صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

principalem autoris scopum, quem argumentis omni exceptione majoribus eum probâsse judico, adeo ut me sibi habeat penitus assentientem. Imprimis laudo, quod tam candide et ingenue, nec minus solide, demonstret resipiscentiæ et bonorum operum necessitatem, et per legem fidei non penitus esse abolitam legem operum, sed mitigatam. Ego illorum hominum theologiam non capio, qui fidem, quo nobis merita Christi applicamus, etiam ante ullum resipiscentiæ actum, nos coram Deo justificare docent. Hac enim persuasione imbuti, facile, mediis in sceleribus, homines incauti sibi justitiam et salutem adscribunt, modo in se fiduciam minime vacillantem deprehendant. Et doctores improvidi hanc temerariam confidentiam alunt, dum hominibus impiis et sceleratis, modo circa vitæ finem fiduciam in Christi meritis firmam profiteantur, salutem sine ullâ hæsitatione addicere non verentur. Hujus generis exemplum in nostrâ civitate recens, quod oblivione obliterari non debet, commemorabo. Præteritâ æstate ancilla quædam, ut heri sui ædes spoliare posset, noctu eas incendit. Mortis damnata fidem suam in Christi meritis verbis emphaticis, coram ministro verbi divini, qui morituræ adfuit, prolixe professa est: Ille sceleratæ non tantum indubiam salutis spem fecit, sed et postridie pro concione illius fidem prolixe populo commendavit, adeo quidem, ut dicere non veritus sit, se, solâ ignominiâ exceptâ, talem sibi vitæ exitum optare; multis applaudentibus, aliis vero (non Remonstrantibus modo, sed et contra-Remonstrantibus) non sine indignatione talem Encomiasten cum suo encomio reprehendentibus. Verum tandem manum de tabulâ. Tu pro solitâ tuâ benevolentiâ prolixitati meæ ignosces. Vale, vir amplissime, mihique semper venerande.

Amstelod. 26 Martii, 1697.

Tui amantissimus,
P. à LIMBORCH.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

Vir amplissime,

INTER negotia publica et privatam valetudinem tam parum mihi conceditur otii literarii, ut sperem diutur

num meum silentium, non ex imminutâ omnino in te voluntate aut amicitiâ ortum, tibi, quæ tua est in amicos lenitas, excusatum fore. An tu mihi egove tibi novissime literas dederim, quærere nolo. Satis egomet mihi culpandus videor, quod tam diu careo fructu suavissimæ tuæ consuetudinis, et magnus mihi dolendusque in curriculo vitæ meæ hiatus apparet, qui destitutus literarum inter nos commercio, vacuus eâ voluptate fuit, quæ maxima cum sit, ex benevolentiâ solum mutuisque amicorum sermonibus percipitur. Præteritam hyemem cura infirmæ sanitatis rure totam absumpsit; nisi quod negotia nonnulla importuna subinde irrepentia, totum id, quicquid erat temporis, quod amicis destinaveram, invito abriperent. Adeo ut non in tuo solum, sed et multorum mihi amicissimorum ære alieno sim, nec quomodo me redimam scio, si taciturnitas mea nomine negligentiæ suspecta sit. Tu, scio, humanior es quam ut eo me condemnari velis crimine. Quanquam enim tardior aliquando mihi in respondendo calamus, animus tamen nunquam deficit, et si quando hac utor libertate, erga eos solum utor, quibuscum non solummodo vitam civilem, sed intimam solidamque amicitiam mihi colendam propono, quibus multum me scio debere, et quibus insuper cupio me plurimum debere. Ego nuper Londinum profectus post octidui incommodam et anhelosam moram præpropero reditu huc me recipere coactus sum. Hæc pulmonum imbecillitas me brevi spero restituet pristino otio. Valetudinario seni quid restat præter vota pro patriâ? Naturæ et imbecillitati cedendum est. Hoc mihi si concedatur, libri et literæ, amicorumque interrupta vel impedita commercia, optima illa senectutis oblectamenta, redibunt. Quid enim in republicâ literariâ agatur, civili implicato vix scire vacat. Apud nos sane disceptationibus et rixis maximam partem impenditur scripturientium atramentum. Si disputantium fervor solo veritatis amore accenderetur, laudanda esset litigantium industria et contentio; sed non ita semper tractantur argumenta, ut ea ad veritatem stabiliendam elucidandamve quæsita, credere possis. In meâ de Intellectu Humano dissertatione jam tandem aliquid repertum est non ita sanum, idque à viris haud infimi

subsellii reprehensum. Si quid ego eorum argumentis edoctus reprehensione dignum reperirem, gratus agnoscerem, et haud invitus corrigerem. Id cum non sit, rationem mihi reddendam censeo, cur non mutaverim sententiam, cum nihil reperiam in eâ à veritate alienum, Hæc mea defensio aliquam partem præteritæ hyemis, prout tulit valetudo, occupatam habuit. Sed quid ego te moror nostris nugis? Quid tu illic, vosque alii studiis utilioribus intenti agatis, aveo scire. Næ ego iniquus officiorum exactor, si à te festinatas postulem literas in scribendo ipse tantus cessator. Verum tu scio id facies ne nimis serio mihi irasci videaris. Vale, vir optime, et, ut facis, me ama,

Tui studiosissimum,

J. LOCKE.

Oates, 4 Mar. 1696-7.

Joanni Locke Philippus à Limborch, s. p. D.

Vir amplissime,

MENSE Martio scripsi tibi epistolam satis prolixam. Hac æstate cum viris aliquot primariis sermonem de variis habui: inter alia incidit sermo de tractatu, de quo, in superioribus meis, judicium meum scripsi. Omnes eum summopere laudabant. Unus vero titulum sibi non satis placere affirmabat; tanquam nimis exilem pro dignitate materiæ, quæ toto libro tractatur. Autoris hujus longe diversum aiebat fuisse institutum à plerorumque scriptorum consuetudine, qui exigui pretii libris titulos magnificos præfigere solent: hunc autem libro magnifico exilem præfixisse titulum. Oportuisse titulum aliquatenus respondisse dignitati operis, ut et ille posset lectores allicere. Alius vir (idem qui tibi antehac Sladum nostrum commendatum esse voluit, quod tibi soli dictum velim) se bis tractatum illum perlegisse aiebat: laudabat illum summopere, autoremque fidei christianæ objectum, quod præcipuum totius libri argumentum est, solidissime probâsse affirmabat; unum desiderabat; nim. quod autor jam statim ab initio vulgarem de peccato originis senten

tiam rejecerit ac refutaverit, potuisse autorem, intactâ illâ sententiâ, nihilominus præcipuum tractatus sui argumentum adstruere: nunc multos, quorum mentibus alte sententia illa incedit, lecto libri initio, antequam ad principale ejus argumentum accedant, offendi, atque ita præjudicium contra autorem concipere, ut sequentia non eâ animi serenitate quæ requiritur, legant, sicque alieniores reddi: cum potius ipsorum benevolentia captanda fuisset, ut judicio integro expendant sententiam, veram quidem, sed communi theologorum appetitui minus consentaneam; qui omnes ferme fidei christianæ aliquid de suo admixtum cupiunt ; quasi ea suo cœtui peculiaris sit, et alii ab illâ excludantur. Qui error ut ipsorum animis eruatur, alliciendi potius sunt, quam assertione alicujus dogmatis sibi minus probati alienandi. Candide tibi scribo quid viri hi desideraverint. Hac occasione, ut fieri solet, sermo ad alia deflexit, et quidem quibus argumentis solidissime unitas Dei probetur. Idem ille vir primarius affirmabat, se argumenta quædam irrefragabilia requirere, quibus probetur Ens Æternum, seu per se existens, seu undiquaque perfectum, esse tantum unum. Desiderabat quædam in argumentis Hugonis Grotii, libro primo de Veritate Religionis Christianæ. Addebat, audivisse se tractatum tuum de Intellectu Humano in linguam Gallicam verti; multum se tribuere judicio tuo, ac summopere versionem illam desiderare. Quæsivit ex me, num in illo tractatu etiam unitatem Entis à se existentis adstruxisses? Ego me ignorare respondi, qui tractatum, utpote linguâ mihi ignotâ conscriptum, nunquam legerim. Voluit itaque tibi serio per me commendari, ut si in tractatu quo quæstionem hanc intactam reliqueris, illius adstructione tractatum augere velis, unitatemque Entis independentis solide adstruere. Manifestum videtur Ens independens, quod omnem in se complectitur perfectionem, unicum tantum esse : ille tamen hoc ita probari cupiebat, ut argumentum nullâ parte laboraret. Ante triduum aurem mihi vellicari jussit, et à me quæri, an jam ad te scripsissem, et aliquod à te responsum accepissem. Non credideram ipsum id tam enixe voluisse; sed quia video rem

hanc ipsi cordi esse, scriptionem meam ulterius differendam minime statui. Rogo, si id negotia tua permittant, ut mihi responsum scribas, quod ipsi prælegere possim, ita tamen temperatâ tuâ scriptione, ut minime subolere ipsi possit, me tibi ipsum aliquatenus indicâsse; posses ita respondere, quasi ego tibi scripserim, viros quosdam eruditos de hac materiâ disserentes, ex ipsis aliquem, qui te magni æstimat, de eâ tuum voluisse audire judicium, et ut quæstionem hanc in tuo de Intellectu Humano tractatu expenderes desiderâsse. Vides quam aperte tecum agam, et quid ab amicitiâ tuâ expectare ausim. Hagam Comitis nuper excurri ; salutavi honoratissimum Comitem Pembrokiensem, et per integram horam varios cum ipso, etiam de rebus theologicis, sermones habui. Virum in tam excelsâ dignitate constitutum tantum in rebus sacris studium posuisse summopere miror. Ita sermonibus ejus afficiebar, ut vix per semihoram ipsi adfuisse mihi visus sim, cum tamen ab eo digressus integram horam esse elapsam deprehenderim. Ego viro illi excellentissimo longævam vitam precor, ut regni Anglicani negotia ipsius auspiciis feliciter administrentur : tibi vero valetudinem prosperam, ut cogitata tua orbi erudito communicare possis. Vale, amplissime vir, et salveat plurimum Domina Masham.

Salutant te uxor mea et filia.
Tui amantissimus,

Amstelod. 8 Oct. 1697.

P. à LIMBORCH.

Lettre de Mr. Locke à Mr. Limborch.

Monsieur,

Si mon nom est venu à là connoissance de ces habiles gens avec qui vous entretenez quelquefois, et s'ils daignent parler de mes écrits dans les conversations que vous avez avec eux, c'est une faveur dont je vous suis entierement redevable. La bonne opinion que vous avez d'une personne que vous voulez bien honorer de vôtre amitié les a prévenüe en ma faveur. Je

« السابقةمتابعة »