صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

torum, quorum alterum brevis pro tractatu illo est apologia: alterum Joannis Edvardi, titulo, "Socinianism unmasked." Tu illos tractatus rectius me nôsti. Videntur dolere, quod meditationes Edvardi ipsis ad manum non fuerint; alias et illarum compendium habuissemus. Systema theologiæ me scripsisse nôsti: non tamen eo in pretio apud me systemata sunt, ut non hunc exiguum tractatum multis systematibus præferam; imo plus veræ theologiæ ex illo, quam ex operosis multorum systematibus hausisse me ingenue profiteor. Sed vero theologiam autor ille tradit nimis facilem, nimis laxam, quæ salutem angustis humanorum decretorum vinculis alligatam minime cupit; nec orthodoxiam ex sectarum confessionibus, sed solo verbo divino arcessit. Hoe crimen est, quod Socinianismi et atheismi infami convitio à doctoribus systematicis traduci meretur: non aliter ac si, qui humana placita religiose adorare recusant, eo ipso omnem religionem ejurare censendi essent. Ego autoris in hoc tractatu scopum summopere laudo; scopum suum feliciter assecutum esse, solideque ipsum, quod intendit, probâsse judico. Imprimis placent mihi duo: methodus accurata historiæ evangelicæ, quam cap. ix. tradit, et per quam varia loca in evangeliis, in speciem obscura, feliciter admodum interpretatur: et perspicua illa deductio argumentorum, quibus ostendit, cur D. Jesus Christus, in terris degens, non expressis verbis docuerit se esse Messiam. Hæc autori huic peculiaria sunt, ipsiusque judicium ingeniique perspicaciam clarè demonstrant. In iis autem plurima sunt, quibus præcipuum libri sui argumentum, quod est, fidem, quod Jesus sit Christus, eam esse, per quam justificamur, luculenter confirmat. Habes hic judicium meum de tractatu hoc, quem et tertio relegere statui. Petis autem ut, si quædam in illius lectione observarem, tibi scriberem. Ego in tractatu adeo eximio vix quicquam, quod tibi proponi meretur, observavi: ita sibi penitus me habet assentientem, ut exigua sint, quæ observaverim, quæque principali ipsius scopo nihil officiunt, et quæ forsitan à me non plene intellecta sunt. Quia vero judicium meum requiris, ego hæc, qualiacunque, tibi expendenda propono; non quia alicujus pretii sunt, sed ut morem geram tuæ voluntati. Statim

in initio autor dicit, super lapsu Adami fundatam esse doctrinam de redemptione. Equidem certum est, lapsum Adami à doctrinâ de redemptione non excludi; attamen et propria cujusque nostrûm peccata ab eâ secludenda non sunt. Plurimorum doctorum sententia est, Dominum Jesum nos liberâsse è miseriâ, in quam per Adami peccatum incidimus, et in eundem felicitatis statum, quem in Adamo amisimus, restituisse. Ego puto illos exiliter nimium de immenso Christi beneficio sentire, ipsumque ex multis peccatis, ut Apostolus, Rom. v, loquitur, nos liberâsse, et ad statum multo feliciorem, vitam nempe æternam in cœlis perduxisse. Huic addo: quod ibidem dicatur, Adamum per peccatum amisisse immortalitatem, et factum esse mortalem. Si immortalitas autori huic significet, quod Adamus si non peccâsset, moriturus non fuisset, et mortalitas, quod per peccatum necessitatem moriendi contraxerit; verissimam ejus sententiam judico. Si vero immortalitas, ut vox illa proprie sonat, illi significet moriendi impossibilitatem, non recte dici puto Adamum fuisse creatum immortalem. Ego sententiam meam plenius explicui in theologiâ meâ Christianâ, lib. ii. cap. 24. Verum hæc immortalitas, hoc est, immunitas à morte, alterius plane est generis quam immortalitas Dei: sicut et mortalitas, seu moriendi potentia, multum differt à morte, seu moriendi necessitate. Quare etiam minus commode mihi dictum videtur, p. 230, quod Adami immortalitas sit imago Dei, ad quam conditus est: et licet concederetur, alibi immortalitatem vocari imagi nem Dei; non tamen exinde sequeretur, quando Adamus ad imaginem Dei conditus dicitur, illam imaginem esse immortalitatem; non enim necesse est, omnia quæ alibi scriptura imagine Dei designat, ea comprehensa esse, quando hominem ad imaginem Dei conditum dicit: sufficit eximiam quandam in homine esse qualitatem, respectu cujus imaginem Dei referre dici possit. Inter alia loca video, p. 232, citari ad Rom. cap. viii. 29, ubi dicimur à Deo præcogniti et prædestinati" ut simus conformes imagini filii ejus, ut ipse sit primogenitus inter multos fratres." Putat autor illâ imagine, cui conformes esse debemus, designari immortalitatem et vitam æternam. Ego autem non tam vitam æternam,

fide

quam modum ad vitam æternam perveniendi, quo les Christi similes esse debent, hic significari credo, nimirum per crucem et afflictiones: quam imaginem Dominus discipulis indicat, Luc. xxiv. 26, "nonne oportuit Christum ista pati atque intrare in gloriam suam ?" Hanc explicationem totius capitis series evincit: jam enim, v. 17, dixerat "hæredes sumus Dei, cohæredes autem Christi, siquidem cum ipso patimur, ut una cum ipso glorificemur." Eâque occasione multus est, ut fideles hortetur ad crucem et afflictiones evangelii causa sustinendas, inter alia, argumento à voluntate divinâ petito, quod per crucem nos ad salutem velit perducere: et ne id ipsis absonum videatur, Deum, quos diligit, tot dura in hoc mundo immittere, exemplum illis Christi proponit, cujus imagini ut sint conformes. Deus eos prædestinavit, et consequenter ad crucem ferendam vocavit : et in sequentibus porro ostendit, illas afflictiones non posse ipsos separare ab amore Dei, quo ipsos in Christo complectitur. Hinc et scriptura passim aliis inculcat, nos gloriæ Christi fore consortes, si et cum ipso crucem sustinuerimus, 2 Tim. ii. 11, 12, et præsertim, Heb. ii. 10. "Decebat ut ipse, propter quem sunt omnia, et per quem sunt omnia, multos filios in gloriam adducendo, principem salutis ipsorum per afflictiones consecraret." Et hoc potissimum argumento fideles ad constantem persecutionum tolerantiam hortatur, 1 Pet. iv. 12, 13, Heb. xii. 1, 2, 3. Hanc credo esse imaginem Christi, cui ut conformes simus Deum nos prædestinâsse ait apostolus, Rom. viii. 29, consentaneè iis quæ leguntur Act. xiv. 22, 2 Tim. iii. 12, Pag. 246, ait autor sibi non occurrere, quod D. Jesus ipse sibi tribuat titulum sacerdotis, aut mentionem faciat ullius rei, quæ ad sacerdotium refertur. Munus Christi sacerdotale in apostolorum epistolis, et præcipue in epistolâ ad Hebræos nobis plenius esse descriptum, manifestum est; nec negari potest D. Jesum nusquam in evangeliis sibi sacerdotis titulum tribuere. Attamen negandum non videtur, quod sibi alicubi actionem sacerdotalem tribuat: diserte enim ait, se "animam suam aúrpov dvrì moλawv daturum," Matth. xx. 28. Sanguinem suum vocat sanguinem novi fœderis, qui pro multis effunditur, in remissionem peccatorum." Matth.

xxvi. 28. Negare non possumus hunc esse actum, qui ad sacerdotium respectum habet. Quare fortasse præstitisset id præteriisse, neque hominibus calumniandi occasionem quærentibus quicquam suppeditâsse, quod cum specie aliquâ carpere posse videatur. Præter hæc, in tractatu hoc, quædam mihi occurrere videntur, quæ vix inter se conciliari possunt, nisi forte autor mentem suam plenius explicet. Pag. 13, ait, Dum Adam pulsus sit è paradiso terrestri, omnisque ejus posteritas ea propter nascatur extra hunc deliciarum locum; inde naturaliter sequi debet, omnes homines morituros, et in æternum sub potentiâ mortis mansuros, atque ita penitus fore perditos: ex eo statu autem omnes per Christum liberatos docet, et quidem per legem fidei, quam postea fuse ostendit evangelio contineri. Hæc meo judicio vere dicuntur: verum non satis capio, quomodo cum his bene concilientur, quæ leguntur, pag. 250 et 266, quod qui justi sunt non indigent gratiâ, sed jus habent ad arborem vitæ. Illi enim quatenus Adami posteri, etiam sub potentiâ mortis æternum manere debent: quomodo ergo per suam justitiam jus possunt acquirere ad arborem vitæ, ita ut nullâ gratiâ indigeant? cum antea docuerat, omnes ex illo statu necessariæ mortis liberatos, et quidem per legem fidei: unde sequi videtur, liberationem illam non posse fieri, nisi per legem fidei. Ergo non per perfectam legis operum obedientiam: nam è miseriâ liberare gratiæ est, quam lex operum excludit. Tum nec cum principio isto commode satis conciliare possum, quod autor dicit, quâ ratione illi, qui de Christo nihil quicquam inaudiverunt, salvari possint. Si enim per Adamum necessariæ ac æternæ morti sunt obnoxii, è quâ per solam legem fidei beneficio Christi liberentur, non videtur illis sufficere posse, quod lumine naturæ aliquas fidei illius, quod Deus sit misericors, scintillas habeant; sed per illam fidei legem, quam Deus salutis obtinendæ conditionem statuit, servari debere videntur. Video doctores systematicos hic multum offendi: atque ideo neque acquiescere illis quinque fructibus, quos D.Jesum adventu suo in mundum hominibus contulisse docet autor. Ego in doctorum systematicorum gratiam nihil in veritatis præjudicium docendum judico; et si quid

illi præter rationem carpant, indignationem eorum spernendam censeo: sed considerandum, an non majus quid dici possit et oporteat, quod ipsis licet non satisfaciat, minus tamen forsan offendet, et meo judicio plenius rei veritatem exhibet. Video fructus quidem indicari prophetici ac regii muneris Christi, nullos vero sacerdotalis. Quid si ergo hic addatur muneris sacerdotalis fructus; quod mundus Deo sit reconciliatus, adeo ut nunc per Christum omnibus omnino hominibus remedium paratum sit è miseriâ suâ in quam occasione peccati Adami, propriisque peccatis inciderunt, emergendi et salutem æternam consequendi? Hoc posito, puto explicari posse, quâ ratione, salvis principiis ante positis, ii, qui de Christo nihil ne fando quidem audiverunt, per Christum salvari possint. Nempe quod Deus illis qui (ut autor hic ait, pag. 292) instinctu luminis naturæ ad gratiam et misericordiam ejus confugiunt, delictorumque resipiscentiam agunt, eorumque veniam supplices petunt, gratiam per Christum impetratam applicet, ipsisque propter Christum remissionem peccatorum et justitiam imputet. Atque ita beneficium, quod ubi Christus prædicatus est, non nisi per directam in Christum fidem obtineri potest, illi sine directâ in Christum, ipsis non prædicatum, fide consequantur per gratiosam imputationem divinam; qui favores et beneficia sua latius extendere potest, quam promissorum verba ferunt: ut ita omnium salus in sacrificio Christi propitiatorio fundetur. Puto hæc non multum à sententiâ hujus autoris differre, et iis, quæ evangelio continentur, consentanea esse. Ultimum caput per omnia amplector: omnia credenda et observanda ut salutem consequamur evangeliis et actis contineri, credo; nullumque novum articulum in epistolis apostolicis superaddi: quæ alii novos fidei articulos urgent, non novi articuli sunt, sed aut magis dilucidæ articulorum jam antea traditorum explanationes; aut doctrinæ antea traditæ ab objectionibus præcipue Judæorum vindicationes, cujus illustre nobis documentum præbet epistola ad Romanos. Hæc sunt paucula illa, quæ mihi inter legendum occurrerunt, quæque tibi expendenda propono. Fortasse autoris mentem per omnia non plene assecutus sum. Verum exigua hæc sunt, et extra

« السابقةمتابعة »