صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

De miraculis post Apostolorum tempora certiorem fieri cupio. Non ego satis versatus in historiâ ecclesiasticâ, ut quid de iis statuam, nôrim. Rogo igitur obnixè, nam meâ interest scire, an post apostolorum tempora edita fuerint, in ecclesiâ christianâ, miracula, quibus auctoribus et quâ fide memoriæ tradita, quam frequentia, et an ad Constantini imperium, vel diutius, duraverint, et quis fuit ille Thaumaturgus, et quid ab eo actum est, cujus tam speciosa appellatio ad nos pervenit. Non quæro miraculorum, quæ in scriptoribus ecclesiasticis memorantur, catalogum: sed an constat, ex fide dignis historicis, fuisse vera miracula, an raro vel sæpius edita, et quamdiu donum illud ecclesiæ con

cessum.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. p. D.

Vir amplissime,

Aв acceptis tuis 27 Junii datis, ad urbem accedens hodie primum archiepiscopum conveni. Quamprimum tuum audivit nomen, agnovit acceptam à te contra Judæum disputationem, excusavit silentium, quod ob valetudinem, oculorum debilitatem, et alia quæ intervenerunt impedimenta, integram nondum perlegerat. Laudavit maxime illud opus, unà cum authore, et gratias, quas nondum egit, se habere agnovit. Historiam Sancti Officii jam valde opportunam judicavit. Capitum indicem summâ cum voluptate et approbatione perlegit, et cum tuum de dedicatione consilium aperuissem, eâ verborum urbanitate et honore, eo vultu accepit; ut, si adfuisses, hoc sibi non ingratum fore certus esses. Mitte igitur quamprimum dedicationem: novi viri modestiam, et laudo consilium tuum, quod prælectam ab eo prius velis quam editam. Illi monstrabo, quod scio honori ducet, et si quid mutandum videtur, indicabo. Interim dixit se habere librum, Lusitaniæ editum, de quodam actu Inquisitionis in Lusitaniâ, in cujus exordio occurrunt paparum bullæ, aliaque diplomata, quibus potestas Sancti Officii concessa et stabilita est, accuratius collecta. Nomen authoris non reti

nebat memoria, et liber ipse, illius bibliothecâ nondum in ordinem redactâ, ab ipso quasitus, non repertus est. Volumen est, ut aiunt, in 8°. Brevi ipsum iterum revisam, eam curam cuidam domesticorum mandabit, ut ante reditum meum præsto sit liber. Tunc tibi nomen authoris præscribam, et si nondum videris ipsum librum, tibi mutuo commodabit reverendissimus archiepiscopus. Grævium, Guenellonem, Veeniosque omnes meo nomine saluta. Clerico nostro, quem officiosissime saluto, ante aliquot septimanas, an menses dicam, scripsi; an pervenerint ad illum literæ meæ, ignoro; nam ab isto tempore nihil ab eo accepi. Hoc quæso illi indices, ne me tarditatis, si mea interciderit epistola, suspicetur. Fœminam tuam dilectissimam liberosque summo cum affectu saluto. Vale, vir dignissime, et, ut facis, me ama,

Tui studiosissimum,

J. LOCKE.

Lond. 30 Jun. 1692.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. p. D.

Vir amplissime,

De adventu librorum tuorum certior factus, quâ potui festinatione Londinum me contuli, ut quæ tu de iis jusseras præsens curarem. Archiepiscopus quamprimum accesseram, maximas se tibi gratias habere professus est, opus sibi perplacere, seque à libri tui lectione, hoc etiam tempore negotiis maximis occupatissimo, abstinere non posse; sed magnam ejus partem summâ cum voluptate ex quo accepit, percurrisse. Verum quo animo accepit, legit, laudavit, tunc demum rectius intelliges ex ipsius verbis, cum ad te destinatas literas scribere vacaverit. Episcopus Salisburiensis multa et his similia mihi dixit, et se adeo detentum immersumque esse argumento libri tui (quo historiam inquisitionis, ultra quam expectari poterat, dilucidam accuratamque tradidisti) ut ad te scribere, donec totum pervolverit, non potuerit; se interim gratias tibi amplissimas red

dere.

Comes Pembrokiensis multa de te cum laude, et pro munere tuo per me gratias agi jussit, donec ipse suâ manu agnoscet acceptissimum à te beneficium. Bathoniensem et Wellensem episcopum in domo procerum quæsivi, sed non aderat : cumque extra urbem habitet, horâ unâ vel alterâ à meo hospitio, eum in tam brevi morâ convenire non poteram. Tuum autem librum illi traditum, uti reliquis omnibus, certo scio. Cæterum curavi ut Dus Clarke communis noster amicus eum adeat, ut excuset librum incompactum à te missum, quod ego reliquis quibus opus fuit feci, quanquam non omnino opus fuit. fuit. Mireris jam merito cur ego, qui non minus meo, quam horum virorum, nomine, gratias agere deberem, tantus cessator essem, ubi festinandum potius esset, ut neglectâ propioris loci commoditate, rus huc commigrarem, antequam ad te darem literas. Dicam quod res est; sanus urbem adii, sed unius dieculæ morâ adeo mihi mutata est valetudo, ut respirare vix potuerim. Ingravescebat quotidie malum, et tam cito me urbe expulit, ut neglectâ maximâ rerum illic agendarum parte, aufugere necesse esset.

Librum tuum huc mecum attuli, ut tuo beneficio D. Cudwortha et ego habeamus hac hyeme noctes Atticas, quas nihil tam augere poterat, quam authoris præsentia, et quos secum semper adfert, sales Attici. Ego huc die Saturni reversus sum; hodie libri tui lectionem inchoandam, quâ spe, quâ voluptate, facile dijudicare potes, sed credas velim quas tibi habeo gratias non esse minores. Ex tuis 10 Octob. datis, quamprimum mihi innotuit quot et quibus huc destinaveras exemplaria, egi cum hospite meo et bibliopolâ Smith, ut singula singulis quam ocissime traderentur, antequam liber uspiam apud nos prostaret venalis, quod diligentissime factum est; nec eâ in parte interiit aliqua tam eximii et tam opportuni operis gratia. Sed quid tandem statuendum est de MS. codice autographo, quod ego in tutissimo aliquo loco inter archiva reponendum suaderem, ut in perpetuum...... effrontes adversarios faciat fidem. Quinam vero is sit locus tutissimus libenter tecum inquirerem.

Episcopii vitam tuâ manu æternitati consecrandam

gaudeo: sed quâ linguâ? cum enim præfigendam eam concionibus illius Belgicis (ut reor) jam prodituris, metuo ne illius quoque historia prodeat etiam in linguâ mihi minus familiari. Gratulor tamen erudito orbi hæc tam docti tam eximii viri monumenta, cujus omnes lucubrationes ab interitu conservandæ.

Jam apud nos prodiit Joannes Malela Antiochenus, quem diu et anxie petivit amicus meus Toinardus. Rogo igitur ut cum Wetstenio agas, ut quamprimum aliqua illius libri exemplaria ad illius manus pervenerint (quod scio maturius futurum, quam si ego unum hinc ad eum Amstelodamum mittere vellem) unum ad Toinardum quam citissime transmittendum curabit, pretiumque meis rationibus adscribat, quod ego solvam. Malela author est nec magni nominis nec fidei. Sed in dubio aliquo chronologico se lucem inde mutuaturum speravit Toinardus, et cupio ego maxime illius inservire desiderio; igitur rogo ut hanc rem cures ut mihi gra

tissimam.

De Palinodiâ, quam scripsisti, in novissimis tuis 7 Nov. gratias ago maximas. Eodem tenore et ubique proceditur. Habeo enim de Gallis apud nos, quod possit ferre secundas, imo quod superat omnibus bene trutinatis. Sed de his alias si cupias, jam enim nimis turgescit pagina.

Clerico nostro ante 15, Guenelloni ante 10 dies scripsi. Spero jam omnia pacata et amice composita in istâ familia, cui omnino omnia bona opto. Hos cæterosque meos omnes, imprimis optimam tuam uxorem liberosque, quæso, meo nomine officiosissime salutes, et me, ut facis, ama,

Tui amantissimum,

Oates, 28 Nov. 1692.

J. LOCKE.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

Vir amplissime,

QUAMPRIMUM ad urbem accessi nudiustertius, reverendissimus archiepiscopus me ad se vocari curavit, et ut conveni, de te et libro tuo multâ cum laude præfatus, tandem dixit se ad te scripsisse negotiorum multitudine hactenus impeditus, paratamque epistolam sigillo muniens mihi in manus tradidit, ut inscriptione, illo dictante, meâ manu exaratâ, tibi transmittendam curarem, quod libens suscepi. Insuper mihi tradidit libellum concionum nuper à se editarum, ut etiam ad te illum transmitterem, quod itidem diligenter curabo, et quamprimum hinc ad vos proficiscentem quempiam invenero ei tradam ad te perferendum. Hactenus de archiepiscopi mandatis. Ad me quod attinet multas tibi et habeo et refero gratias pro eâ, quam ex historiæ tuæ lectione percepi voluptate. Illud credo exhausisti argumentum ; certe illud mysterium iniquitatis mundo palam exposuisti, è tenebris in lucem protractum. Multarum rerum importuno impeditus interventu nondum integram perlegi: post brevem ac in urbe moram rus reversurus, pergam porro ut satisfaciam ei quod in me excitâsti desiderio. Novissimis tuis literis mihi pro more gratissimis responsum, hac in chartâ expectare non debes. Festinans ad urbem eas rure reliqui : illuc cum rediero, ad otii et quietis recessus, opportunior dabitur tecum colloquendi occasio; hic vix respirandi mihi conceditur facultas. Interim amicitiam humanitatemque tuam consuetam agnosco. Te maximo cum affectu saluto, tuosque omnes, imprimis dilectissimam conjugem, liberosque, Veenios, Guenellonesque nostros, omniaque tibi prospera et felicia precor. Vale et me, ut facis, ama,

Tui amantissimum,
J. LOCKE.

Lond. 10 Jan. 1692-3.

« السابقةمتابعة »