-668. At F. tert. Goth. agitatur alter Hamburg. - 669. et vox aliquot Burm. In fine est Medic. et aliis deerat: hincque sublatum ab Heins.-670. oc. acies Goth. tert. et Dorvill., sed hic alterum in marg.-671. ad m. respicit u. alter Hamburg. prospexit Ven. conspexit Leid.-672. volutis Leid. et Hugen. ad vulgarem formam. Wakef. interpungit: Ecce autem flammis, inter tabulata volutus, Ad cælum undabat vortex. nec hoc male.-673. petebat pro div. lect. prior Hamburg. et Zulich.-674. compactam alter Hamb. et Dorvill. qua Goth. sec. duxerat Parrhas. et Montalb., perperam. vid. sup. v1, 630.-675. instraverat lectum inde ab Ald. tert. firmatumque codd. Pier. et Heins. intraverat, vitiose, ed. Dan. Heinsii. At instruxerat edd. vett. cum Mediceo Pierii, Dorvill.

NOTE

666 Æstuat ingens, &c.] Hos animi motus totidem verbis ac versibus jam tribuit poëta Mezentio, Æn. x. 870. 672 Tabulata] Turres erant lig

neæ, variis contabulationibus eductæ, pontibus inter se conjunctæ, rotis impositæ, ut pro rerum necessitate alio atque alio advolverentur.

Stat conferre manum Æneæ, stat, quicquid acerbi est,
Morte pati: nec me indecorem, germana, videbis
Amplius. Hunc, oro, sine me furere ante furorem.
Dixit, et e curru saltum dedit ocyus arvis;
Perque hostes, per tela ruit; mœstamque sororem
Deserit, ac rapido cursu media agmina rumpit.
Ac veluti, montis saxum de vertice præceps
Cum ruit, avulsum vento, seu turbidus imber
Proluit, aut annis solvit sublapsa vetustas,
Fertur in abruptum magno mons improbus actu,.
Exultatque solo; sylvas, armenta, virosque
Involvens secum: disjecta per agmina Turnus.

:

680

685

3

fortuna vocat me. Deliberatum est mihi conserere manum cum Ænea, deliberatum est tolerare quicquid est asperi in morte: nec me videbis ulterius inglorium, nglorium, o soror: precor permitte me exercere hunc furorem ante mortem. Sic dixit, et statim desilit e curru in agros: et irrumpit per hostes, per arma: et relinquit tristem Sororem, et celeri cursu disjicit media agmina. Et quemadmodum quando saxum abruptum vento cadit pronum e montis cacumine, sive pluvia repentina exedit. illud, sive vetustas dissolvit tempore labente: mons ille vastus cadit in abruptum.magno impetu, et subsilit humi, rapiens secum arbores, pecora, et homines: sic Turnus inter

............

Goth. pr. Erf.; mutatum idem in nonnullis in extruxerat. 678. acerbum est Serv. ad Æn. 11, 750. Sicque Goth. pr. Tum melius, puto, interpungitur post Morte, ut sit: Stat, quicquid acerbi est Morte, pati. 679. neque me Reg. Parrhas. bini Goth. et Probus in Grammatica: sicque editum a Cuninghamo. non indec. Dorvill.-680. Hoc pr. Hamb. luere Zulich. a m. pr. In archaismo in furere furorem nemo hærebit; sed, quod a viris doctis illustratum et expositum volebam, hoc erat: quam vim h. 1. habeat ante. Servius exponit: "prius quam ad eum veniam, ut pugnam mente concipiam et instructus furore in bella prorumpam." Digna Grammatico interpretatio, non poëta! Cerda : priusquam moriar supplet; quod æque putidum. Atqui in his et similibus obmutescunt summi viri. Nisi vitio coinquinatus est versus, est utique inter eos, quos poëta, donec emendaret, rudere, ne hiarent, complevit. Alias facile poterat succurri: sine me furere, alma, furorem, vel sine me insanire furorem. Certe ante prorsus alienum. Sine me, o soror, indulgere furori huic meo, hoc est iræ, virtuti, ut congrediar cum Ænea, etiam si fatalis mors instet.-681. a curru pr. Hamb. armis sec., sed arvis est ex more poëtæ, in arva, in terram, χαμᾶζε.-682. et tela tres Burm.--683. trepido Goth. tert.685. ventis sec. Moret.-686. Proruit Bigot. Profluit tres apud Burm. sublata duo ibid., sicque ap. Schol. Cruqu. Horat. III Od. 30. sublaxa Goth. pr. subcassa Parrhas.-687. magno tunc ed. pr. Burm. ictu ed. ead., tum multi codd. Pier. Heins. et Goth. sec., nonnulli a m. sec. Sed hoc Pierio placere non debebat. agi, moveri, deturbari, docte dictum: hincque actus. -689. Dejecta Oudart. et Zulich., perpetua varietate; vide modo v. 655.

NOTE

680 Furere furorem] Græca locutio, 687 Improbus] Magnus, &c. Ge. L cujus multa exempla suppeditat Cer- 146. 'Labor omnia vincit Improbus.'

danus.

Sic urbis ruit ad muros, ubi plurima fuso
Sanguine terra madet, striduntque hastilibus auræ ;
Significatque manu, et magno simul incipit ore :
Parcite jam, Rutuli; et vos tela inhibete, Latini;
Quæcumque est Fortuna, mea est; me verius unum

Pro vobis fœdus luere, et decernere ferro.
Discessere omnes medii, spatiumque dedere.

At pater Æneas, audito nomine Turni,
Deserit et muros, et summas deserit arces;
Præcipitatque moras omnes; opera omnia rumpit ;
Lætitia exultans, horrendumque intonat armis :
Quantus Athos, aut quantus Eryx, aut ipse, coruscis
Cum fremit ilicibus, quantus, gaudetque nivali

Vertice se attollens pater Apenninus ad auras.

690

695

700

agmina disturbata currit ad muros urbis: ubi multa terra tincta est fuso sanguine, et aër stridet sagittis: et signum facit manu, et simul alta voce incipit loqui: Abstinete jam, o Rutuli, et vos Latini cohibete arma: quæcumque est sors hujus pugnæ, mea est: justius est me solum implere fœdus pro vobis, et dimicare ferro. Omnes qui erant in medio recesserunt, et fecerunt spatium. At pater Æneas, audito nomine Turni, relinquit muros, et relinquit altas turres: et accelerat omnes moras, et abrumpit omnia opera, exultans gaudio, et horrendum sonat armis. Quantus est Athos, aut quantus est Eryx; aut quantus est ipse pater Apenninus, quando sonat

691. striduntque ad vetustiorum Pier. et suorum ductum Heins. reposuit. Vulgg. stridentque. vid. sup. iv, 689 et Ge. IV, 556. que aberat Sprot.692. increpat ore facile cuique in mentem veniat: sic tamen poëta hic noluit: ut tot alia, argutius dicta, quibus carere maluit.-694. me justius unum Sprot. ex glossa.-696. mediis Dorvill.-700. exsultat Oudart. et Sprot. horrendisque Parrhas. insonat pr. Hamb. a m. sec. vid. sup. vII, 239 et al. -701. Athos Medic. et alii; atque sic Ald. sec. et cett. At veteres edd. cum codicum majore parte Athon: quam male Servius pro vera lectione venditabat, metro perperam metuens. Est ̓́Αθως. Monuit quoque Benedictus. et

NOTE

694 Verius] Æquius. Livius 1. xxx. 33. Sociorum 'audiri postulata verum esse.'

701 Athos] Mons Macedoniæ, imminens mari Ægæo, ̓́Αθως, ultima longa, nunc Monte Sancto. Ge. 1. 332. Eryx, mons in Sicilia post Ætnam maximus, nunc S. Juliani: Æn. III. 707. Æn. v. 759.

703 Apenninus] Montium perpetua series, ex Alpibus propagata, in Ligu

ribus circa Genuam incipiens: tum continuo dorso mediam Italiam secundum longitudinem intersecans: et ad fretum Siculum desinens. Pater dicitur, tot sylvarum, tot fluminum, quæ in utrumque latus Italiæ ex eo erumpunt. Vel ob dignitatem, quia montium omnium Italiæ maximus est. Ilex, yeuse, arbor e querno genere. Coruscis ilicibus, foliorum motu coruscantibus, Æn. 1. 168.

:

Jam vero et Rutuli certatim, et Troës, et omnes
Convertere oculos Itali, quique alta tenebant
Mœnia, quique imos pulsabant ariete muros;
Armaque deposuere humeris. Stupet ipse Latinus,
Ingentes, genitos diversis partibus orbis,
Inter se coiisse viros, et cernere ferro.
Atque illi, ut vacuo patuerunt æquore campi,
Procursu rapido, conjectis eminus hastis,
Invadunt Martem clypeis atque ære sonoro.
Dat gemitum tellus: tum crebros ensibus ictus

705

710

ilicibus mobilibus, et gaudet tollens se nivoso cacumine in aërem. Tunc autem et Rutuli et Trojani et cuncti Itali certatim converterunt oculos, et qui defendebant sublimes muros, et qui quassabant ariete muros infimos: et demiserunt arma ex humeris. Ipse Latinus obstupescit, magnos illos viros ortos e disjunctis regionibus terrarum congredi inter se et dimicare ferro. Illi autem, postquam campi aperti sunt spatiosa planitie, celeri incursu procul vibratis hastis incipiunt pugnam clypeis æreis sonanti

quantus Reg.-703. se tollens Goth. tert.-705. qui alta et qui imos Dorvill.706. altos Oudart. abiete Moret. sec. 708. Ingentes ante Heins. Tum diversi partib. orbis Maronis mos postulat. Sicque jam conj. Heins. 709. In Heinsianis et Burm. coisse vitiose expressum. Ceterum memorabile exemplum hic versus prodit librorum in manifestam corruptelam conspirantium; quo quis abuti possit ad auctoritatem codicum elevandam. Legitur enim in Romano juxta ac Mediceo, et in ceteris Pierianis et Heinsianis omnibus, it. in Erf., adversus metrum: viros et decernere ferro. Unus erat Pier., a quo aberat et, quod et Goth. sec. ignorabat cum aliis, quos Ursin. viderat, qui et Faërnum sic emendasse testatur. Sequuntur codicum vitium edd. vett., quantum video, omnes, exceptis iis, quæ ex Egnatii recensione Ven. 1507 profectæ, in quibus et cernere: hoc etiam Ge. Fabricius recte repetiit, hincque alii. Auctoritatem faceret jam per se satis magnam ratio poëtica: sed cernere etiam firmat Seneca Ep. 58, tum Quintil. et Priscian., teste Heinsio, inprimis autem Servius, docta in Nota ad h. 1., et cernere etiam a m. sec. in Mentel. erat emendatum. Post virorum doctorum observationem nunc constat, cernere, κρίνειν ἀγῶνα, pro decernere, jam Ennio esse frequentatum. conf. Heins. ad h. 1. cum Cerda et Burm.-710. p. pulvere Zulich. a m. pr. Jo. Schrader. tentabat: ut vacui patuerunt æquora campi.-711. conjectisque Medic., nt Heins. tradit. Sed Fogginii diligentia dedit a m. pr. colectique, et a sec. conlectis: hoc etiam Rom. exhibebat. Etiam Bigot. collectis, Goth. tert. disjectis.-712. simul are sec. Menag.-713. crebris ictis Medic. (a m.

NOTÆ

706 Ariete] Machina, quassandis muris comparata, Æn. 11. 492.

709 Cernere ferro] Testatur Pierius codices antiquos fere omnes habere, et decernere ferro, ita ut in versu syllaba redundet. Tamen Seneca legit cernere: sic enim Ep. LVIII. Quædam simplicia in usu erant, sicut cernere

ferro inter se dicebant: Virgilius hoc probabit tibi,' &c. Muretus hujus item locutionis exempla affert, ex Ennio et Actio.

712 Clypeis atque are sonoro] Clypeis æreis, ictuum inflictu sonantibus. Sic Ge. H. 192. 'Pateris libamus et auro.'

Congeminant. Fors et virtus miscentur in unum.
Ac velut, ingenti Sila, summove Taburno,
Cum duo conversis inimica in prælia tauri

715

Frontibus incurrunt, pavidi cessere magistri;

Stat pecus omne metu mutum, mussantque juvencæ,
Quis nemori imperitet, quem tota armenta sequantur;

Illi inter sese multa vi vulnera miscent,

720

Cornuaque obnixi infigunt, et sanguine largo
Colla armosque lavant; gemitu nemus omne remugit :
Haud aliter Tros Æneas et Daunius heros

Concurrunt clypeis. Ingens fragor æthera complet.

Jupiter ipse duas æquato examine lances

725

bus: terra reddit gemitum: deinde infligunt gladiis frequentes ictus: sors et fortitudo confunduntur simul. Et quemadmodum in magna Sila, aut alto Taburno, quando duo tauri obversis capitibus congrediuntur in certamen hostile, pastores timidi fugerunt: armentum totum manet tacitum præ timore, et juvencæ mugientes expectant, quis dominetur armento, cui tota armenta pareant: illi confundunt inter se plagas multo robore, et obluctantes infigunt cornua, et tingunt colla atque humeros multo sanguine: tota sylva reboat gemitu. Non aliter Æneas Trojanus et heros Dauni filius incurrunt in clypeos: magnus fragor ferit cælum. Ipse Jupiter librat duas lances examine æquato, et addit lancibus fata opposita amborum: ut

............

In

pr. et Gud. a m. pr.-714. Congeminat sec. Rottend.-715. Sila diserte Medic. et al. In aliis, et in edd. vett., necnon in Servio Syla. Rom. sylva, ut supra erratum Ge. III, 219, et ut h. 1. ab aliis errari Servius monet. Sylla Dorvill. a m. sec. sub monte Taburno ap. Serv. ad Ge. III, 219. -716. conversi alter Menag. diversis Menag. pr. et Goth. tert. c. inter se prælia Zulich. a m. pr. in abest alteri Menag. 719. Quis nemori Heins. tandem restituit e Medic., tum Rom. aliisque Pier.; adde Goth. sec. Vulgo lectum: Quis pecori. Porro imperet et aliquot Pier. et Burm. sequuntur Sprot. et duo alii Burm. -720. prælia miscent Gud. Sed alterum figuratius. 721. infigunt obnixi Parrhas.-722. rigant Oudart. a m. sec., ex interpretamento τοῦ lavant. lavunt aliquot Pier.-723. Non aliter duo Goth. et pars Pier. Lavinius heros pr. Moret.-724. fr. a. pulsat Oblong.-725. Jupiter ille Bigot., ut toties. vid. lib. vII, 110. agmine Parrhas. Goth. pr., ut toties alibi. æquato pondere Goth. tert.

NOTE

715 Sila.... Taburno] Sila, sylva ingens Apennini montis, adhuc nomen antiquum retinens, in Brutiis nunc Calabre citerieure; circa Consentiam urbem, quæ hodie Consenza. Taburnus, mons olivifer, in Samnio Campaniæ confini; furcas, sive angustias Caudinas, a septentrione obvallans, nunc Tabor, vel Taburo. Ita Cluverius.

ex

718 Mussantque juvence] Timide et quasi tacite mugiunt; videturque ipso vocabulo vox juvencarum expressa.

722 Armos] Humeros, Æn. x. 894. 723 Daunius] Turnus, Dauni filins, Æn. vII. 56.

725 Æquato examine lances, &c.] Locus imitatus ex Homero Iliad.

« السابقةمتابعة »