صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

Vir amplissime, QUAMPRIMUM ego novissimas fuas 26 Aprilis datas acceperam, statim Londinum scripsi, et quantum in me est curavi, ut libri, quos ad opus suum desiderat Marcus ille noster, sicubi reperiri possint, ei suppeditentur. Eo diutius responsum distuli, ut quid in hoc et altero illo negotio Tholosano factum sit, certiorem te facerem; sed nec D’Aranda, nec alter, cujus curæ librorum perquisitionem commisi, hactenus quicquam rescripserant, sed ex eorum silentio nolim ego male ominari.

De autographo, an Furleii jam sit, rectius ex ipso quam ex me cognosces : non quod ego negligens eâ in re vel otiosus fuerim procurator: sed cum per valetudinem Londinum eâ tempestate adire non auderem, totum negotium amico nostrûm communi commisi, viro prudenti et sedulo, cui scirem rem cordi fore; et ne mora circuitu literarum per manus meas transeuntium officeret, post primum quod ab amico Londinensi accepi responsum, quo intellexi illum omnem navaturum operam, ut rem transigeret, monui ut recte ad Furleium scris beret, ut ex illo resciret quod scitu ad rem recte perficiendam adhuc opus esset. Hoc ab eo factum nullus dubito: si quid amplius à me præstari possit, omnem operam, curam, industriam me in eo locaturum pro certo habeas.

Quod de Oxoniensibus nostris dicis, quanquam nihil fando audiverim, facile crediderim : quod Kiloniensem adversarium negligis, laudo ; quodque ab aliis inter se dissentientibus vapulas, tanto magis æstimo, veritatis enim sinceris et incorruptis authoribus sic fieri solet. Pro Theologiâ tuâ Christianâ jam denuo à me tibi reddendæ sunt gratiæ, non quod bibliothecam volumine, sed me scientiâ auxerit. Hac enim hyeme, in quo consisteret fides christiana, diligenter apud me cogitando, ex ipsis scripturæ s. fontibus hauriendum duxi, semotis quibuscunque sectarum et systematum opinionibus et orthodoxiis. Ex intentâ et accuratâ N. Testamenti lectione novi fæderis status et evangelii doctrina mihi apparuit, ut mihi videbatur meridianâ luce clarior, nec

rem.

quid et fides christiana dubitari posse, sincero evangelii lectori, mihi persuasissimum est. Ideoque cogitata mea in chartam conjeci, ut eâ melius partium inter se convenientiam, et harmoniam, et fundamenta, quibus inniterentur, sedate et per otium contemplarer. Cum omnia in hoc meo symbolo sana, et verbo divino ubique conformia videbantur, theologos consulendos duxi (reformatos videlicet) ut quid illi de fide senserint, vide

Calvinum adii, Turretinum, aliosque, quos ita id argumentum tractâsse fateri cogor, ut quid dicant, quid velint, capere nequaquam possim ; adeo dissona mihi in illis omnia videntur à sensu et simplicitate evangelicâ, ut illorum scripta intelligere, nedum cum sacro codice reconciliare, non valeam. Tandem spe meliore tuam in manus cepi Theologiam, nec sine summo gaudio legi, cap. vii. lib. v. quo intellexi aliquem reperiri theologum, cui ego non plane essem hæreticus, Ut in libro tuo legendo ultra pergerem, nondum satis vacui temporis nactus sum. Nihil mihi optatius esse possit, quam te videre, et te coram, quæ commentatus sum, legere et explicare, ut limato et incorrupto judicio subjicerentur. Hæc tibi in aurem dicta sunto, nam me hoc trâctasse argumentum tibi soli communicatum volo. Saluto Veenios, Guenellones, tuamque imprimis familiam. Vale, et, ut facis, me ama,

Tui amantissimum,

J. LOCKE Oates, 10 Maii, 1695.

Joanni Locke Philippus à Limborch, s. P. D.

Vir amplissime, UTRI nostrâm diuturnum ac pertinax illud silentium inputandum sit, ignoro. Importunus sim, si à te, negotiis publicis occupatissimo, ad singulas meas responsum efflagitem, aut silentium tuum silentio ulciscar. Amicitia sincera rigorem illum adversatur, neque epistolarum æquali numero, sed fide ac charitate mutuâ constat. Interim dulcissimo consuetudinis nostræ fructu jam ultra annum carui. Ultimæ enim tuæ, quibus me respondisse memini, decimo Maii die anni præcedentis scriptæ sunt.

Salutem mihi à te aliquoties dixerunt D. D. Clericus et Guenellonus, et literas mihi à te brevi scribendas nuntiârunt, quas tamen hactenus frustra expectavi; hoc autem negotiorum tuorum, quibus obrutus es, frequentiæ unice adscribendum duco. Aliquoties tibi scribere gestii ; sed veritus sum, ne importunior scriptio ab amico occupatissimo responsum minus tempestivum extorquere videretur. Nunc vero, cum munus tibi honoratissimum, à primoribus Angliæ demandatum esse, constans ad nos fama pertulit; silentium abrumpendum censui, ut dignitatem hanc non tam tibi, quam Angliæ, gratuler, quæ in collegio amplissimo, una cum summis regni proceribus, te assessorem habet, cujus consilia omnia prudentiâ, fide, candore, ac sinceritate diriguntur, et communi civium saluti unice destinantur. Deus vitam tibi largiatur longævam, consiliisque tuis successum, quem merentur, concedat. Ego hic occupatus vivo; et tamen vix quicquam promoveo, non aliter ac si otio desidioso torperem. Arminii scripta inedita me occupatum tenent : promisi ego bibliopolæ Germano, me ea paraturum ad editionem ; sed in scriptis ejus relegendis, ob characterum exilitatem et ductum lectu neutiquam commodum, tantam reperio difficultatem, ut nisi tanti viri memoria, et non exigua, quam inde ad publicum redituram video utilitas, ingrati laboris molestiam levaret, jam operæ promissä pænituisset. Hoc opus ubi edidero, nullis amplius posthumis aliorum operibus edendis me fatigabo. OcuIorum acies sæpissime intendenda est, ut characteres exiles, et vetustate multis in locis ferme evanescentes legantur. Ita multum temporis impendo, non tamen eo cum fructu, qui temporis diuturnitatem compensare possit. Sed quoniam alea jacta est, pergendum est. Prodibunt de novo prælectiones in Jonam et Malachiam, quibus annectitur disputatio contra Judæos, in posteriorem ad Thessalonicenses, in secundum et tertium caput Apocalypseos; et disputatio contra cardinalem Perronium : quæ cum opusculis antehac editis justum conficient volumen. Præmisit D. Casper Brantius pro

lixiorem vitæ Arminii historiam, quæ multa hactenus exteris ignota continebit. Prodiit nuper apud nos tractatus Anglici, “quod Religio Christiana, qualis nobis est repræsentata in scriptura sacra, sit summe rationalis," versio Gallica. Illius autorem volunt multi esse amicum meum. Ego respondeo, mihi nihil de eo constare; et cum autor, quisquis ille sit, latere vult, nostrum non esse conjecturis, ut plurimum fallacibus, indulgere. Ego summâ cum voluptate lectioni illius incumbo, et in præcipuo (quod toto libro, de fidei christianæ objecto tractat) argumento illi prorsus assentior. Hoc recte percepto, gravissimas ac acerbissimas in ecclesiâ chris. tianâ disputationes feliciter componi posse puto; saltem ecclesiæ, non obstante opinionum diversitate, pacem facili negotio posse restitui: ea enim quæ nunc à plerisque ut unicum ferme christianismi fundamentum urgentur, objecto fidei non comprehendi planum fiet. Quod unicum anathematismis, schismatibus, et odiis tollendis remedium est. Ego, ut videas me attente tractatum hunc legere, omniaque argumenta exacte ponderare, non possum, quin tibi observationem quandam indicem, quæ licet forte non magni videri posset esse momenti, tamen argumento autoris, quo utitur, pondus aliquod afferre potest. Cap. iv, autor ad suæ sententiæ stabilimentum adducit locum ex 2 epist. Joan. ver. 7, quem optime ab ipso allegatum judico : verum versio Gallica ita eum exhibet, ut, me judice, non exacte exprimat sensum, qui in Græco extat, quique sententiam autoris validius confirmat. Quâ ratione eum Anglice expresserit autor, ignoro. Gallice autem ita extat : “ Que plusieurs imposteurs se sont élevez dans le monde, lesquels ne confessent point, que Jesus, le Messie, soit venu en chair:" quæ sensum hunc continere videntur, quod impostores hi non confessi sunt, quod Jesus, qui est Messias, venerit in carne. Græcus autem textus ita habet : "Οτι πολλοί πλάνοι εισήλθον εις τον κόσμον, οι μη ομολογενlες Ιησεν Χριςον ερχόμενον εν σαρκί. Que posteriora verba ego verto, non, qui non confitentur Jesum, qui est Christus seu Messias, in carne venisse; sed, qui non confitentur Jesus Messiam, qui in carne venit: non enim est infinitivus in Græco, sed participium. Hic sensus est longe alius, et autoris hujus

VOL. X.

E

scopo

multo accommodatior. Priore enim sensu hæc esse impostorum falsâ doctrinâ arguitur, quod non confiteantur Jesum, qui est Messias, in carne venisse. Inde sequeretur quod qui confitetur Jesum, de quo Joannes affirmat quod sit Messias (vox enim Xpısòs, per appositionem, hoc sensu est legenda) in carne venisse, maneat in doctrinâ Christi, ut est ver. 9. Atqui multi, qui non credebant Jesum esse Messiam, credebant tamen Jesum, qui Messias est, in carne venisse. Si posteriore sensu vertantur, tum sensus est, impostores non confiteri Jesum Christum, qui in carne venit; hoc est, non confiteri, quod ille Jesus, qui in carne venit, sit Messias. Confiteri enim Jesum Messiam, est, confiteri quod Jesus sit Messias, seque illius discipulum profiteri ; juxta Matth. x. 32. Illum autem Jesum, quem confiteri oportet, describit Joannes, quod sit ille qui in carne venit, et inter Judæos versatus est. Inde sequitur, quod ille in doctrinâ Christi maneat, qui confitetur quod Jesus, qui in carne venit, sit Messias. Et hæc est sincera fidei in Christum confessio. Eundem esse sensum puto, 1 Joan. iv. 2, 3, ubi similiter non reperitur infinitivus, sed participium kayqubora. Non est quidem hæc observatio tanti in hoc negotio, facit tamen ad genuinam textus Græci intelligentiam, et autoris instituto favet. In aliis autem disputationibus, quæ cum Mennonitis nostratibus instituuntur, maximi est usus. Sed tempus est ut abrumpam. Vides tibi cum homine loquace rem esse, qui cum literis suis te compellat, calamo imperare non potest. Vale, vir amplissime, et feliciter age.

Tui observantissimus,

P. à LIMBORCH. Amstelod. ... 1696.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

Vir amplissime, Siomnes in religione eo uterentur candore, quo tu usus esin amicitiâ, non majorem offensionem inter dissentientesparerent argumenta, quam inter nos nuperpeperit diu. turnum nimis silentium. Si epistolarum reciprocationem

« السابقةمتابعة »