صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

dicam, nullibi reperi opiniones magis dilucide propositas, argumentorum rationibus melius subnixas, a partium studiis longius remotas, et veritati per omnia magis conformes. Hoc me ex animo proferre dubitare non potes, cum me tam importunè, tam dedità operâ, criticum tam paucis potuisse dentem malignum imprimere patet. Sed me miserum! magnam partem fructûs, quem ex istâ meâ criticâ severitate mihi proposui, perdidi. Plurima enim, quæ inter legendum notaveram, non tam tui corrigendi, quam mei informandi, feci animo, de quibus tecum ulterius inquirendum statueram. Non est igitur, quod mihi tanto ardelioni gratias agas; satis est, si vehementi nimis inquisitori, et culpandi ansas studiosè quærenti ignoscas. Quanquam non malè pictæ tabulæ indicium est, si quis cogatur in eâ quærere nævos. Utinam quæ ego meditor, eo essent scripta idiomate, ut tu poteris vices rependere, reperires te ulciscendi copiosam materiam. Quod scribis de critici critico* facile credo; quamprimum enim attigi istum undecimæ epistolæ locum, videbar mihi audire obstrepentium exclamationes, quasi de religione omnino actum esset: nósti hujusmodi hominum mores, quo minus heterodoxum aliquid possint refellere, ne nihil in causa Dei agere videantur, tanto magis clamoribus, incusationibus, calumniis insurgunt. Fateor argumentum istud modeste proponendum fuisse, et cautè tractandum; sed tamen ejusmodi est, ut mereatur tandem summâ cum acribiâ discuti. Si omnia, quæ in sacris libris continentur, pro theopneustis paritèr habenda, sine omni discretione, magna sane præbetur philosophis de fide et sinceritate nostrâ dubitandi ansa. Si è contrario quædam pro scriptis pure humanis habenda : ubi constabit scripturarum divina autoritas, sine quâ corruet religio Christiana ? quodnam erit criterium ? quis modus ? adeo ut in hac quæstione, si quâ aliâ, maxime fundamentali, summâ cum cautione, prudentiâ, modes. tiâ agendum, præsertim ab eo cui, uti credo, jam non nimium favent ecclesiasticæ potestates et theologorum classes. Sed signa cecinerunt, et expectandus est conflictus. Ego, qui ubique solam quæro veritatem, eam

Sentimens de quelques theologiens d'Hollande sur l'histoire critique du P. Simon.

que, quantum capere possum, sive inter orthodoxos reperio, sive heterodoxos, pariter amplector; fateor aliqua esse in eo scripto, quæ mihi plenè non satisfaciunt, alia quibus respondere non possum; de illis ab authore libenter responsum acciperem, si commodum existimaš, de his tuum quæro judicium.

I. Ni fallor, author sæpius utitur contra apostolorum continuam inspirationem hoc argumento, quod scil. multa ab illis dicta invenimus, quæ sine auxilio Spiritus Sancti dici poterant; quod tamen concessum, contra divinam sacræ scripturæ autoritatem et Jeotveusia, nihil concludit. Asseritur in s. scriptura constans per omnia et infallibilis veritas. Si quid autem dicit sanctus Paulus Act. xxiii. (V. 241), quod cælitus ipsi revelatum non erat, id nihil detrahit certitudini scripturæ, quandoquidem ejusmodi res esset, quam certò et infallibilitèr cognoscere potuit, sine revelatione divinâ. Quæ sensibus et certâ cognitione apostolis constabant, non opus erat revelatione, ut earum historia, ab apostolis tradita, pro indubitatâ haberetur. Itaque metuo ne homines suspicentur hoc argumentum potius quæsitum, quam è re natum.

II. Explicatio illius promissi Joan. xvi. 13. quam fusè tradit

p. 256, nequaquam mihi videtur posse accommodari apostolo Paulo, si quis attentè legat illius historiam Act. ix. et seq. Unde enim ille evangelii hostis, et, ut ipse alicubi fatetur, ignarus, poterat tam cito devenire mysteriorum evangelii interpres et præco, sine inspiratione supernaturali et divinâ? V. Act. ix. 19, 20.

Hæc aliqua eorum, quæ mihi inter legendum parum satisfecerunt, alia fuerunt, quorum oblitus sum: sed quid ad hæc dicat author libenter scirem. Verum cum plurima alia sunt quæ videntur omnimodam s. scripturæ infallibilitatem et inspirationem in dubium vocare, quibus fateor me non posse respondere, enixè rogó ut quid eâ de re sentias, mihi explicare non graveris : multa enim, quæ in libris canonicis occurrebant, jamdiu ante tractatûs hujus lectionem, dubium me et anxium tenuerunt, et gratissimum mihi facies, si hunc mihi adimas scrupulum. Cum summâ, quæso, amicitiæ, gratitudinis, et existimationis significatione, hanc inclusam hospiti meo optimo tradas ; illiusque et tuam et Guenellonis fæminam meo nomine salutes, reliquosque nostros omnes. Vale, et longas epistolas scribenti ignoscas, nam tecum loqui haud facile desisto.

Tibi devotissimus,

J. Locke. Cleve, 6 Oct. 1685.

Philippo à Limborch Jounnes Locke, s. P. D.

QUANQUAM longo usu ad alia hujus vitæ incommoda occalluit aliquatenus mens mea, à consuetudine tamen tuâ, vir doctissime et amicorum optime, me divelli, sine m

gnâ animi ægritudine, pati non possum. Tu enim me eruditione tuâ instruere, judicio confirmare, consilio dirigere, et amicitia et comitate solari solebas, quotidianum curarum mearum perfugium : sed ita plerumque mecum agi solet, ut ubi et quibuscum esse maxime cupio, refragante fortunâ, rarò permissum sit. Devorandum igitur, ut potero, hujus absentiæ tædium, quod frequentibus tuis literis levare debes, jam præsertim dum tempus et otium tibi permittunt adversarii illi, qui domi suæ prælia tibi meditantur. Hoc te in quo jam sumus sæculo expectâsse non dubito. Si candide, et ut veritatis amici argumentorum pondere tecum agant, tibi scio non displicebunt, qui veritatem amplecteris, undecunque venientem : sin iracundè, veteratoriè, malignè, paucis placebunt, nisi sui similibus ; quicquid demum acciderit, hoc certum est, quod tu illæsus, victorque abibis, quia veritatem quæris, non victoriam. Sed ut verum fatear, ego à rixosis hujusmodi disputatoribus non multum expecto, qui in alienis convellendis, non suis adstruendis, quærunt gloriam. Artificis et laudem merentisest ædificare. Sed pugnaces hosce sibi et curis suis relinquamus. Si quid in Bplacidius et liberalius reperisti, gaudeo ; pacificorum vellem quotidiè augeri numerum, præsertim inter reformatos, inter quos nimium quotidiè seruntur lites. Inimicus homo facit hoc. Alterius sunt indolis amici, quibus hic, te favente, familiaritèr utor. Uterque Grævius salutem plurimam tibi dicit. Verrynium sæpius quæsitum nondum domi reperi ; hujus septi

;

manæ dies aliquot extra urbem transegit; cum domum redierit, non diu insalutatum permittam. Vale cum tuâ tuisque, et me ama

Tui studiosissimum,

J. Locke. Utrecht, 11 Oct. 1686.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.
Vir reverendissime, amicissime, colendissime,

SiNE fati et ineluctabili prædestinationis vi experior in me ipso, quomodo peccandi initia quandam sensim afferunt secum peccandi necessitatem. Literis tuis amicissimis 9 et 14 Febr. datis respondendi, quamprimum eas acceperam, ansam mihi eripuit rei alicujus agendæ importuna tum festinatio. Sed cum, peracto cum eo quocum mihi res erat negotio, jam decessus illius in Angliam mihi fecerit otium, satis ad literas scribendas vacare mihi videor, nondum tamen nactus sum eam, quâ aliàs usus sum, scribendi libertatem. In hoc silentii crimen rebus aliis impeditus, quasi inscius incidi miser, quod jam tempore auctum penè confirmat pudor. Sic delicta delictis cumulamus semel irretiti, et modesti pariter et pervicaces in vitiis suis indurescunt. Vides quo in statu jam sum, et nisi credere me vis omnia certâ et immutabili necessitate evenire, negligentiæ huic meæ ignoscere debes, ut redeat mihi antiqua mea apud te parrhesia. De Germanâ patrum theologiâ idem tecum planè sentio. Maxima semper fuit, semperque erit Germanorum natio, et pauci sunt in tantâ scriptorum multitudine, qui non videntur eo sub aëre nati. Sed me hac de re à tuâ opinione non esse alienum, non multum miraberis. Aliquid amplius fateor est, quod ego numeros tuos secretos notaverim, et quod tu hoc observaveris. Cave tibi et ignosce quamprimum silentio meo, ne loquacitate tibi magis sim molestus, vides me

in secretiora tua penetrare. “Scire volunt secreta domus'-et nôsti quod sequitur, atque inde timeri.' Magicæ hæ metuendæ sunt artes nimis perspicaces, quibus ego non parum mihi placeo, quandoquidem ex tam jucundo tam laudabili enascuntur fonte, et id mihi testatum faciunt, quod ante omnia cupio. Scio jam mentem meam à tuâ harmonicâ quâdam sympathiâ regi planè et gubernari. Sic me orthodoxum semper fore certum est. 0! utinam eodem modo et sciens fieri possem. Ut enim verum fatear, inscius tuis numeris usus sum, sed gaudeo me prodiisse tenus: vellem et in aliis rebus hoc mihi acciderit. Agnosco genium tuum, cui me ducendum totum libenter traderem. Gratias ago quam maximas, pro omni tuâ cura et operâ, in literis, in libris, et aliis meis rebus locatâ. Utinam daretur et vices rependere. Vale, et me ama 18

Tui amantissimum, Rotterodami, March 8. 16) (87

J. Locke.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

Quid illo facies homine, qui nec cantare par est, nec respondere paratus? Quid juvat libertate à te ipso concessâ uti, sine viribus, ad ea quæ decent præstanda, necessariis? Jucundissima tua, et floribus undique referta, epistola ad ea, quæ scribis, iterum iterumque legenda maxime invitat; ut vero calamum sumam, et aliquid meo more rescribam valde dehortatur et deterret. Etsi enim grati sit animi, argutis et facetis amici sermonibus aliquid respondere, imprudentis tamen est et parum pudici, ornatis incondita, urbanis agrestia, pretiosis vilia, vel in ipso literarum commercio reponere. Frustra igitur à te libertate donatus sum, munus sane in specie magnificum, sed nisi aliquid de tuo etiam impertire possis ingenio, plane inutile ; frustra enim accusabis me tanquam in libertate tardum, cui tam parata et justa sit defensio hebetem non debere esse loquacem, nec decere χάλκεα χρύσειων, ut ut enim eo modo liber sim, parum certe videbor liberalis. Novi animum tuum, novi ingenium, et quam paratus sis omnia, ab amicâ voluntate profecta, in bonam partem interpretari; hoc boni omnia consulentis non parva laus est, sed male interim scribentis pessima excusatio. Ea tamen fiduciâ

« السابقةمتابعة »