صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. p. D.

Vir doctissime,

TOLERANTIAM apud nos jam tandem lege stabilitam te ante hæc audiisse, nullus dubito. Non eâ forsan latitudine, quâ tu et tui similes, veri et sine ambitione vel invidiâ christiani, optarent. Sed aliquid est prodire tenus. His initiis jacta spero sunt libertatis et pacis fundamenta quibus stabilienda olim erit Christi ecclesia. Nulli à cultu suo penitus excluduntur, nec pœnis objiciuntur, nisi Romani, si modo juramentum fidelitatis præstare velint, et renunciare transubstantiationi et quibusdam dogmatibus ecclesiæ Romanæ. De juramento autem quakeris dispensatum est; nec illis obtrusa fuisset malo exemplo, illa quam in lege videbis confessio fidei, si aliqui eorum istam fidei confessionem non obtulissent, quod imprudens factum multi inter illos et cordatiores valde dolent. Gratias tibi ago pro exemplaribus tractatûs de tolerantiâ et pace ecclesiasticâ, quæ mihi misisti, compacta recte accepi, incompacta nondum ad manus meas pervenerunt. In vertendo de tolerantiâ libello aliquem Anglum jam jam occupatum intelligo. Opinionem illam pacis et probitatis fotricem ubique obtinere optarem. Acta inquisitionis jam pene descripta gaudeo, uti spero brevi proditura, opus utile et expectatum. Legem de tolerantià sancitam ad Dm le Clerc misi, quo interprete intelliges quousque extenditur hæc libertas. Vale, et me ama,

Tui amantissimum,

J. LOCKE.

Lond. 6 Jun. 1689.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. p. D.

Vir amplissime,

PRIORES tuas intercidisse valde doleo, nihil enim à te proficisci potest quod mihi, uti convenit, non sit valde carum. Novissimas tuas 29 Maii datas, amore et benevolentiâ usitatâ plenas, accepisse lætor, quod tuæ tuo

rumque valetudinis me certiorem faciunt. Set Officii historiam oscitantia bibliopolæ in ipso partu ita hærere doleo. Prolegomena tua D Cudwortha et ego valde probamus, et capitum indicem, quem tam amice promittis, avide expectamus, ut istâ sciagraphiâ operis tui structuram prælibemus, interim optantes, ut quam citissime integrum volumen Christiano orbi maxime proficuum, et pene dixeram hoc tempore necessarium, prodeat. Illic enim fons omnis persecutionis, sub prætextu religionis, illic fundamentum tyrannidis ecclesiasticæ, quam minores sectæ eo exemplo animatæ prædicant, affectantque. Sed quo tendat, quas tragodias ubique, quando parum adoleverit, editura sit, eo in speculo, qui sibi oculos non eruunt, facile videbunt. Ejus lectionem sibi et utilissimam et jucundissimam fore spondet D Cudwortha, quæ paternæ benignitatis hæres, omnem de rebus religionis persecutionem maximè aversatur. Gratulatur sibi se in partem amicitiæ, quâ patrem amplexus es, successisse; te officiosissime salutat, plurimum æstimat et veneratur, unumque hoc dolet, quod non utatur lingua utrique communi, ut ex commercio literarum amicitiæ et eruditionis tuæ, quem optaret, fructum perciperet.

Historiam tuam de surdâ loquente duplici exemplo hic apud nos confirmare possum. Duo juvenes, utrique surdi, quorum alter à doctore Wallis, celebri illo Oxonii matheseos professore, alter à doctore Holder theologo edoctus, loquelæ usum didicit. Utrumque juvenem novi, et verba proferentem audivi, distincte satis et articulate, tonus solum vocis parum erat ingratus et inharmonicus. De altero quid factum sit nescio: alter adhuc vivit, legendi scribendique peritus, et à quo illum primo loquentem audivi (viginti enim et plures sunt anni) uxorem duxit paterfamilias. Vir est ex generosâ prosapiâ nec diu est à quo illum viderim. Uxori liberisque tuis, Veeniis Guenellonisque et collegis nostris, plurimam salutem meo nomine dicas. Vale, vir amplissime, et me, ut facis, ama,

Oates, 18 Jun. 1691.

Tui amantissimum,
J. LOCKE.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

Vir amplissime,

QUOD grandem tibi jamdiu destinaveram epistolam ideo accepisti nullam. Quæsivi vacuum aliquod mihi tempus dari, ut tecum liberius et fusius colloqui possem, et gratias agere pro ultimâ tuâ et amicissimâ epistolâ, cui jamdudum responsum oportuit. Sed nescio quam rerum etiam non mearum importunitate ita mihi omne otium sublatum est, ut ne propriis quidem et domesticis negotiis vacare licuerit. Cave autem credas me publicis negotiis implicitum ; nec valetudo, nec vires, nec rerum agendarum imperitia id patiuntur. Et cum mecum repetam, quid à tribus jam mensibus adeo impeditus egerim, incantamenti instar videtur, ut quisque dies afferret negotiorum onus aliorum ex aliis nascentium, quæ nec sciens prævideram, nec cupiens evitare poteram.

Indicem librorum et capitum historiæ Set Officii, Domina Cudwortha et ego legimus simul, magnâ cum voluptate. Hæc prælibatio magnum excitavit in utroque integri operis desiderium, quod jam sub prælo esse, cum gaudio, à quodam Scoto, non ita pridem ex vestrâ Batavia redeunte, accepi. Bonis cum avibus procedat opus christiano orbi imprimis utile. Hospes mea, tyrannidi ecclesiasticæ inimicissima, sæpe mihi laudat ingenium et consilium tuum, laboremque huic operi tam opportune impensum; creditque frustra de religionis reformatione et evangelii propagatione tantum undique strepitum moveri, dum tyrannis in ecclesiâ, vis in rebus religionis (uti passim mos est) aliis sub nominibus, utcunque speciosis, obtinet et laudatur. Quid tandem factum est cum Dre isto theologo, qui tam mira docuit de angelis, in libro suo, de spirituum existentiâ? an non expertus est fratrum suorum, pro religione, pro veritate, pro orthodoxiâ, zelum? mirum, si impune evadat. Apud nos prælum, quod video, nihil pene parturit, quod alieni cives scire, aut legere

Balthasar Bekker.

multum desiderabunt. Ita obstrepunt undique arma, ut musarum voces vix audiantur. Imo lis ipsa theologica jam consopita magnam in partem conquiescit, utinam cum animarum et partium concordiâ. Sed ea spes vana est, nec tam facile componuntur theologorum controversiæ. Bene est, si incertas aliquando ferant inducias: ut mutuâ charitate sanentur penitus quis expectabit? Magnâ mihi apud te excusatione opus est, ut tam diuturno silentio ignoscas. Id tibi persuadeas velim, hoc non alicui voluntatis alienationi, non decrescenti et minus fervidæ amicitiæ tribuendum: te ut semper maxime æstimo, amo, amplector, semperque amabo. Fac itidem ut facis, et me ama,

Tui studiosissimum,

J. LOCKE.

Lond. 14 Nov. 1691.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. p. D.

Vir amplissime,

Si ex literarum tarditate de amicitiâ meâ judicaveris, metuo ne me suspiceris ad officia nimis ignavum, à quo me profiteor, cum res postulat, longè alienum. In hoc literarum commercio, si quâ utor libertate, id plerumque evenit, cum ad eos scribendum sit, quibus benevolentiam amicitiamque meam, re potius quam verbis, testatam fore mihi in animo est. Hoc an tu probaveris nescio; ita ego tibi persuasum velim. Nemo enim omnium, qui te magis suspicit, æstimat, diligit, quam ego: id nunc facio et semper faciam.

Non placet Wetstenii in edendâ Sancti Officii historiâ cunctatio; hoc unicum in eâ morâ placet, quod te identidem relegente et sub incudem sæpius revocante, limatiorem perfectioremque habebimus. Hoc unum ut te moneam, jam occurrit, scil. alterum hujusmodi volumen, duodecim circiter ab hinc annis, Monspessulis extitisse, ab hoc distinctum; duo enim illic tunc erant hujusmodi volumina.

Zelus theologicus, uti video, semper et ubique idem est, eodemque modo procedit: quid tandem devenit paradoxorum ille de angelis auctor, scire cupio; si evasit, mirum est, quanquam eò res inclinare videbatur, quo tempore scripsisti, favente etiam Amstelodamensium prædicatorum desidiâ, vix tamen veniam ei datam credo. Hujusmodi orthodoxiæ propugnatores non solent errantibus ignoscere. Presbyteriani in Scotiâ quid agant, mallem ex aliis quam ex me scires. Zelus illic in frigido isto aere per antiperistasin incalescere videtur. Satis fervide disciplinæ suæ operam dant, an satis prudenter, an satis modeste, ipsi videant. Sed ubi causa Dei agitur, ut nôsti, et ejus ecclesiæ, quid sibi theologi non putant licere, autoritatem suam soli Deo acceptam referentes. D le Cene semel vidi Londini, sed semel tantum, idque obiter, apud nobilissimum Boyleum, adeo ut sermocinandi focus non esset, de rebus illius, vel amicis Amstelodamensibus; ab eo tempore parum Londini commoratus sum, valetudini rure vacans, pulmones enim non ferunt fumum urbis. Episcopum illum, cui D le Cene commendâsti, credo pacis ecclesiasticæ sincere studiosum. Solicitus sum de valetudine Veenii nostri; angusto est pectore, et metuo pulmonibus ejus, metuo etiam ne praxi continuæ jam à multis annis assuetus, rure otio intabescat. Opto illi diuturnam et validam, jucundamque senectam: multum illi debeo, quod semper gratus agnoscam. Recte facis quod persecutionem religionis ergo in tificiis solum damnas. Si quam inter christianos sectam seligas, cujus crudelitatem insecteris, à reliquis laudaberis, quanquam persecutio ubique eadem est et plane pontificia. Quælibet enim ecclesia sibi verbis arrogat Orthodoxiam, re infallibilitatem. Da Cudwortha te omni humanitate et æstimatione resalutat. Saluta quæso uxorem, familiamque tuam, Veenium, Guenellonem, omnemque istam stirpem officiosissime, meo nomine. Vale, Vir colendissime, et me, ut facis,

ama,

Oates, 29 Feb. 1692.

Tui amantissimum,

pon

J. LOCKE.

« السابقةمتابعة »