صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

et evidentior perceptio. Non nego tamen in ejusmodi cognitione inevidenti fieri posse, quin et sæpius contingere, ut nullâ accedente novâ luce, aut magis distinctâ perceptione, homo aut eliciat plenum assensum, aut opinionem suam mutet : verum illa mutatio judicii aut assensûs non procedit ab actione aliquâ intelligendi, sed volendi : quia nimirum homo, licet novâ ratione minime illustratus, judicium suum in alteram partem inclinare vult. Scimus affectus nostros valde inclinare judicium nostrum : itaque indulgendo affectui cuipiam, qui me in alteram partem impellit, eo etiam judicium et assensum meum inclinare possum. Atque ita judicium hoc meum erit actio mixta, partim intelligendi, partim volendi : quatenus intelligendi est actio, seu rem percipit, est necessaria : verum quicquid in judicio liberum est, procedit ab actione volendi : quatenus scilicet ego rationibus allatis acquiescere volo, ut judicium feram. Qualem actionem mixtam ego etiam credo fidem nostram esse, prout explicui in Theol. meâ Christ. lib. v. cap. ix. $ 21, 22, 23. ibique plenius ostendo, quomodo actio intelligendi et volendi in fide christianâ concurrunt : solummodo ex inveteratâ loquendi consuetudine, usus sum vocibus intellectus et voluntatis, quibus actiones intelligendi et volendi designo, juxta ea quæ jam declaraveram lib. ii. cap. xxiii. . $ 1, 2. Hæc sic distincte consideranda existimo : verum nolim ego multum contendere, utrum illa libertas etiam sit dicenda inesse actioni intelligendi, dummodo constet hominem in actione illâ liberum esse : et hominem libere ab unâ cogitatione se convertere in alteram. Distinctione tamen hac adhibitâ puto rem dilucidius explicari. Et sic etiam similitudo tua ab oculis desumpta plenius applicatur : quod enim homo non aperiat oculos, aut oculorum aciem non advertat, hoc facit, quia ita vult : oculi autem quando aperiuntur et in objectum diriguntur, illud quale se oculis repræsentat, necessario conspiciunt : si in debitá distantiâ oculis objiciatur, etiam necessario distincte videtur: si nimis remotum sit, distincte videri non potest ; neque homo libertatem habet procurandi ut objectum in tali distantiâ ipsi distincte appareat : sed si distincte contemplari velit, libertatem habet propius accedendi. In his puto nos consentire, atque ita in summâ rei nullum esse dissensum, licet forsitan in modo explicandi aliqua discrepantia sit. Vale, vir amplissime, et salve ab uxore, filiâ, et me

Tui amantissimo, Amstelod, 27 Oct. 1702.

P. à LIMBORCH.

Joanni Locke Philippus à Limborch, s. P. D.

Vir amplissime, Postquam afflicta tua valetudo, præsertim in extremâ senectute, nos admodum de te solicitos habuit, tandem gratior paulo nuntius nos recreavit calore æstatis, qui tamen nunc apud nos calorem vernum non excedit, te nonnihil respirare, et meliuscule te habere. Utinam firmam tibi valetudinem concedat benignum Numen, ut quos vitæ tuæ adjicere dignabitur dies iis, quibus te consecrâsti

, studiis impendas, et donec hujus, vitæ usurâ frueris, doctissimis tuis lucubrationibus orbi christiano inservire possis ! Quæ tu concordiæ christianæ jecisti semina, licet nunc ab ingratis conculcentur, gratæ posteritati fructus suos ferent. Quod licet mens mihi certo præsagiat, nihilominus, quando servilia plurimorum, et pro auctoritate humanâ decertantia ingenia considero, ægre sperare licet, eos, depositis præjudiciis et affectibus, animo puro ac sincero momenta rationum, quibus veritas nititur ponderaturos, ac uni veritati candide cessuros. Etiam reformatos, qui sese opponendo papatui nullâ se humanâ auctoritate constringi velle, aut posse, protestati sunt, nimium humanæ auctoritati tribuere, scriptaque humana majore quam par est in veneratione habere, actus singulis trienniis in patriâ nostrâ repetitus, et cujus solennem repetitionem novellæ nostrates paucas ante hebdomadas nobis retulerunt, argumentum est omni exceptione majus : cujus quoniam nunc recens memoria est, quia illius narrationem tibi non ingratam fore confido, licet res ipsa maxime displiceat, eam distinctius et cum præcipuis circumstantiis describam. Jam anno cią IOC XXV. Ordines Generales decreverunt, ut singulis trienniis acta authentica synodi Dordracenæ, quæ lagæ asser

vantur, à deputatis ordinum et ecclesiarum inspiciantur: postquam deinde anno cio 150 XXXVII. prodiit nova bibliorum versio, jussu ejusdem synodi adornata; illius etiam exemplar, a translatoribus, et revisoribus, hunc in finem Lugdunum evocatis, ultimo correctum, quod Lugduni Batavorum asservatur, inspici solet. Ředeunte itaque quolibet triennio deputati synodorum Hollandiæ Australis et Borealis catum convocant, ex omnium provinciarum ecclesiis, necnon ex ecclesiâ Walonica. Hi patres conscripti, ubi convenêre, præsidi Ordinum Generalium adventum fratrum indicant: precibus à pastore loci, si cætûs membrum sit, habitis, et literis credentialibus lectis, præses et scriba eliguntur. Præcedentis cætûs acta præleguntur: exinde deputati cætûs ad Ordines Generales mittuntur, ut scriptorum synodalium visionem petant, et ut aliquos è collegio suo ad eam deputent, locum et tempus statuant, quin et per epistolam consules Lugdunenses præmoneant, et collegii regentem, unius clavis custodem, ut adsit, quando Lugdunum convenient ad inspiciendum autographa versionis. His peractis, certâ à deputatis Ordinum constitutâ horâ, comparent in Ordinum Generalium camera ; primo funduntur preces, quibus Deo gratiæ aguntur, quod ecclesiam reformatam à variis erroribus purgaverit, quod synodum ipsis concesserit, cujus acta authentica in præcedente cætu adhuc incorrupta conspexerunt; et quoniam nunc convenerunt ut ea denuo inspiciant, oratur Deus ut gratiam hanc ipsis concedat, ut integra æque ac incorrupta ab ipsis conspiciantur, perinde uti ante triennium conspecta fuêre. Postquam scripta inspecta sunt, gratiæ Deo pro tanto beneficio aguntur, idque depositum denuo tutelæ divinæ committitur, ut in proximo cætu æque sincerum atque incorruptum reperiatur prout nunc deponitur. Postridie Lugdunum proficiscuntur, et à magistratu in curiam adsciti authentica versionis inspiciunt. Hæc inspectio similibus precibus inchoatur ac finitur. Exin lauto excipiuntur convivio, in quo à præside coetûs et scribâ deputatis Ordinum et magistratûs Lugdunensis gratiæ aguntur. Hagam reversi in actis scribunt, scripta illis integra adhuc, et à vermibus, tinea, et muribus inviolata esse reperta : atque ita coetui finis imponitur. Hæc est illa triennalis solennitas, visioni scriptorum synodalium destinata, quam paulo distinctius, variisque circumstantiis vestitam tibi scribere volui, ut, quantà veneratione synodæ illius famosæ reliquiæ hîc asserventur, cognoscas. Hæc ego excerpsi ex narratione cujusdam ministri, qui ipse cætûs illius membrum fuit, scripta inspexit, et in quorundam amicorum gratiam hanc historiolam scripto consignavit. Cui etiam consonant aliorum qui solennitati illi interfuerunt relationes. Non credo Romæ tantà cum veneratione tantisque sumptibus acta concilii Tridentini inspici. Ridenda hæc forent, si quorundam privatorum inconsiderato zelo agerentur; nunc, quia auctoritate publicâ fiunt, dolenda sunt. Quid Gallica synodus nuperrime contra D. Clerici versionem Gallicam Novi Testamenti ejusque notas decreverit, quam frivolæ illius sint criminationes, quam plene brevi scripto edito eas D. Clericus refutaverit, ipse tibi aut jam scripsit, aut brevi, ut credo, scripturus est.

Hæc similiaque quando considero, bonæ conscientiæ studio acquiescendum, et neglectis hominum iniquiorum molitionibus, veritati ac paci indefesso studio unice litandum, laborumque nostrorum benedictionem à solo Deo, qui è tenebris lucem eruere potest, expectandum esse certus

Illius te tutelæ commendo ; illum oro, ut omnia tibi largiatur fausta ac salutaria, necnon honoratissimæ in quâ vivis familiæ. Salutant te, Dominum ac Dominam Masham, unà cum dignissimâ filiâ ac filio, uxor ac filia. Salutem etiam à me dices Do Coste.

Tui amantissimus,

P. à LIMBORCH. Amstelod. Jun, 21, 1704.

sum.

Philippo à Limborch Joannes Locke, s. P. D.

Vir amplissime, Puder me sane tam diuturni silentii, nec ab infirmå et plane fractâ valetudine satis excusatum credo, etiamsi admixta etiam aliqua tui reverentia me à scribendo aliquantulum detinuit, satis ex ipso morbo desidiosum. Quorsum enim attinet te eruditioribus sermonibus aptum et commerciis literarum docto liberoque animo dignis, ægrotantis querelis, laboriosisque verbis anhelum scriptorem redolentibus fatigare? juvat tamen experiri amicitiam tuam, veterem amicum, etiamsi senio et morbo mutilum, ad sepulchrum usque prosequi. Nihil sane jucundius, nec est, quod magis animum debilem et languescentem refocillat, quam constans et vegeta amicorum benevolentia ; magnum perfugium humanæ fragilitatis, in quo reperitur magna pars voluptatis, cum reliqua plane insipida sunt et frustra solicitantur. Gratissimæ igitur mihi fuerunt epistolæ tuæ benevolentiæ et amicitiæ plenæ, nec quantum ex illis solatii perceperim, ex taciturnitate meâ, sed ex voluptate quam profiteor, judicare debes. Ea enim infirmi corporis morbus est, hoc sentientis grati et animi testimonium.

Etiamsi servilium ingeniorum, humana venerantium, exempla cumulate satis mihi obtulit longa dies, nec melior omnino mihi spes est de futuro ; donec placuerit Deo optimo maximo, ex misericordiâ suâ, secundo Filii sui adventu, restaurare ecclesiam ; maxime tamen mihi placuit historia ista, quam in novissimis tuis perscripsisti. Actus ille triennalis, cum omni suo apparatu, partim ridiculo, partim superstitioso, habet in se quod et stomachum et splenem moveat : certe cum omnibus suis circumstantiis ita graphice depictus conservari debet, etiam, ubi commode fieri potest, typis mandari, et in publicum prodire, ut quod privatim obtinet, oculis hominum obversetur, et pudefiant qui sic sacris illudunt, Deique nomen sacrosanctum placitis inventisque suis audacter præfigunt. Vitam tibi in utilitatem religionis longam validamque, et in usum familiæ et amicorum tuorum animitùs precor, uti et omnia prospera tibi tuisque. Optimam tuam fæminam filiamque, reliquosque amicos nostros, meo nomine, rogo officiosissime salutes. Hæc tota familia te tuosque salutat. Vale, vir amplissime, et me ama,

Tui amantissimum,

J. Locke. Oates, 4 August. 1701.

VOL. X.

L

« السابقةمتابعة »