صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

CONTINUATION OF

FAMILIAR LETTERS

BETWEEN

MR. LOCKE,

AND

SEVERAL OF HIS FRIENDS.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

CUM ante dies decem, ad amicum nostrum dom. Guenellonem scripsi, facilè credes quod te, V. C. non insalutatum præteriverim: verum mei officii, tuorumque beneficiorum ratio postulat à me aliam et salutandi et gratias agendi methodum, ne aut obitèr, aut negligentèr, id quod mihi maximè incumbit, agere videar. Præsertim cum Guenellonis nostri silentium me incertum reddat, an meæ ad ipsum pervenerint literæ, quas sane minime vellem intercidisse, ne vobis omnibus, quibus tot nominibus obstrictus sum, aut parum memor, aut parum gratus appaream, credatisque paucarum horarum intervallum ex animo meo tot tantorumque beneficiorum delevisse memoriam, quam nulla temporis diuturnitas unquam delere valebit. In iis etiam signi ficavi, quam humaniter tuus Vander Key me excepit, quam officiosè adjuvit, quo nomine hic tibi gratias iterum agendas suadet viri istius summa humanitas, quanquam illud parum est, si cum maximo beneficiorum tuorum cumulo conferatur. Dom. Veenium et optimam illius fœminam, quibus salutem verbis non facile reperio, cum nulla sint, quæ aut illorum bene

ficia, aut eas quas habeo et semper habebo gratias æquare possint; tuis tamen rogo quibus potes verbis maxime ornes. Ut me hic ulterius pergentem detinuit valetudinis ratio, ad dom. Guenellonem scripsi. Amonitas loci, et si non desidia, saltem quietis amor, et molestiæ, quam in itinere perpessus sum, aversatio adhuc detinet. Deambulationes hic, quibus quotidie prægressum ulciscor otium, valde jucundæ sunt; sed longe jucundiores forent, si aliquot vestrûm expatiandi haberem socios, quod tam mei quam vestri causâ continuo opto, præsertim sic favente cœlo: nec enim credo sanitati incommodum esset, præsertim dominæ Guenelloni, cujus infirmis pulmonibus et valetudini parum robustæ prodesset maxime, credo, hic serenus et liber aër. Quid agatur apud vos, præsertim nostrorum respectu, ad me perscribas rogo; præsertim me de tuâ amicorumque nostrorum valetudine certiorem facias. Sum

Tui observantissimus,

Cleve, 28 Sept. 1685.

J. LOCKE.

Philippo à Limborch Johannes Locke, s. p. d.

DUAS à te, vir amplissime, officii et benevolentiæ plenas hic accepi literas; nec ingratus tibi videbor, spero, si ad singula, prout oportet, non fuse respondeam, temporis angustià impeditus. Hoc unum enixè rogo, ut des operam, ut de adventu comitis Pembrokiæ per aliquem tuorum amicorum Hagæ degentium certior fiam, transmisso eâ de re, vel ad me, vel ad te, nuntio. Dux copiarum Britannicarum futurus huc adventat, si jam non adest, quotidie expectatur. Meâ multum interest, ut quam fieri potest maturè illius accessum cognoscam. Hoc cum dixero, satis scio te omnem curam operamque in eo locaturum, ut quam celerrime id mihi innotescat. De aliis alias, nam tabellarius discedit. Amicos meos, nomine, quam officiosissimè quæso, salutes. Vale, et me, ut facis, ama,

Tui observantissimum,

Cleve, 3 October, 1685.

J. LOCKE.

Philippo à Limborch Johannes Locke, s. P. D.

Vir Clarissime,

Si duabus tuis amicissimis epistolis parum, vel nihil, à me responsum est, id instanti tabellarii discessui imputes, rogo, nec credas me tam rebus meis intentum, tuæ vero consuetudinis et jucundissimi juxta ac doctissimi sermonis negligentem, ut omnia de meis negotiis, de tuis gratissimis literis nihil dicerem, nisi gravis aliqua subesset causa, cur de adventu comitis Pembrokiæ, quam fieri potuit citissimè, certior fierem. Sed jam quo maximè propendet animus, ad te, vir optime, et scripta tua redeo, in quibus primo accuso amicitiam tuam de me et meritis meis tam magnificè, de vestris erga me officiis et beneficiis tam exilitèr, loquentem. Hi sunt, fateor, magnæ et non fictæ amicitiæ aliquando errores, de quibus ideo queror, ut mihi aliter de iisdem rebus sentienti ignoscas, et me credas amicitiæ et gratitudinis dictata sequi, cum in eâ persistam sententiâ, aliqua me apud vos accepisse beneficia, quibus respondere verbis nec possim, nec debeam. Et nisi vos omnes in re, contra quam par est, voluntati meæ obstare viderem, tuam ego hic opem implorarem, ut hanc mihi velles eximere ægritudinem, et tuâ autoritate, quâ plurimum apud præstantissimum Veenium polles, huic querelæ tam justæ finem imponeres. Si quod videris promittere, sed heu! longum abest, his in collibus et sylvarum umbrâ, tuâ frui daretur et amicorum nostrorum consuetudine, crederem ego specimen aliquod aurei rediisse sæculi. Nam virtus, benignitas, pax et fides in sylvis solum degebant, quibus in urbanorum hominum frequentiâ vix datur locus. Sic cecinerunt poetæ : an aliquid aliud nos docent historici, hoc tempore non est mihi inquirendi animus. Gaudeo fratrem tuum convaluisse, et sine graviore aliquo symptomate. Locum illum epistolæ tuæ, ubi scriptorum tuorum memineris, non sine mærore legi; sentio quantum ex discessu meo fecerim jacturam, et voluptatis et eruditionis, quod non legerim reliqua tua scripta, ex quibus non minorem mihi lucem promitterem, quam ex jam lectis, multo cum fructu, percepissem. Si vis ut sincerè et apertè

dicam, nullibi reperi opiniones magis dilucide propositas, argumentorum rationibus melius subnixas, a partium studiis longius remotas, et veritati per omnia magis conformes. Hoc me ex animo proferre dubitare non potes, cum me tam importunè, tam dedità operâ, criticum tam paucis potuisse dentem malignum imprimere patet. Sed me miserum! magnam partem fructûs, quem ex istâ meâ criticâ severitate mihi proposui, perdidi. Plurima enim, quæ inter legendum notaveram, non tam tui corrigendi, quam mei informandi, feci animo, de quibus tecum ulterius inquirendum statueram. Non est igitur, quod mihi tanto ardelioni gratias agas; satis est, si vehementi nimis inquisitori, et culpandi ansas studiosè quærenti ignoscas. Quanquam non malè pictæ tabulæ indicium est, si quis cogatur in eâ quærere nævos. Utinam quæ ego meditor, eo essent scripta idiomate, ut tu poteris vices rependere, reperires te ulciscendi copiosam materiam. Quod scribis de critici critico facile credo; quamprimum enim attigi istum undecimæ epistolæ locum, videbar mihi audire obstrepentium exclamationes, quasi de religione omnino actum esset: nôsti hujusmodi hominum mores, quo minus heterodoxum aliquid possint refellere, ne nihil in causâ Dei agere videantur, tanto magis clamoribus, incusationibus, calumniis insurgunt. Fateor argumentum istud modestè proponendum fuisse, et cautè tractandum; sed tamen ejusmodi est, ut mereatur tandem summâ cum acribiâ discuti. Si omnia, quæ in sacris libris continentur, pro theopneustis paritèr habenda, sine omni discretione, magna sane præbetur philosophis de fide et sinceritate nostrâ dubitandi ansa. Si è contrario quædam pro scriptis pure humanis habenda: ubi constabit scripturarum divina autoritas, sine quâ corruet religio Christiana? quodnam erit criterium? quis modus? adeo ut in hac quæstione, si quâ aliâ, maxime fundamentali, summâ cum cautione, prudentiâ, modestiâ agendum, præsertim ab eo cui, uti credo, jam non nimium favent ecclesiasticæ potestates et theologorum classes. Sed signa cecinerunt, et expectandus est conflictus. Ego, qui ubique solam quæro veritatem, eam

* Sentimens de quelques theologiens d'Hollande sur l'histoire critique du P. Simon.

que, quantum capere possum, sive inter orthodoxos reperio, sive heterodoxos, pariter amplector; fateor aliqua esse in eo scripto, quæ mihi plenè non satisfaciunt, alia quibus respondere non possum; de illis ab authore libenter responsum acciperem, si commodum existimas, de his tuum quæro judicium.

I. Ni fallor, author sæpius utitur contra apostolorum continuam inspirationem hoc argumento, quod scil. multa ab illis dicta invenimus, quæ sine auxilio Spiritus Sancti dici poterant; quod tamen concessum, contra divinam sacræ scripturæ autoritatem et Joveυsia nihil concludit. Asseritur in s. scripturâ constans per omnia et infallibilis veritas. Si quid autem dicit sanctus Paulus Act. xxiii. (V. 241), quod cœlitus ipsi revelatum non erat, id nihil detrahit certitudini scripturæ, quandoquidem ejusmodi res esset, quam certò et infallibilitèr cognoscere potuit, sine revelatione divinâ. Quæ sensibus et certâ cognitione apostolis constabant, non opus erat revelatione, ut earum historia, ab apostolis tradita, pro indubitatâ haberetur. Itaque metuo ne homines suspicentur hoc argumentum potius quasitum, quam è re natum.

II. Explicatio illius promissi Joan. xvi. 13. quam fusè tradit p. 256, nequaquam mihi videtur posse accommodari apostolo Paulo, si quis attentè legat illius historiam Act. ix. et seq. Unde enim ille evangelii hostis, et, ut ipse alicubi fatetur, ignarus, poterat tam cito devenire mysteriorum evangelii interpres et præco, sine inspiratione supernaturali et divinâ? V. Act. ix. 19, 20.

Hæc aliqua eorum, quæ mihi inter legendum parum satisfecerunt, alia fuerunt, quorum oblitus sum: sed quid ad hæc dicat author libenter scirem. Verum cum plurima alia sunt quæ videntur omnimodam s. scripturæ infallibilitatem et inspirationem in dubium vocare, quibus fateor me non posse respondere, enixè rogo ut quid eâ de re sentias, mihi explicare non graveris : multa enim, quæ in libris canonicis occurrebant, jamdiu ante tractatûs hujus lectionem, dubium me et anxium tenuerunt, et gratissimum mihi facies, si hunc mihi adimas scrupulum. Cum summâ, quæso, amicitiæ, gratitudinis, et existimationis significatione, hanc inclusam hospiti meo optimo tradas; illiusque et

« السابقةمتابعة »