صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

xxvi. 28. Negare non possumus hunc esse actum, qui ad sacerdotium respectum habet. Quare fortasse præstitisset id præteriisse, neque hominibus calumniandi occasionem quærentibus quicquam suppeditâsse, quod cum specie aliquâ carpere posse videatur. Præter hæc, in tractatu hoc, quædam mihi occurrere videntur, quæ vix inter se conciliari possunt, nisi forte autor mentem suam plenius explicet. Pag. 13, ait, Dum Adam pulsus sit e paradiso terrestri, omnisque ejus posteritas ea propter nascatur extra hunc deliciarum locum; inde naturaliter sequi debet, omnes homines morituros, et in æternum sub potentiâ mortis mansuros, atque ita penitus fore perditos: ex eo statu autem omnes per Christum liberatos docet, et quidem per legem fidei, quam postea fuse ostendit evangelio contineri. Hæc meo judicio vere dicuntur : verum non satis capio, quomodo cum his bene concilientur, quæ leguntur, pag. 250 et 266, quod qui justi sunt non indigent gratiâ, sed jus habent ad arborem vitæ. Illi enim quatenus Adami posteri, etiam sub potentiâ mortis æternum manere debent : quomodo ergo per suam justitiam jus possunt acquirere ad arborem vitæ, ita ut nullâ gratiâ indigeant ? cum antea docuerat, omnes ex illo statu necessariæ mortis liberatos, et quidem per legem fidei: unde sequi videtur, liberationem illam non posse fieri, nisi per legem fidei. Ergo non per perfectam Iegis operum obedientiam: nam è miseriâ liberare gratiæ est, quam lex operum excludit. Tum nec cum principio isto commode satis conciliare possum, quod autor dicit, quâ ratione illi, qui de Christo nihil quicquam inaudiverunt, salvari possint. Si enim per Adamum necessariæ ac æternæ morti sunt obnoxii, è quâ per solam legem fidei beneficio Christi liberentur, non videtur illis sufficere posse, quod lumine naturæ aliquas fidei illius, quod Deus sit misericors, scintillas habeant; sed per illam fidei legem, quam Deus salutis obtinendæ conditionem statuit, servari debere videntur. Video doctores systematicos hic multum offendi : atque ideo neque acquiescere illis quinque fructibus, quos D.Jesum adventu suo in mundum hominibus contulisse docet autor. Ego in doctorum systematicorum gratiam nihil in veritatis præjudicium docendum judico ; et si quid illi præter rationem carpant, indignationem eorum spernendam censeo: sed considerandum, an non majus quid dici possit et oporteat, quod ipsis licet non satisfaciat, minus tamen forsan offendet, et meo judicio plenius rei veritatem exhibet. Video fructus quidem indicari prophetici ac regii muneris Christi, nullos vero sacerdotalis. Quid si ergo hic addatur muneris sacerdotalis fructus ; quod mundus Deo sit reconciliatus, adeo ut nunc per Christum omnibus omnino hominibus remedium paratum sit è miseriâ suâ in quam occasione peccati Adami, propriisque peccatis inciderunt, emergendi et salutem æternam consequendi ? Hoc posito, puto explicari posse, quâ ratione, salvis principiis ante positis, ii, qui

de Christo nihil ne fando quidem audiverunt, per Christum salvari possint. Nempe quod Deus illis qui (ut autor hic ait, pag. 292) instinctu luminis naturæ ad gratiam et misericordiam ejus confugiunt, delictorumque resipiscentiam agunt, eorumque veniam supplices petunt, gratiam per Christum impetratam applicet, ipsisque propter Christum remissionem peccatorum et justitiam imputet. Atque ita beneficium, quod ubi Christus prædicatus est, non nisi per directam in Christum fidem obtineri potest, illi sine directâ in Christum, ipsis non prædicatum, fide consequantur per gratiosam imputationem divinam; qui favores et beneficia sua latius extendere potest, quam promissorum verba ferunt: ut ita omnium salus in sacrificio Christi propitiatorio fundetur. Puto hæc non multum d sententiâ hujus autoris differre, et iis, quæ evangelio continentur, consentanea esse. Ultimum caput per omnia amplector: omnia credenda et observanda ut salutem consequamur evangeliis et actis contineri, credo; nullumque novum articulum in epistolis apostolicis super. addi : quæ alii novos fidei articulos urgent, non novi articuli sunt, sed aut magis dilucidæ articulorum jam antea traditorum explanationes ; aut doctrinæ antea traditæ ab objectionibus præcipue Judæorum vindicationes, cujus illustre nobis documentum præbet epistola ad Romanos. Hæc sunt paucula illa, quæ mihi inter legendum occurrerunt, quæque tibi expendenda propono. Fortasse autoris mentem per omnia non plene assecutus sum. Verum exigua hæc sunt, et extra principalem autoris scopum, quem argumentis omni exceptione majoribus eum probâsse judico, adeo ut me sibi habeat penitus assentientem. Imprimis laudo, quod tam candide et ingenue, nec minus solide, demonstret resipiscentiæ et bonorum operum necessitatem, et per legem fidei non penitus esse abolitam legem operum, sed mitigatam. Ego illorum hominum theologiam non capio, qui fidem, quo nobis merita Christi applicamus, etiam ante ullum resipiscentiæ actum, nos coram Deo justificare docent. Hac enim persuasione imbuti, facile, mediis in sceleribus, homines incauti sibi justitiam et salutem adscribunt, modo in se fiduciam minime vacillantem deprehendant. Et doctores improvidi hanc temerariam confidentiam alunt, dum hominibus impiis et sceleratis, modo circa vitæ finem fiduciam in Christi meritis firmam profiteantur, salutem sine ullâ hæsitatione addicere non verentur. Hujus generis exemplum in nostra civitate recens, quod oblivione obliterari non debet, commemorabo. Præteritâ æstate ancilla quædam, ut heri sui ædes spoliare posset, noctu eas incendit. Mortis damnata fidem suam in Christi meritis verbis emphaticis, coram ministro verbi divini, qui morituræ adfuit, prolixe professa est : Ille sceleratæ non tantum indubiam salutis spem fecit, sed et postridie pro concione illius fidem prolixe populo commendavit, adeo quidem, ut dicere non veritus sit, se, solâ ignominiâ exceptâ, talem sibi vitæ exitum optare; multis applaudentibus, aliis vero (non Remonstrantibus modo, sed et contra-Remonstrantibus) non sine indignatione talem Encomiasten cum suo encomio reprehendentibus. Verum tandem manum de tabulâ. Tu pro solitâ tuâ benevolentiâ prolixitati meæ ignosces. Vale, vir amplissime, mihique semper venerande.

Tui amantissimus, Amstelod. 26 Martii, 1697.

P. à LIMBORCH.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

Vir amplissime, INTER negotia publica et privatam valetudinem tam parum mihi conceditur otii literarii, ut sperem diutur

num meum silentium, non ex imminutâ omnino in te voluntate aut amicitiâ ortum, tibi, quæ tua est in amicos lenitas, excusatum fore. An tu mihi

An tu mihi egove tibi novissime literas dederim, quærere nolo. Satis egomet mihi culpandus videor, quod tam diu careo fructu suavissimæ tuæ consuetudinis, et magnus mihi dolendusque in curriculo vitæ meæ hiatus apparet, qui destitutus literarum inter nos commercio, vacuus eâ voluptate fuit, quæ maxima cum sit, ex benevolentiâ solum mutuisque amicorum sermonibus percipitur. Præteritam hyemem cura infirmæ sanitatis rure totam absumpsit; nisi quod negotia nonnulla importuna subinde irrepentia, totum id, quicquid erat temporis, quod amicis destinaveram, invito abriperent. Adeo ut non in tuo solum, sed et multorum mihi amicissimorum ære alieno sim, nec quomodo me redimam scio, si taciturnitas mea nomine negligentiæ suspecta sit. Tu, scio, humanior es quam ut eo me condemnari velis crimine. Quanquam enim tardior aliquando mihi in respondendo calamus, animus tamen nunquam deficit, et si quando hac utor libertate, erga eos solum utor, quibuscum non solummodo vitam civilem, sed intimam solidamque amicitiam mihi colendam propono, quibus multum me scio debere, et quibus insuper cupio me plurimum debere. Ego nuper Londinum profectus post octidui incommodam et anhelosam moram præpropero reditu huc me recipere coactus sum. Hæc pulmonum imbecillitas me brevi spero restituet pristino otio. Valetudinario seni quid restat præter vota pro patriâ? Naturæ et imbecillitati cedendum est. Hoc mihi si concedatur, libri et literæ, amicorumque interrupta vel impedita commercia, optima illa senectutis oblectamenta, redibunt. Quid enim in republicâ literariâ agatur, civili implicato vix scire vacat. Apud nos sane disceptationibus et rixis maximam partem impenditur scripturientium atramentum. Si disputantium fervor solo veritatis amore accenderetur, laudanda esset litigantium industria et contentio; sed non ita semper tractantur argumenta, ut ea ad veritatem stabiliendam elucidandamve quæsita, credere possis. In meâ de Intellectu Humano dissertatione jam tandem aliquid repertum est non ita sanum, idque à viris haud infimi subsellii reprehensum. Si quid ego eorum argumentis edoctus reprehensione dignum reperirem, gratus agnoscerem, et haud invitus corrigerem. Id cum non sit, rationem mihi reddendam censeo, cur non mutaverim sententiam, cum nihil reperiam in eâ à veritate alienum, Hæc mea defensio aliquam partem præteritæ hyemis, prout tulit valetudo, occupatam habuit. Sed quid ego te moror nostris nugis ? Quid tu illic, vosque alii studiis utilioribus intenti agatis, aveo scire. Næ ego iniquus officiorum exactor, si à te festinatas postulem literas in scribendo ipse tantus cessator. Verum tu scio id facies ne nimis serio mihi irasci videaris. Vale, vir optime, et, ut facis, me ama,

Tui studiosissimum,

J. Locke. Oates, 4 Mar. 1696-7.

Joanni Locke Philippus à Limborch, s. P. D.

Vir amplissime, Mense Martio scripsi tibi epistolam satis prolixam. Hac æstate cum viris aliquot primariis sermonem de variis habui: inter alia incidit sermo de tractatu, de quo, in superioribus meis, judicium meum scripsi. Omnes eum summopere laudabant. Unus vero titulum sibi non satis placere affirmabat; tanquam nimis exilem pro dig. nitate materiæ, quæ toto libro tractatur.. Autoris hujus longe diversum aiebat fuisse institutum à plerorumque scriptorum consuetudine, qui exigui pretii libris titulos magnificos præfigere solent: hunc autem libro magnifico exilem præfixisse titulum. Oportuisse titulum aliquatenus respondisse dignitati operis

, ut et ille posset lectores allicere. Alius vir(idem qui tibi antehac Sladum nostrum commendatum esse voluit, quod tibi soli dictum velim) se bis tractatum illum perlegisse aiebat: laudabat illum summopere, autoremque fidei christianæ objectum, quod præcipuum totius libri argumentum est, solidissime probâsse affirmabat; unum desiderabat; nim.quod autor jam statim ab initio vulgarem de peccato originis senten

« السابقةمتابعة »