صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

Vir amplissime,

JUSTE meum à te reprehendi silentium libens fateor nec si severiore manu delinquentem correxisses, queri possim. Etsi enim pudet me adeo tardum fuisse ad officia, ut non nisi bis monitus excitarer: gaudeo tamen me tanti apud te fuisse, ut me primis vocibus male respondentem, iterum tentandum arbitrareris: excusatione valetudinis, quam ipse tibi pro me suggessisti, uti non possum. Gratias enim Deo, ex quo ad te ultimas dedi, recte satis pro more meo valui, nec tamen sine omni causa à scribendo abstinui. Maximam partem libri tui summâ cum voluptate perlegeram, progredi mihi in animo erat, et ad finem usque pervolvere, ut de toto opere, à capite ad calcem perspecto, eas quas possem gratias laudesque redderem. Non multum aberam à fine libri, et pauca illa capita, quæ mihi restabant legenda, spem quotidie fecerunt, intra paucos dies potuisse absolvi. Sed sic negotiorum et invisentium series, dum nova et inexpectata continuato ordine se invicem exciperent, me de die in diem protraxerunt et adhuc protraxissent, nisi novissimæ tuæ tam amicâ objurgatione, labentis temporis immemorem, primisque cogitationibus indormientem excitâssent. En habes fatentem reum, negligentem agnosco; sed eo consilio, eo animo negligentem, quem culpare vix possis: aut si qua fuerit culpa, ei spei toties deceptæ forte fuit (amicitiæ certe non fuit) quam eandem, quæ erga te semper fuit, nec minime, dum ego tacerem, siluisse, profiteri gestio. Historia tua inquisitionis, ut de eâ parte quam legi libri pronuntiem, mihi maxime placet: ordine, methodo, perspicuitate, testium fide mihi plane videtur opus absolutissimum, nec video, quid in eo desiderari possit. Et ab omnibus quotquot consulere contigit, maxime laudatur. Clericum nostrum nullas à me jam a pluribus hebdomadis (ut scribis) accepisse doleo; scripsi enim ad eum, ante duos circiter menses, iis inclusas à Comite Pembrokiensi ad illum misi literas, quas intercidisse vereor, quandoquidem Dus Clericus in

VOL. X.

D

novissimis suis 11 Septemb. datis de iis ne verbum quidem. Me illum de Spenceri obitu monuisse recte memini, et credo eâ in epistolâ, quandoquidem tu id hactenus ignorare videris. Bibliorum Castellionis editionem, qualem tu narras, apud vos designari valde lætor, et viris literatis apud nos gratum acceptumque fore opus, non dubito: Post diuturnam rusticationem nuperus meus in urbem reditus nondum mihi concessit plurimorum doctorum colloquia; prout datur occasio, alios consulam, quamvis vix credi potest elegantem editionem, tam elegantis versionis, notis etiam aliisque scriptis eo spectantibus tam docti viri ornatam, non omnibus non placituram. Filiam tuam dilectissimam, quam febre continuâ laborâsse scripseras, tibi suisque sanam salvamque restitutam spero, reliquos tuos nostrosque recte valere gaudeo. Eos omnes, quotquot sunt, meo nomine, rogo, quam officiosissime salutes, quibus diuturnam sanitatem et prospera omnia largiatur Deus optimus maximus; te imprimis sospitet. Vale, et ut facis perge me amare,

Tui amantissimum,

J. LOCKE.

Lond. 10 Nov. 1693.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. p. D.

QUALEM te, Vir spectatissime, semper crediderim, talem re ipsâ experior, ad omnia infucatæ amicitiæ officia natum, qui non solum pronus in beneficia bene merendi, nullam prætermittis occasionem, sed, quod difficilius est, eâdem facilitate ignoscis amicorum delictis, quâ alii offensiones objurgant. Diuturnum meum silentium graviori reprehensione dignum, simulac tardas tandem à me literas acceperis, quasi primâ voculâ penitus deletum condonas. Agnosco beneficium candoremque illum tuum, quo tuis, quo omnibus gratus, in quo me tuto repono: dum non ex literis amicitiam meam æstimas, nec silentio imminutam suspectus fueris. Id enim tibi persuasum vellem, tempus mihi et verba deesse posse, amicitiam, quâ te amplector, quâ semper

amplexurus sum, mihi deesse vel labefactari nunquam posse.

In historiâ tuâ inquisitionis, ex quo novissime ad te dedi literas, non magnos progressus feci, quotidianis negotiis hactenus impeditus. Quod si ex duobus primis libris, quos summâ cum voluptate perlegi, de duobus reliquis judicare licet, nihil potest esse in eo genere perfectius, nec ad perfectam illius tribunalis cognitionem aliquid desiderari potest. Laudo studium tuum, quod plerisque in locis ipsa authorum verba citaveris, etsi nihil contineant quod tu breviore et elegantiore stylo exprimere non potuisses, si lectori placere unica esset cura. Sed cum quo genere hominum tibi res est, recte tecum reputâsti, et eorum crimina, fraudes, et sævitiam ex eorum ipsorum ore optime discenda; vix enim credi poterant, si ab extraneo vel adversario afferrentur. Quæ autem ex aliis hauseris authoribus tam sero, ut editioni inseri suis apte in locis non potuerint, tuique in marginibus libri adscripseris, ea si nimis longa non sint, ut tibi nimiam transcribendi crcent molestiam, si mihi per otium excerpta transmittere velis, gratissimum mihi facies, ut meum etiam librum iis ornem, et suis omnibus numeris perfectum habeam, ut nihil desit huic mysterio iniquitatis revelando. Literas tuas, per Hibernum illum transmissas, ille suis manibus rus huc ad me profectus mihi tradidit. Talem illum reperio, qualem tu descripseris, nec desunt hic tantæ spei fautores. Editionem illam Castellionis, quam meditantur elegantem, libens viderem, et nostratibus gratam fore, nullus dubito. Quod de harmoniâ evangelicâ doctissimi mei Toinardi ad me scribis, de editione illius ego quidem nunquam cogitavi, nec quod amplius est, unquam cogitabo, nisi ut ipsum authorem ad opus suum luce dignissimum edendum, quâ datâ occasione, et quantum possum, impellam et instigem. Non quod ego hunc thesaurum literario orbi invideam; ego summâ ope, donec commercio literarum uti licuit, editionem ejus semper efflagitavi. Sed non eâ (ut mihi visum est) fide mihi concreditum est hoc exemplar, ut ego harmoniam hanc, illo inscio aut inconsulto, typis mandarem. Si mihi integrum esset, statim sub prælo mitterem, sed dum ille vivit, aut aliunde à suis spes est

proditurum, nullâ quantivis pretii mercede è meis manibus in publicum elabi patiar. Nuper prodiit hic liber, quem Toinardo gratissimum fore scio.

Si re

perire possis viam, quâ ad illum transmitti potest mihi feceris acceptissimum beneficium. Liber quem ad illum mittere vellem, est Joannes Mallela Antiochenus, Oxonii non ita pridem editus. Si occasionem mittendi reperias, emptum apud vos librum, sive compactum, sive incompactum, prout commodissimum erit vecturæ, quæso ad illum mittas, à Monsieur Toinard à Orléans. Gaudio Veenium nostrum sanum salvumque in urbem et ad praxin rediisse. Vir, qui in artis suæ exercitatione à juventute usque consenuerat, continui tædio otii, credo, languesceret. Illum et Guenellonem nostrum uxoresque cum totà familiâ, quæso meo nomine officiosissime salutes. Pacem, concordiam, et amicitiam inter eos stabilitam spero, omnia fausta, uti par est, illis et tibi tuisque opto. Salutes etiam rogo optimam fœminam tuam, liberosque, quos sanos salvosque tibi Deus diu conservet. Vale, vir humanissime, et, ut facis, me ama,

Tui amantissimum,

Oates, 13 Jan. 1694.

J. LOCKE

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

Vir colendissime,

ETSI meam in scribendo tarditatem prorsus excusare nequeam, me tamen eo processisse negligentiæ, ut per totos novem menses te insalutatum præterirem nolim credas. Diuturnum nimis silentium haud invitus fateor, quod cum nec literarum tuarum satietas, nec imminuta erga te voluntas mea effecerit, facilem apud te veniam inventurum spero. Puduit sane ad te iterum scribere, antequam, opere tuo penitus perlecto, meam de eo sententiam sive potius gratulationem potuerim perscribere. Quantum voluptatis, quantum lucis ex accuratâ tuâ inquisitionis historiâ perceperim, vix dicere possum. Ita scripta est, ut decet historiam scribi, uhi

non ad fastum aut delectationem inventa, vel ornata res est, quo facilius incautis lectoribus fucum faciat, sed omnia authorum fide et documentorum testimoniis rata et suffulta sunt: adeo ut quorum maxime interest redarguere, ne hiscere quidem audeant. Opus illud tenebrarum et occultas nefandæ crudelitatis artes in tam claram lucem ex latibulis suis protraxisti, ut si qua restarent in istis ecclesiæ, sive potius Antichristi, satellitibus, humanitatis vestigia, puderet illos tandem tam iniqui, tam horrendi tribunalis, ubi omne jus, fas, et justitia susque deque habetur. Verum si hæc opprobria, quæ refelli non possunt, nihil illos moveant, reformatis saltem, et ex sævissimo hoc ergastulo ereptis, animos addet, contra tam inhumanam tyrannidem, quâcunque specie sive religionis sive concordiæ, irrepere iterum conantem. Ea est disputantium sæpe contentio, ea argumentorum subtilitas et longa series, ut non sit uniuscujusque se argutiis et fallaciis innodatum expedire, et de summâ controversiæ judicare. Si quis vero è plebe indoctus tuam perlegat historiam, sentiat statim illic certe deesse religionem, charitatem, justitiam, ubi violatâ æquitatis regulâ, omnique juris dicendi per orbem terrarum methodo, tam inhumana, tam crudelia perpetrantur, et ab evangelii genio remotissima: ideoque dignum opus existimo, quod in cujusque gentis linguam vulgarem traducatur; tam distincta enim et exacta methodo omnia tradidisti, et testibus exceptione majoribus confirmâsti, ut nihil in eo desiderari videatur, quod vulgus erudiat, literatos instruat, omnesque stabiliat. Si quid forte tibi, uti mones, occurrat, ad hoc argumentum pertinens, ex libris ante editam historiam tuam non visis, rogo ut per otium, si non sit nimis operosum, ad me velis transmittere; omnia enim huc facentia in librum tuum ad marginem, aptis in locis adscripta, conjicere animus est, uti nuper ex itinerario in orientem hoc quod sequitur excerptum, paginæ 276 libri tui inserui:

Le St. Office, ce redoutable tribunal fameux par ses injustices, et ses cruautés, regne ici [à Malthe] plus tyranniquement qu'à Rome même, et on m'a fait cent funestes recits, donc je vous épargnerai la tristesse, seulement vous dirai-je, que les confesseurs, qui par

« السابقةمتابعة »