Ausus Pelidæ pretium sibi poscere currus; En, agros, et, quam bello, Trojane, petisti, 350 355 360 plorator in castra Græcorum, ausus erat petere sibi equos Achillis in mercedem. Sed Diomedes donavit illum alia mercede pro talibus cœptis, nec amplius ille optat equos Achillis. Cum Turnus vidit illum procul patente campo: prius persecutus ipsum levi sagitta per longum aërem, continuit equos suos binos, et exscendit e curru, atque incurrit lapso et semimortuo : et pede imposito in collum ejus, eripit ensem ex ejus dextera, et immersit splendentem profundo jugulo, et adjicit hæc super: Ecce, o vir Trojane, metire prostratus campos et Italiam quam appetiisti bello: qui ausi sunt me lacessere ferro, reportant hæc præmia: sic struunt urbes. Mittit huic socium Buten, impacto jaculo, et Chlorea, et Sybarim, et Dareta, et ............ currum ed. Mediol. (et aliæ vett. edd.), tum Goth. pr. Servii inepta ad h. 1. est nota.-352. Defecit pretio Goth. tert. neque equis Cuningham. e Ms. Bersm. assultat Zulich. a m. pr. Achilles Medic., unde Heins. conj. Achillei. -353. et c. alter Mentel. in c. alter Menag. e campo sec. Moret. prospexit Heins. reposuit e Rom. Medic. et Gud. Idem tamen jam vett. edd. Venetæ nostræ omnes exhibent: primum conspexit apparet in edd. Ald.-355. curru desilit alto Goth. tert., ad aurem plenius et suavius: alterum tamen pronuntiatione adjuvandum.-356. Semanimi Rom. Semianimo Goth. pr., ut alibi quoque. elapsoque Serv. magna codd. pars ap. Heins. cum Goth. pr. et tert., et non modo Mediol. sed vett. edd. nostræ omnes, usque ad Ald. pr., in qua lapsoque. 357. Expresso Medic. a m. pr. dextræ inde ab Ald. tert. editum firmavit Heins. e codd. pro vulgari, dextra.-358. tinguit Commel. e Palat. edidit et firmavit Heins. e libb. suis et Pier. pro tinxit; tum jaculo vitium ed. Dan. Heinsii. Dixit poëta exquisite tingere jugulo, h. sanguine juguli, vel immittere, demergere in jugulum, ut Serv. hæc nonnullis excidit.-361. condant Vratisl. et ed. pr. Burm., minus belle.-362. Asbuten primum emendavit Naugerius: si recte video. Antea lectum Buten, vel Butem. In Medic. Asbyten: in aliis: Asbiten, Hasbiten, Hasbuten, Albuten, Hasputin, Astuben, Asontem. Sed Asbytes jam vindicatum nomen ab Heinsio et Drakenb. apud NOTE 352 Nec equis aspirat Achillis] Pergit poëta illudere Doloni: qui captus a Diomede, non amplius ad equos Achillis, sed ad vitam servandam as 1. 534. Chloreaque, Sybarimque, Daretaque, Thersilochumque; 365 Insonat Ægæo, sequiturque ad littora fluctus, :: Conversæque ruunt acies; fert impetus ipsum, 370 Ora citatorum dextra detorsit equorum. Thersilocum, et Thymæten lapsum e collo equi frequenter lapsantis. Et sicut, quando flatus Thracii Boreæ sonat per profundum dum mare Ægaum, et fluctus abeunt ad littora; tunc nubes fugiunt per aërem, qua parte flant venti. Sic turmæ cedunt Turno, quacumque aperit sibi iter, et acies fugatæ rumpuntur: impetus provehit ipsum, et ventus adversus currui commovet cristam volantem. Phegeus non passus est illum imminentem sibi et furentem animo. Opposuit se ad currum, et manu dextra detorsit capita concitatorum equorum, spumantia ob frænum. Dum ............ Silium 1, 58.-363. Vitia librariorum in nominibus scribendis vide apud Burm. Sunt ex ratione linguæ Χλωρέα τε Σύβαρίν τε Δάρητά τε Θερσίλοχόν τε. Tum mox Θυμοίτης. Pro Sybarim sunt qui habeant Fabarim, quod arridere potest: sed in Trojanorum partibus nulli erant populi, qui Fabarin in Sabinis accolerent. conf. sup. VII, 715.-365. Edonii Ald. pr., emendatum Edoni jam in sec. Edonti fere omnes Pier. et alii apud Heins. et Burm. Male: nam ̓Ηδωνοὺς esse satis constat. v. Bentl. ad Horat. III Od. 25, 9, et Intpp. ad Theocr. vII, 111. Editum quoque Edoni jam in vett. edd. et defensum in Servianis adversus Donatum: etsi ibi mons Thraciæ Edon obscura fide editur, cum de populo Thraciæ Edonis tantum constet: unde nunc Edonus Boreas, pro Edonicus, Thracicus. 366. Insonat. Etiam hic, quod facile expectares, intulit Wakefield Intonat ut ceteris fere locis. Placent enim τὰ τραγικώτερα, etsi in epico poëta.-369. Conversaque...acie pr. Moret. ipse a m. pr. Zulich., et illum a m. sec. et Goth. sec.-370. Ne quis conjectet, adverso cursu; nam curru eodem significatu doctius. quatit arva Goth. tert.371. animoque Oudart. furentem pr. Hamb.-372. Objicit ad currum sese pr. Moret. O. sese currui Bigot., ex interpretamento: vulgari forma poëticæ substituta.-373. contorsit, quod Pier. landat, Aldd. et hinc aliæ habent, NOTÆ 364 Sternacis equi cervice] Equo in anteriora genua prolapso, Thymetes per ejus collum devolutus est. Ita Servius. 365 Edoni Borea] Thracii: e Thracia septentrionali, in Græciam et mare Ægæum flantis. Edoni, ̓Ηδωνοὶ, Stephano et Straboni 1. x. gens est Thracia incerti situs: unde ibidem apud Strabonem, Lycurgus Thraciæ rex, Edonus, appellatur. Hinc dixit Statius Edonas hyemes. De Borea, Ecl. VII. 51. De Ægao Mari, Græciam a minore Asia separante, Æn. Іш. 74. 367 Fugam dant nubila] Ventus enim septentrionalis fugat nubes; meridionalis colligit. Dum trahitur, pendetque jugis, hunc lata retectum Eripere, auxilioque viam, quæ proxima, poscit: 375 380 385 ipse rapitur et inhæret jugo: hunc lata Turni lancea consequitur detectum, et impacta penetrat loricam duplicem, et stringit vulnere superficiem corporis. Tamen ille oppositus ibat objecto clypeo contra hostem, et educto gladio vocabat auxilium : cum rota et axis cursu concitatus impulit eum et stravit humi: et Turnus insecutus eum inter infimam oram cassidis, et extremitates summæ loricæ, abscidit caput gladio, et reliquit truncum in pulvere. At vero dum Turnus edit strages in campis: interim Mnestheus, et fidelis Achates, et comes Ascanius, deposuerunt in castris Æneam sanguinolentum, firmantem longa hasta passus alternatim. Furit, et conatur abstrahere cuspidem teli fracto telo; et petit modum auxilii, qui celerrimus sit: ut secent ........... usque ad Commelin., a quo e Palat. detorsit legitur: in quod libri consentiunt, nisi quod Goth. sec. commovit.-374. Dum pendet trahiturq. pr. Moret. Tum hic Rom. hinc aliquot Heinsiani: quod esset, alia ex parte, ab alio, quam a Turno. conf. Notam nostram. pendetque jugis hic Rom. et aliquot Pier. et Mentel. pr. alta Montalb. relictum aliquot Pier. retractum pro div. lect. Scheffer. 375. trilicem Bigot. ex supp. locis lib. III, 467. v, 259, VII, 639.-378. educto aliquot Pier. et tres Burm., quod vulgare esset. adducto Parrhas., perperam. ducto a mucrone alii apud Pier. cum Rom. stricto Donatus, tum Zulich. Goth. pr. et non modo Mediol. a Burmanno laudata, sed omnes nostræ vett. edd., usque ad Ald. pr., in qua primum ducto comparet. 379. Cum rota Heins. e Medic. et aliis; adde Goth. sec. pro vulgato: Quem.-380. effundit idem e melioribus suis et Pierianis: vulgo effudit.381. summas...oras Goth. sec. 382. relinquit Ven. et aliquot Pier. arena secundum plerosque Pierianos et complures suos recepit Heinsius, tanquam exquisitius (præiverat tamen et in hoc, ut in innumeris emendationibus Heinsianis, Commeliniana editio): vulgo: arena, quod Romanus tuetur.-385. Ascaniusque puer Romanus, quod præfero. Accedunt ei Bigot. et Goth. sec. et NOTE 375 Lancea] Hasta: vox non Latina, sed Hispanica est, ex Varrone apud Gellium: Gallica, ex Diodoro Siculo. : Bilicem] Bino textu; vel liçio, sive filo, Æn. 111. 467. Ense secent lato vulnus, telique latebram 390 : 395 plagam lato gladio, ladio, et intime aperiant latebram teli, et remittant se ad pugnam. Et jam aderat Iapis filius Iasi, carus præ ceteris Apollini: cui ipse Apollo, percitus magno amore, offerebat olim lætus suas artes, sua munera, vaticinium, vaticinium, et musicam, et veloces sagittas. Ille, ut retardaret mortem desperati patris, maluit cognoscere offerebat ...... Donatus. comes friget.-389. secet Medic. a m. pr. latebras Medic. et alii Heins. cum Goth. sec. et tert.-391. Jamque erat ante alios Leid. Phœbi Exc. Burm. delectus Gud. Mox Iapis vulgata erat lectio. Sic codicum pars; ut tres Gothani. Iapyx Heinsius recepit vetustiorum utique codicum auctoritate. Rationi tamen in nominibus propriis plus tribuendum arbitror, et lapsus proclivis erat, cum Iapyx notior esset librariis. Iapidis nomen haud dubie accommodatins medico, quam Iapygis ex Apulia petitum: et facit auctorita tem Ausonius in epigrammate xix, quod corrigere volebat Heinsius: Idmona quod vatem, medicum quod Iapida dicunt, Discendas artes nomina præveniunt. Ludit poëta in etymo: sed ut lapygem ex Ἰᾶσθαι deducat, multo minus alicui in animum veniat, quam si lapidem audiat. Natus error ex Iapix, quod et vitiose scriptum apud Nonium et Macrobium legitur. Iaspis edd. vett. apud Burm. Iapis Venetæ et cett. nostræ. Iapix Ald. tert. cum aliis inde profectis; Paullus Manutius, Commelin. cum al. retinuere lapis, hocque revocavi.-393. sua numina ed. pr. Burm. mittit Apollo pr. Hamburg. 394. Dur plex hic lectio jam antiquitus codices insedit. dedit Aproniana fuit lectio, quam Medic., tum a m. pr. Gud., et a m. sec. Zulich. exhibebant: item Goth. tert. cum ed. Florent., teste Heinsio. Sed communis lectio est dabat, quam Servius tuetur, nec satis explicat. Nam conatus dandi intelligendus est: dare vole bat. conf. Not. 395. deferret quartus Moret., forte pro differret. 397. multas NOTE 391 Iapis] Legunt aliqui Iapyx, sed hic ventus est, de quo Æn. VIII. 710. Quæ duo ut distinguantur, tum diversa habent recti casus elementa, tum diversam obliquorum flexionem : flectit enim venti nomen Virgilius Iapyx, Iapygis: medici nomen Donatus apud Pierium, Iapis, Iapicis; Turnebus tamen, Iapis, Iapidis; ex Ausonio, Epigr. XIX. 7. ' Idmona quod vatem, medicum quod Iapida dicunt.' 393 Suas artes] Apollinis artes fuerunt 1. Vaticinia, quorum variæ species habentur, Æn. 111. 359. Æn. x. 176. II. Musica, unde cum lyra pin gitur, et poëtarum Deus est, Ecl. IV. 55. III. Peritia jaculandi, unde ipsi tribuitur pharetra, et ab Homero sæpe dicitur ἑκατηβόλος, longe jaculans, Æn. VI. 657. IV. Medicina, quam artem Æsculapio filio tradidisse dicitur, Æn. vII. 773. 395 Depositi] Desperati. Deducta locutio e duplici more. Alterius-meminit Servius, Isidorus, &c. ex Plutarcho, qui ait veteres solitos in publicum ægrotos proponere, quod deponere est: ut si quis prætereuntium, aut simili morbo fuisset ipse agitatus, aut quicquam remedii nosset, id ægro Scire potestates herbarum usumque medendi Nulla viam Fortuna regit; nihil auctor Apollo 400 405 vires herbarum et usum medicinæ, et exercere inglorius artem illam tacitam. Æneas stabat, acerbe fremens, innixus magnæ hastæ, magno juvenum et Ascanii dolentis concursu et fletibus immotus. Ille senex Iapis, cinctus replicata veste ex consuetudine medicorum, frustra deproperat plurima manu medica et validis herbis Phœbi; frustra commovet manu telum, et apprehendit ferrum mordaci forcipe. Nulla ............ artes perpetuo errore pars codd. apud Burmann. mutatas Dorvill. conf. Exc. -398. fixus Medic.-400. Conversu qu. Moret. lacrimisque ante Heinsium, qui, libris auctoribus, copulam ejecit: quam Romanus tuetur. lacrimisque in mollibus Goth. pr. reperto Leid. et Exc. Burm. reporto Rom. An: Inde r.401. Pæonidum Medic., non ineleganter, putem, pro Pæonidarum. Probat quoque Cuningham. Enimvero sic in legem metricam peccatur: est Παιών, ῶνος, unde Παιώνιος, Παιωνίδης. conf. sup. VII, 769 var. lect., ibi Pæoniis herbis scribebamus PaonIs. At h. 1. hæremus. An Pæonjum trisyllabum? 402. hermis a m. pr. Medic. armis Dorvill., sed herbis in marg. 403. trepida e Mediceo laudatur. Sed a Fogginio trepidat expressum est. 404. prensantque sec. Moret. pressat aliquot Pier., inter quos Rom. Montalb. forfice pr. NOTE significaret. Alterius jam mentionem fecimus Æn. ix. 486. ubi diximus, solitos veteres ad januam domus cadavera deponere, ut etiam nune apud nos in usu est. Et generatim positus, est jacens, mortuus: ut diximus Æn. II. 644. ait enim Ovid. Heroid. x. 124. Nec positos artus unget amica manus:' id est, jacentes: neque enim ad januam domus, sed in ipsa domo ungebantur. Eodem quo nunc utitur verbo Virgilius, usus est et Ovidius de Ponto 1. 1. 2. 45. 'Jam prope depositus, certe jam frigidus æger,' &c. Cic. III. Verr. 5. ' Ægram et prope depositam reipublicæ partem suscepisse.' 397 Mutas artes] Medicinam, quam sic vocat: vel comparatione musicæ et vaticinii, quæ voce maxime constant: vel quia parum famosa tum erat, et a servis fere exercebatur. Vel quia tunc, non voce et disceptatione ac præceptione tractabatur, sed manu atque opere: unde chirurgiam nostram referebat: ut patet ex hoc Iapide qui chirurgum hic præstat potius, quam medicum: et ex ipsis poëtæ verbis, qui ipsi tribuit, non tantum scire potestates herbarum, sed ipsum etiam usum medendi. 401 Pæonium] In morem Pæonis Deorum medici, Æn. vII. 769. 403 Trepidat] Festinat, Æn. ix. 114. Ge. Iv. 69. De Phœbo, et Apol line, Ecl. 111. 62. 104, |