صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

æstimem, an tua major taciturnitas, an mea, dicere non ausim, credo me câ ex parte peccâsse. Ea vero utcunque se res habeat, tu certe humanitate tuâ et ignoscendo prior effecisti, ut culpa omnino mea sit, eoque magis probrosam mihi sentio, quod tu et levissimâ quidem reprehensione abstinuisti; negotiorum excusatione, quâ pro me apud te usus es, aliquid momenti erga alium habere potuisset, certe tibi me eo nomine excusatum nolim, addere etiam poteram valetudinem, totâ præteritâ hyeme valde incommodam. Sed nec hoc quidem, quo minus tam charo, tam fido amico scriberem, impedimento esse non debuit. Vis rem ipsam ut tibi scriberem, semper quæro tempus omnino vacuum, animumque ab aliis curis et cogitationibus liberum ; học cum raro accidit ita ad voluntatem, ut non ad aliud et magis opportunum tempus rejiciam, de die in diem differendo annus elabitur, et tandem pudor culpæ superveniens tardiorem reddit. Si hoc ignaviæ latebram dicas, non recuso; hoc certo scio imminutæ amicitiæ, vel mutatæ voluntatis non esse crimen; et forsan ut omnia fatear, non expeditus linguæ Latinæ usus fastidium menti non bene se explicanti oggerit. Sed tua amicitia et benevolentia, vir amplissime, omnia superat. Gratulationem tuam, eo, quo tu scripsisti animo, id est, amicissimo, accipio: sed quid tandem mihi, senectutis et valetudinis onere succumbenti, cum negotiorum publicorum tumultu? Secessus mihi jam quærendus esset, et vel annis vel studiis meis quies. Hoc, si mihi credas, et magis aveo, et mihi magis accommodatum credo, sed nescio quo fato, quod alius ambitiose et frustra quærit, alii vel inscio, vel etiam detrectanti tribuitur. Viri istius magni scripta inedita, tuâ operâ proditura, gratulor reipub. christianæ. De libro Anglicano in linguam Gallicam verso, cujus lectioni, cum ad me scripseras, incubuisti, idem tecum sentio, contentionum et schismatum radices evellit, quantum id potest religionis christianæ veritas et fundamentum, si id auctor recte explicuerit, ut mihi videtur; cum vero totum perlegeris, et tuam et aliorum de tractatu illo sententiam scire vellem. Theologis nostris tam conformistis, quam non-conformistis, displicere audio; reliqui (ut fit). probant, improbantve, prout suo vel alieno innituntur judicio. Quod monuisti de loco Joannis tecum sentio: idem est in versione nostrâ, quem in Gallicâ observâsti, error; sed ad rem facit, verum appositè magis textus Græcus, quem tu rectissime, ut mihi videtur, interpretaris. Vale, vir amplissime, et me ama,

Tui amantissimum,

J. Locke. Lond. 3 Sept. 1696.

Joanni Locke Philippus à Limborch, s. P. D. ·

Vir amplissime, Citius tuis, decimo quinto demum Octobris die mihi redditis, respondissem, verum quoniam judicium meum de tractatu Anglicano in linguam Gallicam verso petiisti, tempus à reliquis curis vacuum quæsivi, ut tractatum illum elegantissimum uno tenore perlegere, omniaque illo contenta considerare et expendere possem. Maxime mihi opportunum videbatur tempus hoc hibernum, quo ab exercitiis academicis feriari solemus; sed et illud frigore suo acutissimo non leviter impetum scribendi remoratum est. Legi totum tractatum à capite ad calcem ; nec unicâ lectione contentus, eum relegi. Interim huc perlatus est actorum Lipsiensium mensis October, quo compendium tractatus illius, pro doctorum illorum more, nobis exhibetur. Primo aiunt autoris illius Pockii nomen esse dici (credo eos incerto rumori temere fidem adhibuisse, et in nomine unâ aberrâsse literâ) tum compendio quod confecêre, omnia, quibus aliquam autori invidiam conflari posse putant, sedulo enumerant, ut systematum theologicorum contemptum ulcisci velle videantur. Extollunt magnifice Joannem Edvardum, quod præclare hactenus in Anglia contra Socinianam hæresin variis scriptis militaverit, librumque ediderit meditationum quarundam de causis et occasione atheismi, hodierni præsertim sæculi; in quo passim autoris hujus anonymi sententias, ut periculosas et à Socinianismo ac atheismo non alienas, perstrinxit. Subjungunt hisce compendium duorum scriptorum, quorum alterum brevis pro tractatu illo est apologia : alterum Joannis Edvardi, titulo, “Socinianism unmasked.” Tu illos tractatus rectius me nósti. Videntur dolere, quod meditationes Edvardi ipsis ad manum non fuerint; alias et illarum compendium habuissemus. Systema theologiæ me scripsisse nôsti : non tamen eo in pretio apud me systemata sunt, ut non hunc exiguum tractatum multis systematibus præferam; imo plus veræ theologiæ ex illo, quam ex operosis multorum systematibus hausisse me ingenue profiteor. Sed vero theologiam autor ille tradit nimis facilem, nimis laxam, quæ salutem angustis humanorum decretorum vinculis alligatam minime cupit; nec orthodoxiam ex sectarum confessionibus, sed solo verbo divino arcessit. Hoc erimen est, quod Socinianismi et atheismi infami convitio à doctoribus systematicis traduci meretur: non aliter ac si, qui humana placita religiose adorare recusant, eo ipso omnem religionem ejurare censendi essent. Ego autoris in hoc tractatu scopum summopere laudo; scopum suum feliciter assecutum esse, solideque ipsum, quod intendit, probâsse judico. Imprimis placent mihi duo: methodus accurata historiæ evangelicæ, quam cap. ix. tradit, et per quam varia loca in evangeliis, in speciem obscura, feliciter admodum interpretatur : et perspicua illa deductio argumentorum, quibus ostendit, cur D. Jesus Christus, in terris degens, non expressis verbis docuerit se esse Messiam. Hæc autori huic peculiaria sunt, ipsiusque judicium ingeniique perspi. caciam clarè demonstrant. In iis autem plurima sunt, quibus præcipuum libri sui argumentum, quod est, fidem, quod Jesus sit Christus, eam esse, per quam justificamur, luculenter confirmat. Habes hic judicium meum de tractatu hoc, quem et tertio relegere statui. Petis autem ut, si quædam in illius lectione observarem, tibi scriberem. Ego in tractatu adeo eximio vix quicquam, quod tibi proponi meretur, observavi : ita sibi penitus me habet assentientem, ut exigua sint, quæ observaverim, quæque principali ipsius scopo nihil officiunt, et quæ forsitan à me non plene intellecta sunt. Quia vero judicium meum requiris, ego hæc, qualia. cunque, tibi expendenda propono; non quia alicujus pretii sunt, sed ut morem geram tuæ voluntati. Statim in initio autor dicit, super lapsu Adami fundatam esse doctrinam de redemptione. Equidem certum est, lapsum Adami à doctrinâ de redemptione non excludi; attamen et propria cujusque nostrûm peccata ab eå secludenda non sunt. Plurimorum doctorum sententia est, Dominum Jesum nos liberâsse è miseriâ, in quam per Adami peccatum incidimus, et in eundem felicitatis statum, quem in Adamo amisimus, restituisse. Ego puto illos exiliter nimium de immenso Christi beneficio sentire, ipsumque ex multis peccatis, ut Apostolus, Rom. v, loquitur, nos liberâsse, et ad statum multo feliciorem, vitam nempe æternam in coelis perduxisse. Huic addo : quod ibidem dicatur, Adamum per peccatum amisisse immortalitatem, et factum esse mortalem. Si immortalitas autori huic significet, quod Adamus si non peccâsset, moriturus non fuisset, et mortalitas, quod per peccatum necessitatem moriendi contraxerit; verissimam ejus sententiam judico. Si vero immortalitas, ut vox illa proprie sonat, illi significet moriendi impossibilitatem, non recte dici puto Adamum fuisse creatum immortalem. Ego sententiam meam plenius explicui in theologiâ meâ Christianâ, lib. ii. cap. 24. Verum hæc immortalitas, hoc est, immunitas à morte, alterius plane est generis quam immortalitas Dei: sicut et mortalitas, seu moriendi potentia; multum differt à morte, seu moriendi necessitate. Quare etiam minus commode mihi dictum videtur, p. 230, quod Adami immortalitas sit imago Dei, ad quam conditus est : et licet concederetur, alibi immortalitatem vocari imagi. nem Dei ; non tamen exinde sequeretur, quando Adamus ad imaginem Dei conditus dicitur, illam imaginem esse immortalitatem ; non enim necesse est, omnia quæ alibi scriptura imagine Dei designat, ea comprehensa esse, quando hominem ad imaginem Dei conditum dicit: sufficit eximiam quandam in homine esse qualitatem, respectu cujus imaginem Dei referre dici possit. Inter alia loca video, p. 232, citari ad Rom. cap. viii. 29, ubi dicimur à Deo præcogniti et prædestinati “ut simus conformes imagini filii ejus, ut ipse sit primogenitus inter multos fratres.” Putat autor illâ imagine, cui conformes esse debemus, designari immortalitatem et vitam æternam. Ego autem non tam vitam æternam,

quam modum ad vitam æternam perveniendi, quo fideles Christi similes esse debent, hic significari credo, nimirum per crucem et afflictiones : quam imaginem Dominus discipulis indicat, Luc. xxiv. 26, “ nonne oportuit Christum ista pati atque intrare in gloriam suam ?" Hanc explicationem totius capitis series evincit: jam enim, v. 17, dixerat “ hæredes sumus Dei, cohæredes autem Christi, siquidem cum ipso patimur, ut una cum ipso glorificemur,” Eâque occasione multus est, ut fideles hortetur ad crucem et afflictiones evangelii causa sustinendas, inter alia, argumento à voluntate divinâ petito, quod per crucem nos ad salutem velit perducere: et ne id ipsis absonum videatur, Deum, quos diligit, tot dura in hoc mundo immittere, exemplum illis Christi proponit, cujus imagini ut sint conformes. Deus eos prædestinavit, et consequenter ad crucem ferendam vocavit : et in sequentibus porro ostendit, illas afflictiones non posse ipsos separare ab amore Dei, quo ipsos in Christo complectitur. Hinc et scriptura passim aliis inculcat, nos gloriæ Christi fore consortes, si et cum ipso crucem sustinuerimus, 2 Tim. ii. 11, 12, et præsertim, Heb. ii. 10. “ Decebat ut ipse, propter quem sunt omnia, et per quem sunt omnia, multos filios in gloriam adducendo, principem salutis ipsorum per afflictiones consecraret." Et hoc potissi. mum argumento fideles ad constantem persecutionum tolerantiam hortatur, 1 Pet. iv. 12, 13, Heb. xii. 1, 2, 3. Hanc credo esse imaginem Christi, cui ut conformes simus Deum nos prædestinâsse ait apostolus, Rom. viii. 29, consentaneè iis quæ leguntur Act. xiv. 22, 2 Tim. iï. 12, Pag. 246, ait autor sibi non occurrere, quod D. Jesus ipse sibi tribuat titulum sacerdotis, aut mentionem faciat ullius rei, quæ ad sacerdotium refertur. Munus Christi sacerdotale in apostolorum epistolis, et præcipue in epistolâ ad Hebræus nobis plenius esse descriptum, manifestum est; nec negari potest D. Jesum nusquam in evangeliis sibi sacerdotis titulum tribuere. Attamen negandum non videtur, quod sibi alicubi actionem sacerdotalem tribuat: diserte enim ait, se “animam suam hútpou evil Towy daturum,” Matth. xx. 28. Sanguinem suum vocat sanguinem novi “ fæderis, qui pro multis effunditur, in remissionem peccatorum.” Matth.

« السابقةمتابعة »