صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

possit, habeo quod dicam : nôsti tarditatem meam hoc in genere. Fac ut soles, et inveterascentem in me delinquendi morem tu consuetudine ignoscendi vincas.

Cum in novissimis tuis de viro magnifico ne verbum quidem, amici tui opinionem pronus amplector. Operose ab aliis quærit, non quod domi habet, sed quod nusquam adhuc reperire potuit, et quod forsan reperiri possit *.

Tractatus viri docti, quem in Angliâ videram, apud vos editus, nondum ad manus meas pervenit: de fundamentis quibus tanquam certissimis superstructum censuit, minime mihi satisfecit, cum de iis coram discep

tavimus.

Exactiorem Hammonti historiam quæsivi, nondum autem reperi quenquam, qui eam mihi explicatius tradere possit, vel scriptorem aliquem indicare in quo eam reperire licet. Non tamen desistam. Laudo enim consilium tuum in colligendis hujusmodi exemplis.

Guenelloni nostri literas, quas me expectare jusseras, nondum vidi, nec nobilem Muscovitam, cui tradendæ erant ad me perferendæ. Quo infortunio hoc acciderit, nondum scio. Doleo interim mihi ablatam occasionem testandi, quam paratus essem inservire peregrino, à tam caro amico adventanti. Illum uxoremque ipsius, soccrumque ejus Veenium nostrum, officiosissime meo nomine quæso salutes: imprimis autem uxorem liberosque tuos. Vale, et me, ut facis, ama

Lond. 5 Sept. 1699.

Tui amantissimum,
J. LOCKE.

Joanni Locke Philippus à Limborch, s. P. D.
Vir amplissime,

LICET nihil mihi literis tuis gratius sit, absit tamen, ut amicum,plurimis ac gravissimis distractum negotiis,ad singulis meis respondendum constringi cupiam. Amicitia arithmeticam illam scribendi et respondendi proportionem non requirit, sed in prompto ac benevolo amici animo acquiescit, et bene secum actum credit, quoties

Mirum viro clariss. latuisse quæ super hac quæstione meditatus est B. Spinosa. Vide epist. 39, 40, 41, et oper. posthum.

cunque amicus, aliquam à gravioribus curis respirationem nactus, vel tantillum temporis, epistolio, licet breviori, impendit. Ego ex tuis te recte valere lætus intellexi: Deus hanc tibi diu continuet valetudinem. Anonymi librum contra Rittangelium recte ad manus tuas pervenisse gaudeo. Ubi eum legeris et cum Allixii libro contuleris, rem mihi facies maximopere gratam, si vel tribus lineis judicium tuum de utroque ad me scribas.

D. Clerici epistolæ criticæ, quibus pluribus, qui calamum in ipsum strinxerunt, simul respondet, brevi lucem videbunt. Adversarios habet parum candidos, et eorum quosdam imperitos admodum ac indoctos; præsertim illum qui ipsum et me non provocatus invasit. Homo ille omnium imperitus de omnibus judicium pronuntiat, quæque minime intelligit magno cum supercilio carpit. Contra Clericum scribit, Philonem à Spencero vocari fabularum sterquilinium: verum quod Spencerus scribit de fictitio antiquitatum biblicarum libro, Philoni falsò tributo, quique nusquam in Philonis operibus exstat, ille de genuino Philone dicta putat. Et hic heros, adeo in Philone hospes, Clericum malæ fidei in Philone citando accusare audet. Me sibi seditionem objicere putat, quando triumphum in spatiis imaginariis agere jubeo, innumerabili ex fœcundâ gente Meneni turbâ currum faustis acclamationibus prosequente: ignarus fœcundam gentem Meneni non seditiosos, sed stolidos, quorum magna ubique copia est, designare. Clerico, contra talem adversarium similem, quanquam non adeo gloriosum, propter adversarii exiguam eruditionem, eventum, qualem tu nuper omnium judicio consecutus es, prævideo. Scripsit de eo nuperrime ad me doctus quidem Anglus, qui me præterito anno vidit, his verbis: "Non dubito quin jamdudum audivisti de indubitatâ victoriâ, quam amicus tuus D. Locke retulit de episcopo Vigorniensi, in ejus responsione ultimâ ad objectiones episcopi, contra librum de Intellectu Humano. Episcopus eam vidit, nec multo post mortuus est. Sed etiamsi diutius vixisset, vix credo eum responsurum fuisse: omnia enim istic adeo ad vivum demonstrantur, ut nullus locus contradictioni relinquatur."

Exactiorem Hammonti historiam quærendo nolo

multum te fatiges: si absque tuo incommodo eam mihi suppeditare potuisses, gratum fuisset. Credidi ego lingua Anglica exstare historias ecclesiasticas, in quibus hoc hæretici adeo horrendi exemplum prætermissum neutiquam est. Ejusmodi enim orthodoxiæ de hæresibus triumphos zelotæ, in suis historiis, magnifice deprædicare solent. Sed quoniam illud exemplum tibi obvium non est, ego brevi illà Camdeni narratione contentus ero. Episcopii vitam jam paucas intra hebdomadas prælo subjiciendam credo, quoniam ingens, quod sub prælo habebat typographus, opus jam jam in lucem proditurum est, ut jam illius præla hujus opusculi editione occupari possint.

De magnifico viro nihil jam audio, nihil etiam ab ipso responsi expecto. Videtur aliquatenus congressum meum vitare, fortasse quia me responsum flagitaturum credit: verum ego statui eum amplius non urgere, ne responsum, quod declinet, flagitando importunus videar.

Me Guenelloni, quæ de eo scripsisti, prælegisse testes sunt literæ ipsius, quibus has inclusas voluit. Ipse de nobili illo Muscovitâ pluribus ad te scribit. Salutem officiosissime à nobis dices Dominæ Masham totique familiæ. Salutant te uxor et liberi, imprimis ego, Tui amantissimus, P. à LIMBORCH.

quam

Amstelod. 2 Oct. 1699.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. p. d.
Vir amplissime,

QUOD à me petiisti, quærendo apud veterem historicum tandem inveni. En tibi igitur Hammonti crimen et vivicomburium.

Matthæus Hammont aratrorum faber ex vico Hetharset, tribus milliaribus à Norwico distante, reus factus coram episcopo Norwicensi accusatus, quod negaverat Christum salvatorem nostrum. Comparenti in judicio objectum est, quod sequentes propositiones hæreticas publicâsset, nempe quod Novum Testamentum et evangelium Christi pura stultitia erat, inventum humanum, et mera fabula. Quod homo in gratiam

restituitur solâ misericordiâ divinâ, sine ope sanguinis, mortis, et passionis Christi. Insuper, quod Christus non est Deus, nec salvator mundi, sed merus homo, peccator, et idolum abominandum; et quod omnes, qui illum colunt, sunt idololatræ abominandi. Item, quod Christus non resurrexit à morte ad vitam, potestate suæ divinitatis, neque in cœlum ascendit. Item, quod Spiritus Sanctus non est Deus, nec quidem omnino est. Item, quod baptismus in ecclesiâ Dei non est necessarius, nec usus sacramenti corporis et sanguinis Christi. Propter quas hæreses condemnatus est in consistorio, episcopo sententiam pronunciante, 13 die Aprilis 1579, et deinde traditus vicecomiti Norwicensi. Et quia verba blasphemiæ (non recitanda) locutus fuerat contra reginam aliosque è concilio reginæ sanctiore, condemnatus est à judice Norwicensi Windamo, et prætore Norwicensi Roberto Wood, ut ei amputarentur auriculæ, quod factum est in foro Norwicensi 13 Maii, et postea 12 ejusdem mensis vivicomburium passus est, in fossâ castelli Norwicensis.

Hactenus Hollinshead ad annum 21 Elizabethæ. Huic simile exemplum reperio in eodem historico, ad annum Elizabethæ 25. Verba authoris hæc sunt:

18 die Septembris anno 1583, Johannes Lewes, hæreticus obstinatus, qui negavit deitatem Christi, et professus plures alias detestandas hæreses, quales fere erant prædecessoris sui Hammonti, combustus est Norwici.

Lubet etiam duo alia exempla ejusmodi ex alio autore suggerere, quæ tibi etiam forte usui esse possunt in eo, quod præ manibus habes, argumento. Primum est vivicomburium Bartholomæi Legatt Londinensis, anno 1611, et Jacobi primi 9, ob varios errores, hæreses, et blasphema dogmata asserta et publicata, præcipue in his tredecim positionibus sequentibus. Nempe quod symbolum dictum Nicænum, illudque alterum Athanasii, non continent veram professionem fidei christianæ : vel quod ille ipse non vult profiteri suam fidem secundum illa symbola. Quod Christus non est de Deo Deus genitus, non factus: sed et genitus et factus. Quod nullæ sunt in Deitate personæ. Quod Christus non fuit Deus ab æterno, sed incipit esse Deus, quando car

nem assumpsit ex virgine Maria. Quod mundus non fuit factus per Christum. Quod apostoli docent Christum esse merum hominem. Quod in Deo nulla sit generatio nisi creaturarum. Quod hæc assertio, Deus factus est homo, contraria est fidei regulæ et blasphemia enormis. Quod Christus non fuit ante plenitudinem temporis, nisi promissione. Quod Christus non fuit aliter Deus quam unctus Deus. Quod Christus non fuit in formâ Dei æqualis Deo, i. c. in substantiâ Dei, sed in justitiâ et dando salutem. Quod Christus deitate suâ nulla operatus est miracula. Quod preces Christo non sunt offerendæ.

Hic Bartholomæus Legatt ab episcopo Londinensi, assistentibus consentientibusque aliis reverendis episcopis, doctisque clericis, hæreseos condemnatus est, et brachio sæculari traditus, et deinde igni commissus et combustus in West-Smithfield Londini.

Eodem supplicio affectus est Eduardus Wightman, in c vitate Lichfield, anno 1611, ab episcopo Coventriæ et Lichfield, hæreseos damnatus, ob has sequentes opi

niones:

1. Quod non est trinitas personarum, Patris, Filii, et Spiritus Sancti, in unitate Deitatis.

2. Quod Jesus Christus non est verus, naturalis filius Dei, Deus perfectus, et ejusdem substantiæ, æternitatis, et majestatis cum Patre, respectu deitatis suæ.

3. Quod Jesus Christus est homo solummodo, et mera creatura, et non Deus simul et homo in unâ personâ.

4. Quod salvator noster Christus non sibi sumpsit carnem humanam ex substantiâ virginis Mariæ matris suæ; et quod promissio illa, "Semen mulieris conteret caput serpentis," non adimpleta erat in Christo.

5. Quod persona Spiritus Sancti non est Deus, coæqualis, coessentialis cum Patre et Filio.

6. Quod tria symbola, sc. Apostolorum, Nicænum, et Athanasii, continent hæresin Nicolaïtarum.

7. Quod ille, nempe Eduardus Wightman, est propheta ille, cujus mentio facta est xviii. Deuteron. his verbis: "Suscitabo illis prophetam," &c. Et quod verba Isaiæ," Ego solus torcular calcavi," et Lucæ, Cujus ventilabrum in manu ejus," pertinent proprie et personaliter eidem dicto Eduardo Wightman.

« السابقةمتابعة »