صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

8. Quod ille, nempe Wightman, est persona illa Spiritûs Sancti, cujus mentio facta est in scripturâ, et paracletus ille, de quo loquitur Joannes, c. xvi. evangelii sui.

9. Quod verba salvatoris nostri Christi, de peccato blasphemiæ contra Spiritum Sanctum, de suâ personâ intelligenda sunt.

10. Quod Elias ille venturus, de quo loquitur Malach. c. iv, suam personam designat.

11. Quod anima æque ac corpus dormit in somno primæ mortis, et est mortalis, respectu somni primæ mortis, uti corpus; et quod anima servatoris nostri Jesu Christi in illo somno mortis dormivit, æque ac corpus ejus.

12. Quod animæ sanctorum defunctorum non sunt membra, quæ possident ecclesiam triumphantem in cœlo. 13. Quod Pædobaptismus est ritus abominandus.

14. Quod celebratio cœnæ dominicæ in elementis panis et vini in ecclesiâ esse non debet; neque baptismi in elemento aquæ, uti nunc in ecclesiâ Anglicanâ usus obtinet. Sed baptismus in aquâ administrari debet solis adultis à paganismo ad fidem conversis.

15. Quod Deus ordinavit et misit illum, scil. Eduardum Wightman, ad exequendam suam partem operis salutis mundi, ut suâ doctrinâ suisque monitis mundum liberaret ab hæresi Nicolaïtarum, ut Christus ordinatus fuit et missus ad mundum servandum, et à peccato liberandum morte suâ, et Deo reconciliandum.

16. Quod Christiana religio non integra, sed pars solum illius prædicaturet admittitur in ecclesiâ Anglicanâ.

Hæc ex linguâ Anglicanâ nimis fidus interpres, verbatim pene, neglectâ Latinitatis elegantiâ et sermonis proprietate, transtuli, ut dogmata illa hæretica et capitalia, quæ supplicium illud meruerunt, tibi, ut apud nos memoriæ mandantur, perfecte innotescerent. Si qua alia hujus generis exempla apud nos extant, si cupias, ex nostrâ historiâ eruam et ad te mittam.

Dum hæc præ manibus haberem, allata mihi est gratissima tua 2. hujus mensis scripta epistola, adjunctis duabus aliis. Sentio te eundem semper quem fueras, facilem, dulcemque amicis.

Quamprimum per otium licebit Allixii et Anonymi

libros mihi perlegendos proponam, nec oscitanter. Quandoquidem in eo cardine summam quæstionis versari creditum est. Gaudeo D. Clerici Epistolas Criticas propediem prodituras; ut brevi confossis adversariis in pace vacet studiis melioribus. Controversiarum enim tædium ingens, fructus exiguus. De magnifico viro idem quod tu plane sentio, nec ultra fatigandum censeo. Guenellonis epistolæ amicæ brevi respondebo. Hos ambos interim rogo officiosisissime meo nomine salutes, ut et uxorem tuam et filiam; Dominam Guenellonem, Veeneumque, reliquosque amicos nostros communes. Vale, et, ut facis, me ama,

Tui amantissimum,
J. LOCKE.

Lond. 7 Octob. 1699.

Joanni Locke Philippus à Limborch, s. r. D.

Amplissime vir,

PRO labore, quem meo rogatu suscepisti, maximas tibi habeo gratias. Gaudeo me ex literis tuis didicisse, quæ episcoporum illius temporis judicio horrenda illa crimina fuerint, non nisi atrocissimo ignis supplicio luenda. Video quandoque unum idemque dogma diversis verbis enuntiari, atque ita, quod uno comprehendi poterat articulo, in plures distendi, proculdubio ut plurium hæresium reatus tam atroci supplicio prætexi possit. Malim dogmata ipsis eorum, qui ea professi fuerint, verbis legere expressa; sic certus forem, me non legere consequentias, sed ipsa dogmata, eaque non terminis odiosis concepta, forte in alienum sensum detorta, sed ipsis autorum verbis nude et candide enuntiata, nihilque continentia, nisi quod ipse, cujus causa agitur, pro suo agnoscit. Quando autem procedendi modum video, ad sancti tribunalis instar omnia exacte esse conformata, non sine dolore, agnosco. Bartholomæi Legatt supplicium, verum suppresso illius nomine, laudat Casaubonus, in epistolà dedicatoriâ in Exercit. ad Baronium. Wightmani supplicium paucis narrat Gilbertus Clerke, in Antinicænismo contra Bullum, p. 30. Utriusque autem latius describit Gerardus Croesius,

Historiæ Quakerianæ, lib. iii. p. 479. Verum licet non penitus illorum suppliciorum ignarus sim, rem mihi fecisti longe gratissimam, quod pleniorem hæresium ipsis attributarum historiam miseris: multa hactenus mihi ignorata, et scopo meo apprime inservientia, me docuisti. Verum unum est quod desidero, nomen autoris ex quo historiam Legatti et Wightmani habes: illud enim in epistolâ tuâ non reperio. Tum et leviculum erratum, fortasse calami festinatione, commissum

Ais Hammonto auriculas amputatas in foro Norwicensi, 13 Maii, et postea 12 ejusdem mensis illum vivicomburium passum. Atqui dies duodecimus antecedit decimum tertium. Præter hæc supplicia legi in Burneti Historiâ Reform. Eccl. Angl. ad annum 1549, sub Eduardo VI. vivicomburium Johannæ Bocheræ, seu Johannæ de Kent, et Georgii Van Pare, utrumque satis distincte descriptum: itaque nihil est quod hic

desidero.

Verum in Mennonitarum scriptis, ad annum 1575, reperio sub Elizabethâ, sævam, contra Mennonitas è Belgio profugos, excitatam persecutionem. Narrant nimirum, cœtus suos in Angliâ fuisse disturbatos, aliquot suorum in carcerem conjectos, quorum quinque, post varias disputationes et comminationes mortis, ad professionem religionis reformatæ adacti sunt: qui nihilominus in cemeterio Divi Pauli publico spectaculo fuêre expositi, singulorumque humero rogus fuit impositus, quod designabatur ignis supplicium fuisse meritos. Quatuordecim mulieres navibus sunt impositæ, juvenis quidam currui alligatus flagris cæsus, unâque cum mulieribus regno exire jussus, intentatà pœnâ mortis si redirent. Quinque viri in squalido ac profundo carcere detenti sunt, quorum unus in carcere diem suum obiit. Ministri Belgicarum et Gallicarum ecclesiarum Londini reliquos quatuor in suam sententiam pellicere conabantur. Tandem Julii die 22, duo maximi natu, Johannes Petri et Henricus Terwoord, eodem in loco, in quo antehac reformatis ignis supplicium irrogatum fuit, vivi combusti et in cineres redacti sunt, &c. Historiam hanc satis distincte, multisque circumstantiis vestitam narrant Mennonitæ. De hisce nihil prorsus scribit Camdenus: solummodo ad annum 1560, refert

Elizabetham anabaptistas, et id genus hæreticos, qui in maritima Angliæ oppida ex transmarinis regionibus, specie declinandæ persecutionis, convolârant, et sectarum virus in Angliâ sparserant, è regno intra viginti dies excedere imperâsse, sive illi indigenæ sive exteri, sub pœnâ incarcerationis et bonorum amissionis. Velim scire, si levi labore fieri possit, an quæ de supplicio hoc narrant scriptores Angli, consentanea sint illis quæ hic ex Mennonitarum scriptis excerpsi. Talia in reformationis opprobrium cedunt. Mihi enim perinde christianæ charitati adversari videtur tribunal de fide, sive id prope Tiberim, sive Lemanum, sive Thamesin constituatur: eadem quippe exercetur crudelitas, licet alio in loco et ab aliis hominibus. Et ut nostrate proverbio dicitur, "Idem est monachus, sed alio indutus cucullo." Judicium tuum de Allixii et Anonymi libro audire gestio. In hoc argumento quæstionis cardinem verti a vestratibus credi miror. Ego nihil causæ principali contra Judæos deesse credo, etiamsi hoc argumento destituatur. D. Clerici Epistolæ Criticæ nondum prodeunt; propediem vero eas expectamus. Vale, vir amplissime,

Amstelod. 6 Nov. 1699.

Tui amantissimus,
P. à LIMBORCII.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D. RECTE quidem mones, vir amplissime, errore festinantis calami transpositi sunt characteres numerales, et 12 scriptum pro 21: nam 21 Maii Hammontus passus est vivicomburium. Quereris insuper, idque non sine causâ, quod nomen auctoris, ex quo historiam Legatti et Wightmani hausi, omiserim. Id autem negligentiâ non factum meâ est. Libellus prostat Anglicè, cui titulus," The history of the first fourteen years of king James;" i. e. Historia quatuordecim primorum annorum Jacobi regis. Autor nomen suum tacuit. Huic libello annectitur ad finem tractatulus, cui titulus, "A true relation of the commissions and warrants for the condemnation and burning of Bartholomew Legatt and Edward Wightman, the one in West-Smithfield,

the other in Litchfield, in the year 1611, signed with king James's own hand."

De Mennonitis quod quæris, nondum aliquid ex nostris historicis eruere mihi contigit, quod tibi satisfaciat, vel lucem afferat: forsan quia idonei hic rure non ad manus sint scriptores, quos consulam. Ne tamen tibi in tam desiderato opere quicquam, quod in me est, opis tibi desit, id negotii dedi ingenuo doctoque amico, ut si qua opera reperire possit, inter autores nostros, illius rei monumenta, id totum quicquid est, excerptum ad me transmittere velit. Quamprimum aliqua testimonia, ad rem tuam facientia, mihi oblata fuerint, tibi confestim transmittenda curabo.

Allixii librum, quamprimum prodiit, coëmi, animo legendi, sed otiose hactenus præ manibus jacuit, nec dum, sive per valetudinem, sive per alias avocationes, legere licuit; spero propediem pinguius et fructuosius otium. Quid de eo audias interim mihi dicas. Quidam apud nos valde paradoxam credunt, doctrinam trinitatis Judæis tribuere, et stabilimentum istius dogmatis è synagogâ petere. Alii è contra dictitant, hoc jugulum causæ esse; et hoc fundamento stabiliri orthodoxiam et everti omnia unitariorum argumenta. Quid ipsa res doceat, aveo videre, opem enim in hac causâ à Judæis et Rabbinis olim non expectavi. Sed lux semper gratissima, undecunque affulgeat.

Domina Masham reliquique ex hac familiâ te plurimum salvere jubent. Nosque omnes tibi tuisque omnibus felicem annum exoptamus. Vale, vir optime, et, ut facis, me ama,

Oates, 6 Jan. 1700.

Tui amantissimum,
J. LOCKE.

Veenium, Guenellonem, Clericum, reliquosque nostros, quæso meo nomine officiosissime salutes, quibus omnibus felicem hujus sæculi exitum et futuri introitum opto.

VOL. X.

H

« السابقةمتابعة »