صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

anhelitus, ut scires tua munera, quibus me tam magnifice cumulâsti, ad me salva pervenisse. Si ita silentium meum ulciscaris, dubitari possit, an non commodum fuerit peccare: scias enim velim de tuis epistolis, quod de Ciceronis orationibus jure dici posse, optimam esse quæ longissima est. Die Veneris novissimo ad urbem appuli, in hospitio meo inveni literas Clerici nostri 7 datas, quibus brevi responsurus sum; interim rogo, ut illum Guenellonemque nostrum meo nomine salutes; utrique gratias agam pro epistolis meâ manu, ubi otium et solatium ruris nactus fuero; hic enim laborant pulmones, nec longam in urbe patietur valetudo mea moram. Uxorem tuam dilectissimam liberosque, Veenium nostrum, optimamque uxorem illius saluto, et Grævium Ultrajectensem, cui ego debeo epistolam, et illius humanitati nondum respondisse pudet. Vale, et perge, ut facis, me amare,

Tui amantissimum,

J. LOCKE.

Lond. 11 Dec. 1694.

Joanni Locke Philippus à Limborch, s. p. D.

Vir amplissime,

ULTIMAM meam epistolam recte ad manus tuas pervenisse gaudeo. Autographum sententiarum inquisitionis Tholosanæ Romani in manus meas incidisse. mirantur: quod N. N. sacerdos quidam, ab episcopo Hollandiæ ad ipsum missus, ut libri possessorem ex ipso resciscat, affirmavit. N. N. imprudenter me eum à Furlæo accepisse respondit; verum alium ejus esse possessorem, cujus nomen ignorabat; aiebatque librum à te olim visum Monspeliis. Ego dixi N. N. librum à te in Galliâ visum alium esse ab hoc. ille, sacerdotem, rogâsse, ut ex me nomen possessoris exquirat. Respondi ego, me nomen illius ignorare, illud semel me ex fratre ipsius audivisse, sed penitus illius oblitum esse: et licet scirem inconsultum esse illud sacerdoti indicare; quia hoc tam solicite inquiri

Addit

judicem, ut possessore detecto, ingenti pretio exemplar hoc sibi redimant, ac Romam mittant, ut ita occasionem habeant me falsi accusandi. Idem sibi videri aiebat. Addidi ego, optâsse me, ut nomen Furlæi non indicâsset: sed quoniam vox emissa reverti nequit, nihil ulterius esse aperiendum: sed paucis tantum respondendum me possessoris nomen ignorare. Hoc in se suscepit, sed non recte servavit; nam ex fratre suo postea nomen hoc rescivit, et proculdubio sacerdoti indicavit. Nam à me rogatus, se nescire ait, an indicaverit; affirmare se non posse, nec quod indicaverit, nec quod non indicaverit. Hoc certum est, nomen sacerdoti innotuisse, quia alius postea Furlæum, ad quem hæc scripseram, accessit, et possessorem nominavit, prout tibi Furlæus scripsit. Spero librum à te jam emptum, ac Furlæum illius esse possessorem. Ita omnes illorum conatus irriti erunt. Laudo ego Furlæi prudentiam, quod à sacerdote testimonium de libri authenteiâ exegerit, et sacerdotis candorem, qui id tamen luculenter dedit. Interim si forte exemplar ipsum nacti fuissent, et Romam misissent, non video quâ ratione volumen, quod edidi, supposititium dicere possent. Adeo enim ævum illud barbarum redolet, historiasque singulares illius temporis refert, ut tale quid à quoquam nunc temporis fingi minime queat. Præstat tamen id in manibus non esse illorum, quorum interest mysteria hæc iniquitatis tegi, et coram sole non propalari. Vides hic duo adhuc additamenta ad Historiam Inquisitionis epistolæ huic adscripta, quæ, si operæ pretium videatur, reliquis junges. Lutheranus quidam professor Kiloniensis, contra Theologiam meam Christianam, exercitationes AntiLimborchianas edidit. Ita Romæ et in Germaniâ vapulo. Librum satis, ut audio, crassum nondum vidi: sed in Actis Lipsiensibus ejus compendium legi. Verum in ejusmodi antagonistam ego calamum non stringam. Non pugnant illi homines, quantum ex Actis illis mihi colligere licet, pro veritate; sed pro receptâ opinione, decretis humanis, et autoritate ecclesiasticâ. Orthodoxiæ illis norma est consensus cum doctrinâ Lutheranâ. Contra tales frustra disputatur. Non enim operæ pretium est, ut inquiramus quid ecclesia Luthe

rana doceat, quod ex libris et decretis illius ecclesiæ satis notum est, sed, an illius doctrina vera sit, et à scriptoribus divinis dictata. Ita papatum ubique reperimus, et sub specioso orthodoxia conservandæ prætextu propria dominatio stabilitur. Sic orthodoxia semper penes potentiorem erit, veritasque alia erit: Romæ, alia Geneva, alia Wittenbergæ. Hæc incommoda vitari nequeunt, si humana placita orthodoxia girov sunt. Quæ in illis exercitationibus maxime odiosa occurrunt, Lipsienses accurate annotârunt. Observavi hanc in illis malignitatem dicam, an inconsultum zelum ; quod si in autoribus, quos recensent, quædam reperiantur aut convitia aut inclementius in Remonstrantes dicta, ea solicite indicare soleant, verbisque odiosissimis exprimere. Nescio quo suo facto Remonstrantes inimicitiam eorum in se provocaverint, nisi forsan liberiore veritatis inquisitione, et dissentientium fraternâ tolerantiâ. In ipsos enim calamum nunquam strinximus, neque ego in eos scribam, aut me à criminationibus eorum purgabo; non enim me illis purgatum dabo, nisi me aliis, quibus jam placeo, ingratum reddam. Itaque silentio et contemptu illos ulciscar. Sed aliud quid est quod te velim. Marcus Teuto, in gratiam reverendissimi Bathoniensis ac Wellensis in se, suscepit versionem vitæ Episcopii, à me conscriptæ, in linguam Latinam. Varia ego citavi ex epistolis ecclesiasticis præstantium ac eruditorum virorum, et ex actis Remonstrantium synodalibus, quæ cum à me è Latino in Belgicum sermonem translata sint, ipse è Belgico in Latinum vertere non debet, sed prout in ipsis libris Latine leguntur, exhibere. Destitutum autem se illis queritur, nec usquam se eos reperire posse. Non dubito quin in multorum Anglorum bibliothecis reperiantur. Si tuâ operâ eos habere possit à quopiam, magnum illi non tantum facies laboris compendium, sed et versionem efficies et meliorem et gratiorem. Ego, si quid hac in parte illi prodesse queas, mihi præstitum agnoscam. Vale, vir amplissime, mihique dilectissime,

Amstelod. 26 Apr. 1695.

Tui amantissimus,

P. à LIMBORCH.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

Vir amplissime,

QUAMPRIMUM ego novissimas tuas 26 Aprilis datas acceperam, statim Londinum scripsi, et quantum in me est curavi, ut libri, quos ad opus suum desiderat Marcus ille noster, sicubi reperiri possint, ei suppeditentur. Eo diutius responsum distuli, ut quid in hoc et altero illo negotio Tholosano factum sit, certiorem te facerem; sed nec D'Aranda, nec alter, cujus curæ librorum perquisitionem commisi, hactenus quicquam rescripserant, sed ex eorum silentio nolim ego male ominari.

De autographo, an Furleii jam sit, rectius ex ipso quam ex me cognosces: non quod ego negligens eâ in re vel otiosus fuerim procurator: sed cum per valetudinem Londinum eâ tempestate adire non auderem, totum negotium amico nostrum communi commisi, viro prudenti et sedulo, cui scirem rem cordi fore; et ne mora circuitu literarum per manus meas transeuntium officeret, post primum quod ab amico Londinensi accepi responsum, quo intellexi illum omnem navaturum operam, ut rem transigeret, monui ut recte ad Furleium scriberet, ut ex illo resciret quod scitu ad rem recte perficiendam adhuc opus esset. Hoc ab eo factum nullus dubito: si quid amplius à me præstari possit, omnem operam, curam, industriam me in eo locaturum pro

certo habeas.

Quod de Oxoniensibus nostris dicis, quanquam nihil fando audiverim, facile crediderim ; quod Kiloniensem adversarium negligis, laudo; quodque ab aliis inter se dissentientibus vapulas, tanto magis æstimo, veritatis enim sinceris et incorruptis authoribus sic fieri solet. Pro Theologiâ tuâ Christianâ jam denuo à me tibi reddendæ sunt gratiæ, non quod bibliothecam volumine, sed me scientiâ auxerit. Hac enim hyeme, in quo consisteret fides christiana, diligenter apud me cogitando, ex ipsis scripturæ s. fontibus hauriendum duxi, semotis quibuscunque sectarum et systematum opinionibus et orthodoxiis. Ex intentâ et accuratâ N. Testamenti lectione novi fœderis status et evangelii doctrina mihi apparuit, ut mihi videbatur meridianâ luce clarior, nec

quid et fides christiana dubitari posse, sincero evangelii lectori, mihi persuasissimum est. Ideoque cogitata mea in chartam conjeci, ut eâ melius partium inter se convenientiam, et harmoniam, et fundamenta, quibus inniterentur, sedate et per otium contemplarer. Cum omnia in hoc meo symbolo sana, et verbo divino ubique conformia videbantur, theologos consulendos duxi (reformatos videlicet) ut quid illi de fide senserint, viderem. Calvinum adii, Turretinum, aliosque, quos ita id argumentum tractâsse fateri cogor, ut quid dicant, quid velint, capere nequaquam possim ; adeo dissona mihi in illis omnia videntur à sensu et simplicitate evangelicâ, ut illorum scripta intelligere, nedum cum sacro codice reconciliare, non valeam. Tandem spe meliore tuam in manus cepi Theologiam, nec sine summo gaudio legi, cap. viii. lib. v. quo intellexi aliquem reperiri theologum, cui ego non plane essem hæreticus. Ut in libro tuo legendo ultra pergerem, nondum satis vacui temporis nactus sum. Nihil mihi optatius esse possit, quam te videre, et te coram, quæ commentatus sum, legere et explicare, ut limato et incorrupto judicio subjicerentur. Hæc tibi in aurem dicta sunto, nam me hoc trâctasse argumentum tibi soli communicatum volo. Saluto Veenios, Guenellones, tuamque imprimis familiam. Vale, et, ut facis, me ama,

Oates, 10 Maii, 1695.

Tui amantissimum,

J. LOCKE.

Joanni Locke Philippus à Limborch, s. P. D.

Vir amplissime,

UTRI nostrâm diuturnum ac pertinax illud silentium inputandum sit, ignoro. Importunus sim, si à te, negotiis publicis occupatissimo, ad singulas meas responsum efflagitem, aut silentium tuum silentio ulciscar. Amicitia sincera rigorem illum adversatur, neque epistolarum æquali numero, sed fide ac charitate mutuâ constat. Interim dulcissimo consuetudinis nostræ fructu

« السابقةمتابعة »